In studiorum universitate Kentukiana linguae litterarumque Latinarum cultui incrementum est additum novum memoratuque dignum. Hac enim in academia conditum est Institutum Studiis Latinis Provehendis, in quod nemo aditum habebit nisi baccalaureatu[1] aut simili gradu academico potitus qui non solum ultra primam metam academicam progredi sed linguae Latinae litterisque Latinis operam dare velit praecipuam.
Nullo enim sermone scholae et praelectiones in Instituto habebuntur nisi Latino: qui Instituti scholis intererunt opera Latina legent permulta, Latine scribent - immo nullum erit scribendi pensum quin Latine sit absolvendum - Latine continenter loquentur. Ne multa, lingua totius Instituti erit Latina. Quorsum linguae Latinae usus tam assiduus? Ut sensum huius linguae atque intellectum imis medullis visceribusque infigant scholares, ut hac peritia et scientia freti et ipsi alios melius docere possint.
Permultis in Academiis, ubi litterae Latinae tractantur, nulla quisquam legit opera, nisi quae scripserunt Romani antiqui, nec quidquam legitur Latinum post Taciti vitam litteris mandatum. At latius patet patrimonium Latinum: locupletiores sunt litterae Latinae quam ut nos tam angustis finibus circumscriptos esse patiamur. Penes omnes linguae Latinae praeceptores est thesaurus ingens, quem plerique neglegunt sola rerum Graecarum Romanarumque notitia nimis contenti. Magni quidem sunt momenti opera Virgili, Ovidi, Ciceronis, aliorum, qui classici auctores vocitantur, et omnibus litterarum Latinarum studiosis studiose legenda. At lingua Latina non est una cum imperio Romano exstincta. Hac enim lingua traduntur nobis cultus civilis Europaei, quo inter se iam aliquo modo coniuncti sunt non solum Europaei, verum etiam Americani aliique homines diversissimis e gentibus oriundi, fundamenta atque monumenta primaria. Latine scripserunt non obscuri, sed clarissimi auctores: Anselmus, Thomas Aquinas, Desiderius Erasmus, Copernicus, alii permulti, qui scientiarum et disciplinarum conditores optimo iure nominantur. Quaedam ergo toto de patrimonio Latino discent Instituti nostri alumni, certioresque fient quibus modis in quamlibet Latine scribentium aetatem aditum habere possint.
Id igitur in Instituto nostro non solum agetur ut suppleantur qui in ludis litteras doceant Latinas, verum etiam ut e nostris tamquam cunabulis novus quidam magistrorum proventus efflorescat, qui opera Latina optime legant et intellegant, Latineque scribere et sermocinari sciant. Qui ad doctoratum usque progredi voluerint, sive litterarum classicarum, sive philosophiae, sive theologiae, sive rerum gestarum scientiae, sive cuiuslibet disciplinae, cuius cultoribus prosit scire Latine, studiosi fuerint, hi quoque institutionem Latinam apud nos sibi invenient aptissimam, biennioque in Instituti scholis consumpto scientia linguae Latinae confirmati ad aliam Academiam se conferent ubi viam ad gradum doctoris ingrediantur.
Aditum in Institutum petere meditantes scribant oportet ad hos professores: aut ad Milenam Minkovam, cuius inscriptio cursualis est mmink2 at uky.edu, aut ad Terentium Tunberg, hac inscriptione: terentius_us at yahoo.com, aut ad Ross Scaife, hac inscriptione: scaife at uky.edu.
Lectu quoque dignae sunt hae paginae (Anglice iussu Academiae rectorum conscriptae):
http://www.uky.edu/AS/Classics/mabrief.html
http://www.rgs.uky.edu/gs/gsprospect.html
1) Primus gradus academicus in Civitatibus Americae Septentrionalis 'baccalureatus' vocatur. Quaedam de hoc vocabulo academico tradit R. Hoven, Lexique de la Prose Latine de la Renaissance (Lugduni Batavorum, 1994).
Site Design:
J. Francis and Ross Scaife