LIBER X.
I.1. Postridie mane, postquam aurora illuxit, una cum Gallonio ac
paucis quibusdam mercatoribus navim petimus, conscendimus, solvimus, vela damus
ac prospera usi tempestate, celerius multo quam opinio nostra ferebat optatum
portum attingimus. 2. E navi egressi, alius alio iter arripuit; qui in
mercatura vertebantur, ad sua negocia, nos ad Gallonii aedes proficiscimur. At
Gallonio nihil fuit prius quam ut ad eum recta contenderet, cui arcus
sagittasque coëmerat, eaque emtione, quam sibi feliciter evenisse
arbitrabatur, animum eidem expleret. 3. Ut igitur ad Gallonii aedes pervenimus,
paululum, ut opinor, nausea commotos, quod quidem actutum abscessit, nos quieti
tradidimus. At interea dum Gallonius se domum reciperet, ne expectandi molestia
atque fastidio arriperemur, librum aliquem quaerimus lepide de rebus lepidis
amoenisque conscriptum, cujus lectione omnis ab animo labor atque fastidium
exigeretur. 4. Sed dum multas librorum struices subvertimus, nec ullus adhuc
liber nostrae cupiditati conveniens occurrit, audimus vocari a janua Gallonium.
Respondemus domi non esse ac clara voce rogamus ut quisquis esset ne gravaretur
ascendere. 5. Obtemperat ille, scalas ascendit seque nobis in conspectum
tradit. Hic erat Aridus, Academicos inter non postremus et Gallonio amicus in
primis. Cui advenienti assurgimus, contra pariter ferimus gradum, salutem
impertimu<s>[1], in amplexum irruimus. 6.
Ille quoque non minus perblande eadem nobis humanitatis signa amicitiaeque
officia rependit. Tum rogavimus quaenam illum ad nos causa attulisset. 7. "Ut,
inquit, Gallonio, quem ab eo qui ipsum in portu vidisset, rediisse accepi, tam
celerem ac prosperam reversionem gratuler." "Rediit ille quidem, dicimus, sed
ut navi egressus est, nondum deos Penates salutatum advenit. Nam voluit primum
rebus domini sui, ut aequum erat, praeverti. 8. Verum mox huc eum adfuturum
speramus. Tu vero, nisi quid magis es occupatus, da te nobis et interea dum huc
ille se recipit, aliquid tuae suavitatis imperti." 9. Non fuit opus magna vi ad
hominem humanissimum retinendum. Itaque sellas poscimus atque omnes simul
assedimus. At Paulus Aemilius ex oculis et ex ore paulum eum perturbatum atque
commotum agnovit, atque: "Nisi, inquit, nimis sim audax, quid, obsecro, istuc
est tibi? Quid commutatus est color? Solicitus mihi, nescio quare, videris."
10. At ille: "Ob cujusdam mihi responsum, quod sane visum est arrogans,
aliquantulum animo aegre est. Dederat mihi vir quidam librum, quem ediderat,
legendum, quem ego, quamquam magnis districtus occupationibus, legi. 11. Modo
fit mihi obviam ac meam de illo sententiam exquirit. Cui ego, id quod erat
respondeo, eum mihi eloquenter ac docte scriptum videri. Ille frontem
contrahere, caput quassare, seque mihi esse iratum dicere. 12. Quaero
quamobrem. Respondet quod parce se, immo longe infra ejus merita laudassem.
Expectabat videlicet homo inflatus ac tumidus, dum ego expallescerem,
illacrimarem, dum clamore sublato dicerem: 'Non potuit melius hic; non suae
aetatis modo, sed vicit gloriam omnium superiorum.' 13. Id quia a me non est
factum, fortasse invidiae atque alienae laudis odio assignabat. Tum ego
commotus, nullum ultra verbum addens, in sua fastosum hominem stultitia reliqui
atque huc properavi ut Gallonium inviserem et quod mihi aegre est apud eum
evomerem. 14. Tum ego: "Nulla, inquam, ratione ab eo factum existimo ut ex hoc
tuo responso tantopere excandesceret. Non enim a te potuit uberius ac
cumulatius ornari. Nam quae major expectari poterat oratori laus ab homine
ingenuo atque acri sui artificii aestimatore praeter hanc eruditionis et
eloquentiae? 15. Nimius hic in laudando veritatis tanquam excessus ac
superlatio non tam est probi atque prudentis laudatoris, quam stulti atque
improbi adulatoris." "At vereor, ait Paulus Aemilius, ne eloquentiam eidem
tribuendo, multo plus dederis quam ratio ac veritas ipsa largiatur. 16. Nonne
ut tu longe melius quam ego nosti, M. Antonius orator in eo libello quem unum
sibi excidisse dicit, disertos scribit se vidisse multos, eloquentem omnino
neminem? Quod si neque ipse sibi, neque L. Crassus eloquens videbatur[2], ille visus esset quem laudasti?" 17. "At non
sum ego, inquit Aridus, ille asper et durus, ut eloquens nihil esse putem, nisi
quod in illam perfectam et exactam eloquentiae formam includatur. Verum ad eos
etiam detorqueri id nomen posse existimo, in quibus, si non omnes, aliquot
saltem oratoriae virtutes eniteant. 18. Hactenus laudare humanum atque etiam
laudabile arbitror, ceterum divinitatis, aliisque inanissimis titulis afficere
ea, quae ferri tolerarique vix possunt, insani vel nihil plane intelligentis
esse, fateri compellor." 19. "At non video, excepit Aemilius, quid haec
immodica atque altius quam par est exaggerata laudatio iis, qui ornantur,
utilitatis apportet. Immo ut experientia docuit, multis saepe obfuit plurimum.
Etenim nulla res alia ita properantis cursum ad eloquentiae palmam sistit ac
retinet ut haec vitiosa et inutilis laudatio, cui vix fieri potest quin ille,
qui sic inflatur, assensionem praebeat suam. 20. Quid ergo? Continuo studium
remittet, laborem imminuet, neque alia ultra esse putabit, quo progredi possit.
Si quis, dum acriter in cursu versatur, a corona spectantium exaudiat:
'Vicisti, ad calcem pervenisti', quid ille agat, praesertim si sit loci, quo
sit decurrendum, ignarus? 21. Nonne cursum supprimat, gradum sistat? Nonne
secum ita loquatur: 'Cur ego laborem inanem sumo? Cur meos rumpo ramices,
decurso jam spacio?' 22. Ita etiam qui in hoc quasi curriculo eloquentiae
doctrinaeque versantur, si crebris acclamantium vocibus excipiantur, summos eos
artifices et magistros deosque vocantium, periculum est ne decepti studium
remittant, industriam imminuant ac desistant ante decursum." 23. "Similis, ego
subjicio, incommodi ratio obstitit atque adversata est Hortensio, summo oratori
ac palmae jam proximo. Erat in Hortensio admirabilis ingenii facultas, sermo,
cum concitatus ac vibrans, tum concinnus atque facetus, sententiae dulces atque
venustae. 24. Illud acre ac severum nec tam fuco puerili illitum quam veritatis
colore asperum dicendi genus aberat. Verum, quia illa ratio dicendi concinna
atque venusta populari erat assensioni in primis accomodata, fiebat ut clamores
et admirationes efficeret. 25. Quo vulgi judicio captus, tanquam si non esset
aliquid maturius et, ut ita dicam, senius[3],
quo prima illa veluti eloquentiae aetas venire posset, studium et
exercitationem, quae sunt pabulum eloquentiae, remisit seque eo deduxit ut, qui
diu princeps oratorum, aliquando aemulus Ciceronis existimatus sit, demum quoad
vixerit, eidem ac multis aliis inferior extiterit.[4] Ut satis appareat, quantum ad enecandam crescentis
eloquentiae vim valeat haec tam praepropera ac festinata laudatio." 26. "Ut vos
dii omnes deaeque adjuvent!" inquit Aridus. "Aspersistis aquam; quemnam
invenire potuissem, qui melius medicinam faceret? Ita vestris sententiis omnem
mihi ab animo aegritudinem depulistis. 27. Iam vero quis modus laudandi iis
placuerit, qui sic laudari consueverunt? Nullus opinor. Nulla laudis satietas
satis est iis, quibus nullus ambitionis satis est modus, et qui vana sui
opinione inflantur, novis semper titulis inhiant. Volunt divini, caelestes
appellari, atque haec etiam apud eos vocabula obsolescent. 28. Nimis
unumquemque natura sui ipsius suarumque rerum amatorem effinxit. Utinam parcius
hac in re sese gessisset, neque tantam indidisset in animos hominum cupiditatem
laudis et gloriae. 29. Ab hoc fonte prodeunt simultates amicitiaeque, quae cum
litteratulis suscipiuntur prout quisque parcius vel liberalius laudaverit.
Quamobrem multi, ne in has difficultates incidant, simul atque isti suas
ineptias recitare coeperunt, simulato aliquo morbo discedunt. Atque ut de aliis
taceam, quoties ego, causatus laterum vel capitis dolorem, porrectum ad istorum
nugas jugulum extraxi!" 30. "Linquamus haec, inquit Paulus Aemilius. Statuas,
statuas, si diis placet, litteratorum sibi hominum quaesivit insania. Homines
segnes ac tenues, faciendae poliendaeque orationis artifices non puduit
summorum imperatorum praemia ob res bene gestas invadere. 31. Leontinus Gorgias
tantum sibi honorem est passus haberi a Graecia, soli ut ex omnibus Delphis non
inaurata statua sed aurea statueretur. At quod ob meritum, dii boni? Quia
circulatorum more ausus est in conventu poscere, qua de re quisque vellet
audire.[5] 32. Isocrati Olympia, Demostheni
Athenae statuas dedere, quem honorem ne Miltiadi quidem decreverant, qui parva
manu decemplicem hostium numerum fuderat ac prope deleverat, neque aliam tantae
victoriae mercedem tribuerant nisi ut in porticu, quae Poecile vocatur, cum
pugna pingeretur Marathonia, in decem praetorum numero, prima ejus imago
poneretur idemque hortaretur milites praeliumque committeret.[6] 33. Sapiens videlicet populus ac nondum largitione
corruptus intelligebat tenues honores ac raros esse gloriosos, effusos et
intemperantes invidiosos ac turpes." 34. Hic ego hominum arrogantiam admirans:
"Estne aliquid, inquam, ultra quo progredi istorum ambitio possit?"
"Reperietur, inquit Aridus, L. Accius Poeta, cum non essent qui statuam darent,
ipse sibi, si diis placet, statuam faciendam statuendamque locavit.[7] 35. Quid potuit facere elegantius homo cupidus
monumentorum et laudis? Illud vero perridiculum, quod, cum esset perpusillus
ac brevis, peramplam sibi statuam excelsa in basi locavit. 36. Sed quid demum
inepti stulta ista atque impudenti laudis cupiditate praeter cachinnos
irridentium extorquent? Rident homines cordati et intelligentes, cum audiunt
ea sibi velle pro auro obtrudi, quae vix plumbi locum obtineant, immo quae
innumeris prope vitiis abundent. 37. At perinde illis accidit, ut quibusdam
Imperatoribus, quorum elogia in basi statuarum exscripta risum et stomachum
commovent. Quis enim risum teneat, cum legat eos in exemplum fortitudinis,
continentiae virtutumque omnium posteris tradi, quorum imperitiae, inertiae
avaritiaeque vestigia ac prope cubilia ipsa cernantur? 38. Nec minus apte
ridentur insulsae quorundam adulationes ea scripta ut ornata, pura ac dilucida
admirantium, quibus nihil esse constat incomtius, obscurius inquinatiusque.
Summa denique huc redit ut nos in laudando non tam sequamur id, quod iis qui
laudantur placet, quam quod eorum utilitas ac veritas ipsa patiatur." 39. Tum
ego: "Est quidem, Aride, quod maximas tibi gratias habeamus, quod huc veneris.
Nam ante tuum adventum soliciti eramus, cujus potissimum libri lectione, quae
prandium antecedant horae, consumerentur. Sed tua ista sive disputatio sive
sermo fecit ut nihil libros desideraremus; omnibus enim libris fuit nobis longe
jucundior." 40. "Si quid hodie, inquit Aridus, a me datum est, quod vobis
profuit, mecastor mihi est volupe, sed quod antea volui dicere ac sum oblitus,
velim scire quaenam causa vos huc attraxerit." 41. "Celebritas ludorum, qui mox
repetendi sunt, diximus, una cum Gallonio in hanc urbem navi vectos adduxit."
"Factum est a vobis, inquit Aridus, pulchre atque sapienter. Ita sunt omnes
lepidi atque venusti, ut dicturi sitis navasse operam, quod huc veneritis, ac
perendie illis instaurandis initium fiet. 42. Atque perendie cum aliis fere
octo proximis diebus primo loco certamina eorum, sive hominum sive equorum,
edentur, qui inter se cursus velocitate contendunt. Ac multos jam dies in
propatulis locis atque directis sese ad cursuram exercent. 43. Hos alii
deinceps ludi consequentur. Hodie praemia victoribus proposita tota urbe
circumferentur, neque vobis spectandi gratia abeundum est longius, immo ne
pedem quidem domo efferendum, quod Poliarchus, qui paucis ab hinc diebus
commigravit huc viciniae, cujusque pater olim sutoriam ignobilem fecerat,
mandavit ut sui honoris gratia haec ob suas aedes pompa ducatur."
II.1. Inter haec venit a Gallonio nuncius cum gerulo, qui sportas duas
ab utraque parte aerumnae[8] appensas, optimorum
eduliorum plenas ferebat. Ibi erant pernae, abdomen, sumen, suis glandium,
pulli gallinacei, tum assi tum elixi[9],
farcimina, molle caseum, ac plura vini veteris oenophora. 2. Hae dicebantur
esse reliquiae ex domini mensa collectae, quas nobis Gallonius mittebat ut sine
ipso prandium iniremus conficeremusque; se enim cogi suo cum dynasta rus ire,
quo arcuum, quos attulerat, jaculando periculum faceret. 3. Nos obsoniis tam
lepidis tamque opiparis aucti, rogare etiam atque etiam Aridum coepimus ut
nobiscum rogum incenderet ac faceret illi prandio funus. Sed Aridus nulla
condicione adduci poterat ut ad postulata nostra precesque descenderet . 4.
Tum ego pene rogando defessus: "Vide, inquam, Aride, qui agas. Tua enim culpa,
nisi inducas animum manere, magna nobis pars ejus voluptatis, ob quam haec est
a nobis navigatio suscepta, praeripitur. 5. Nunquam nobis alias contigit hos
ludos aspicere; plane sumus in hujus civitatis moribus rudes atque hospites.
Nemo est qui docere possit, quae sint illa praemia, cuique cursorum generi
singula designentur." 6. Aridus, hac oratione victus, simulque metuens ne
inurbani hominis notam subiret, in nostra potestate se fore totum asseruit. Ne
multa; hilares accumbimus, prandemus ac, confecto prandio, surgimus, paulum
quieti somnoque indulgemus. 7. Sed aliquanto post, cum jam vergeret in vesperum
dies, excitamur ad strepitum turbae, quae fiebat in via, et continuo una cum
Arido ad fenestram accurrimus ac plures personis indutos hac illac bacchantes
aspicimus, quorum aliqui vultu, habitu atque sermone bajulos, alii pistores,
alii rusticanos, alii coquos, alii doctores imitabantur. 8. Hos tum pueri, tum
grandiores clamoribus ac sibilis insectabantur. "Istis, inquit Aridus, hac
libertate praebita ac personarum tanquam latibulis tectis, quidvis licet impune
in alios dicere. Neque quisquam sibi factam injuriam queri potest, neque iis
unquam ob hanc causam injuriarum dicam impingere." 9. Vix horae unius spacium
interjectum est ab hoc sermone, cum vecti sunt plaustro saltatores ad decem,
varia veste induti, qui ut a Poliarcho gratiam inirent, plaustrum sistunt et in
tabulato, quod in medio ejus affabre erat instructum et tapetiis conchyliatis
constratum, ad fidium tibiarumque cantum lepidam saltationem iniere eamque
variis atque venustis motuum generibus distinctam fere ad vesperam usque
pertraxere. 10. Saltatione transacta plaustroque e conspectu sublato, magnus
tubarum clangor auditur. Statim oculos in eam partem convertimus, unde sonus
ille in nostras aures videbatur influere. Atque in summa via tubicines, ad
summum sex, purpura auroque vestitos et in equis sedentes aspicimus. 11. Hos
pistes undecim, (hi sunt circumpedes Poliarchorum, ut diximus[10]) sequebantur, singula singuli hastilia deferentes, per
quae varii generis et coloris cuspidibus eorundem affixae vestes dependebant.
12. Et quoniam earum vestium mensura multo hastilium proceritatem excedebat --
nam senis vel octonis singulae ulnis in longitudinem patebant -- quod erat
reliquum ne traheretur pistium manibus collectum excipiebatur. 13. "Atque haec,
inquit Aridus, sunt illa praemia, pro quibus cursura depugnandum est. Viden'
illud primum ex lanea veste purpureum? Pro eo apochichiri curriculo current,
quam maxime possint, ut vincant. 14. Sunt autem apochichiri genus hominum
religione a nobis dissidentium[11], sed
callidum, versutum, fraudulentum, sacrilegum, perjurum. Iis palmarium est
aliquem ex nobis in fraudem illicere et quo die id illis contigit minus, se
diem perdidisse conqueruntur. 15. Eorum opera in mercatura vertitur, sed levium
ac tenuissimarum rerum, videlicet sulphurata permutant vitro, detrita
vestimenta coëmunt atque adeo sarciunt lepideque concinnant ut non eadem
esse dicas. Ita ignorantur. Quamobrem, si cui ex nobis pro novis possint
obtrudere, non dimittunt tempus, sed foro, ut ajunt, utuntur. 16. Praeterea,
pignoribus acceptis, argentum foenori tradunt. Sed nobis sunt vectigales ac
sumtibus, qui in his praemiis fiunt, res eorum magna ex parte suppeditat. 17.
Videtisne illud alterum lutei coloris, ex serico ac tenui aurea lamina textum?
Id dandum est equo vel equae, quae socias in cursu praeterierit. Hoc aliis
praemium paucis ante annis accessit (nam antea decem tantum numerabantur) ob
insignem additam huic imperio provinciam. 18. Illud Damascenae vestis viride
pueros, illud autem luteum juvenes ad laudis gloriaeque certamen accendit, ac
ne qua aetas praeterita esse videatur, illa senum, spectata satis donataque jam
rude virtus. 19. Ea quam quinto loco preferri videtis, lanea sed cocco imbuta
veste revocatur in cursum. Sextam holoserici villosi ac purpurei vestem victor
equus accipiet. Alteram, ex numero praemiorum septimam, holoserici item villosi
vestem, sed violaceam equa auferet, quae prior metam attigerit. 20. Sequebatur
preciosius ceteris praemium, Attalica nimirum vestis, nobilium animalium
pelliculis subsuta, cujus ego splendore ac pulchritudine captus: "Cedo, inquam,
Aride, cuinam haec tam insignis palma proponitur?" 21. "Illi, ait, barbaro
equo, qui victor eorum, qui usque ex Barbaria huc ad ludos confluxerunt,
praeconis voce citabitur." Tum ego: "Pape, inquam, quanta vis praemii!
Profecto equi dominum laborum, quos itineris causa suscepit, non poenitebit.
22. Sed illud album, ex serico ac tenui argenti lamina conflatum, quosnam vocat
in cursum?" "Equas, ait, equosque, tum nostros, tum barbaros; nam mistim
current." "Quid illa, inquam, vestis lanea atque caerulea, cuinam decernitur?"
"Asinorum velocissimo." 23. "Quid audio? inquit Paulus Aemilius, etiamne asini
in hoc certamen vocantur? Nimium quidem hos ludos spectare velim." "At ne
mireris, subdit Aridus, bubalis quoque sua praemia servantur, nam lanea illa
vestis atque coccinea, quae postremum inter praemia locum ac numerum obtinet,
bubalo dabitur, qui datum sibi spacium prior ceteris decucurrerit."
III.1. Sed postquam spectando satis oculos pavimus atque animum
saturavimus, ecce tibi redit a rure Gallonius, fessus, anhelans ac plenus
pulveris atque sudoris, mala multa aucupibus quot sunt, quot fuere quotque
futuri sunt[12] ingerens. 2. At ubi Aridum
aspexit, vocem continuit atque iram omnem in tranquillo constituit. Ac post
mutuas salutationes et complexus demum Aridus, magnas nobis gratias agens de
prandio, quod sibi dederamus, abscessit. 3. At Gallonius, qui mane, quo
dynastae suae imperiis obsequens esset, pene jejunus in agrum cum eo
secesserat, sibi mensem parari mandavit, in quam magna ex parte eae reliquiae
sunt illatae, quas nobis deferendas tradendasque curaverat. 4. Non enim ita
multum illis nocueramus, tum decem illae avidis famelicisque pransoribus satis
superque fuissent. Sed postquam quiete atque epulis est illi lassitudo famesque
depulsa, in coelum intuens: "Magnas vobis, dii immortales, gratias ago
habeoque, quod vestra praesertim ope auxilioque dynastae meo factum sit satis,
grataque fuerint quae fecerim omnia. Quivis enim eorum arcuum lepide illi
succedit sub manus. 5. At quid vos? subdidit. Numne praemia ludorum, qui dandi
sunt, oculis accepistis?" "Optime, inquam, vidimus, ac nisi Aridus affuisset,
qui nos sigillatim de unaquaque re docuit, magna parte voluptatis privati
essemus. Sed deorum munere factum existimo ut, cum tu abesses, ille veniret
seque quodammodo tui vicarium muneris constitueret." 6. "Si quid, inquit
Gallonius, per Aridum bene vobis evenit, gaudeo, eique gratias habeo. Sed
futurum est posthac ut nihil auxiliaria cujusquam opera indigeatis. Ipse vobis
ero rei uniuscujusque demonstrator atque interpres, neque uspiam a latere
vestro discedam. 7. Sed in praesenti cubitum eamus censeo ac languida maris
agitatione membra quieti soporique tradamus." Ut fessos nos lectus excepit,
confestim somnus occupavit arcteque constrinxit neque prius absolvit quam
mediam circiter noctem suavissimis psallentium vocibus pulsus est cantuque
symphoniae. 8. Nos rati, ita ut erat, eum e via cantum venire, e lecto
desilimus, subuculam et thoracem raptim accipimus, induimus, fenestram
aperimus, unde erat despectus in viam, ac plaustrum videmus formosissima
referens Tempe. 9. Etenim nemora, ambulacra, pomaria, signa, pergulae instar
fornicum dependentibus uvis onustae in tela ante plaustri tabulatum obtenta. Eo
erant artificio depictae ut majoribus semper fornicibus minores succedentes ac
demum in unum angulum exeuntes protractos in immensam fere longitudinem hortos
oculis grato errore subjicerent. 10 Et quod erat longe mirabile, pictae res
illae ab incluso intus igne illuminatae tantum leporis pulchritudinisque
ducebant ut non eas subsidere, sed extare ac prominere jurares, tantumque
exinde luminis expressum coloribus caelum attrahebat ut non aliena vi, sed suis
opibus meridiana luce clarius elucescere affirmares. 11. Locus ante scenam ad
saltandum relictus, amoenissimo cuidam prato simillimus, omni herbarum genere
nitens, omni florum varietate distinctus, ver lepidissimum imitari videbatur.
12. Albebant ibi ligustra, variis sese coloribus violae induebant, suos lilia
calathos expandebant, sibimet ipsi narcissus hiabat, suam amaranthi purpuram
nulla temporis injuria deficientem ostentabant. 13. Narcissi suorum inscripta
regum nomina praeferebant, plures ac plenas odoris linguas crocus exerebat, at
prae ceteris rosa, virgineas imitata genas, sua late folia diffundebat. In hoc
igitur tam amoenum ac lepidum pratum, anteaquam nos ad fenestram accederemus,
delapsa e caelo nubes ac bifariam conscissa Apollinem cum cithara ac Venerem
cum Nymphis attulerat. 14. Quae primum ad citharae cantum saltationi se dedere,
tum coepere ita eleganter, ita concinne vocibus canere ut non facile dixerim
ullius unquam vocis sonum suavius meos in sensus influxisse. 15. His peractis,
eadem qua delatae fuerant nube exceptae abierant ab oculis, ac eodem temporis
momento elegans ille hortorum apparatus evanuit atque eorum loco successere
rupes, valles ac nemora, unde Nymphae ad duodecim lepido vestitu ornatae
saltantes psallentesque prodierunt. 16. Ex altera vero parte, totidem Satyri
eruperunt, tenues et agrestes calamos inflantes. Quos simul ac Nymphae
conspexere, metu perculsae conatae sunt ab illis se fuga subducere. Sed
demissis ac supplicibus vocibus exoratae ne fugerent, neu timore aliquo
corriperentur: nullam enim eis vim ab ipsis instare, sed gaudia laeta, sed
festivissimas voluptates; nam venire ut laetas secum choreas jungerent. 17. Tum
illae, timore depulso, sistunt fugam, animos sumunt, dant manus, quibus lepido
inter se nexu conjuncti ad numerum in gyrum eunt ac varios atque multiplices
repetunt flexus. 18. Sed postquam saltationi satis est datum, illi rursus
calamos inflant, ad quorum cantum hilaris Nympharum chorus, tanquam Satyris
illudens, rudes quasdam et inconditas modulari cantiunculas coepit. 19. Verum
in medio cantu saevi illi et immanes, abjectis calamis ruptoque foedere, illas
miseras adoriuntur, tenent, amplexibus illigant. Illae primo dentibus, manibus,
cubitis, genibus niti, se eorum amplexibus solvere, tum deorum atque hominum
fidem implorare. 20. Postremo cum haec illis in irritum caderent, earum una
flebili ac suavi voce deam ac dominam silvarum Dianam exorat, ne alumnis suis
ac sociis extremo illo tempore desit, sed quavis ratione, quibus vita odio
esset, suppetias afferat. 21. Atque haec omnia ad fidium cantum, quae occulte
latebant, agebantur. His dictis, rem miram vidisses: earum membra rigorem
induere, corticis duritiem attrahere, digitos ac crines in ramos ac frondes
abire, totas denique in arbores verti. 22. Tum Satyri, rei novitate attoniti ac
spe sua decepti, tristes et illusi ac flebile quiddam canentes sese sylvis
immersere. Plaustrum, cum nihil esset amplius quod spectari posset, alio cursum
arripuit. 23. Nos mirabiliter delectati, lectum repetimus, redormimus nec ante
meridiem e lecto pedem efferimus. Quod Gallonii quidem factum est opera; nam
nisi excitatum nos advenisset, in plures etiam horas somnum produxissemus. 24.
Qui clamans: "Imusne, inquit, pransum, annon? Ubi libet, licet ire accubitum.
Nam accuratum est prandium et nisi properatis venire, corrumpitur." Nos quota
sit hora quaerimus. Ille jam jam meridiem, ait, appetere. 25. At ignaviae
nostrae pertaesos, nos e lecto praecipites agimus, vestes sumimus, induimus, ad
mensam accurrimus, accumbimus, prandemus. 26. A prandio, nihil fuit antiquius,
quam oppidum totum perreptare. Etenim redundabat hilaritate et joco. Nulla erat
domus in qua aut non agitaretur convivium, aut convivales ludi non
celebrarentur, aut mimi non darentur, aut saltem, quae fidium vocumque cantibus
non personaret. 27. Ubi vero nox terras opacavit, pluribus urbis locis ignes ad
laetitiam significandam incensi, binae vel ternae singulis fenestris lucernae,
croceis, albis, roseis ac coeruleis velaminibus inclusae et colorum varietate
oculos pascebant et circumfusas undique tenebras sua luce pellebant. 28. At
summa in primis voluptate igneus nos turbo, ut vocant, affecit. Etenim ex summo
arcis fastigio ea (materia) crepitantium ignium, crinitarum stellarum instar habentium,
erumpens ita late sese diffudit ut primum tota coeli regio igne concepto
flagrare, tum ignium eorum materia, sua deorsum sponte tendente, evulsa ex suis
sedibus sidera ruere atque in praeceps ferri viderentur. 29. Sed dum tantarum
rerum studio capti et ad ingentem admirationem traducti, stupentibus similes
haeremus, Gallonius a quodam, qui ad spectaculum advenerat, invitatus est atque
adeo attractus ad coenam. 30. Nam cum saepius: "Bene vocas, dixisset, jam
gratia est", tandem victus, "Cum hac, inquit, condicione veniam, si sit futurus
istis hospitibus meis locus, a quibus non possum esse sejunctus." 31. "Quippeni
? ait ille. Etenim, ne sis nescius, ita largiter atque ample obsonavit meus
coquus ut, quod obsonatum est, praeter eos quos invitavi, non modo duobus, sed
pluribus etiam umbris futurum sit satis."
IV.1. Ne multa, promittimus, ad condictam horam accedimus, venimus in
aedes, modicas quidem, sed in regium morem excultas, ibique exornatum ample
magnificeque convivium offendimus. 2. Et quoniam jam ceteri convivae
convenerant, soleas deponimus, lectos inscendimus, accumbimus, coenam inimus,
eo ciborum nidore ut milvinam[13] suggereret,
ea magnificentia sumptuque ut (praesertim quia nullae ibi foeminae aderant )
non amicorum convivium, sed Herculanum sacrificium[14] referre videretur. 3. Quae ciborum varietas, lauticia,
magnificentia causa potissimum fuit ut convivium in multam noctem
protraheretur. 4. Quo demum expleto, coeptum est ludis, jocis atque aliis animi
remissionibus initium dari. Et primum rogatus est voce ad citharam canere
quidam qui ex ore, quod erat glabrum, puer videbatur. 5. Hic erat eunuchus,
cantandi artificio magis ibi notus ac celebris quam ullus apud nos Tigellius
aut Hermogenes[15], qui exilio patriam sedem
commutaverat, metuens legum judiciorumque severitatem, quod mulierem cujus erat
cupiens per vim a viro abduxisset. 6. At ubi ejus suavitatem vocis aures
nostrae admisere, parum abfuit quin animo linqueremur. Non enim alias tanta ex
cujusquam cantu voluptas in animum influxerat. Equidem Linum, Amphionem,
Orpheum[16] neque doctius cantasse, neque
acrius sensus hominum voluptate impulisse crediderim. 7. Ita vocem modo
molliter delicateque flectebat, modo graviter ac severe mittebat, modo eandem
ab acutissimo usque ad gravissimum sonum recipiebat et quasi quodammodo
colligebat ut non mortalem aliquem in illud convivium exceptum, sed unam ex
illis beatissimis mentibus cantatum provocatam e coelo jurasses. 8. Praesertim
cum Virgilianos eos versus pronunciabat, quibus Dido cum Aenea laesam ab eo
fidem expostulat:
Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum
Posse nefas, tacitusque mea decedere terra?
[17]
cum reliquis, quibus versibus Aristoxenus quidam musicus[18] modos fecerat. 9. Nemo enim fuit tam asper ac durus, qui
posset lacrimas cohibere neque, si totam illam noctem induxisset animum
cantare, erat ei verendum ne nos fastidio et satietate defatigatos a sese
abalienaret. 10. Verum quia aliis etiam animi oblectamentis illud erat tempus
impertiendum, suis ipse cantionibus finem modumque constituit et una cum aliis
oneravit se laetitia et hilaritate. At illud in primis ludi genus omnibus
placuit, in quo, proposita ludicra aliqua materia, a ludi magistro singuli per
orbem interrogantur. 11. Et si quis vel nihil vel inepte responderit, statim
capitur ab eo pignus, vel annuli, vel clavis, vel sudarii, vel sagi, vel etiam
pallii. Quae pignora postea dividuntur inter praesentes ut restituantur iis
unde sunt capta, ea tamen lege ut si ea recuperare sit in animo, imperata
perficiant. 12. Verum nihil imperari solet nisi jucundum atque honestum.
Quamobrem, si ille unde ablatus est pignus, canendi artem norit, jubetur vel
voce vel fidibus canere. Vel si sciat versus facere, cogitur epigramma vel odam
vel distichon fundere, vel si saltare didicerit, coram omnibus saltare
praecipitur. 13. Plura sunt ab acutis et ingeniosis illis hominibus in hoc ludi
genere eleganter inventa, quorum unum, qui me in primis delectavit, hic exempli
gratia subjiciam. 14. "Fingamus, inquit coenae magister, vos omnes peregre
domum revertisse atque in itinere, ut fit, ad cauponem divertisse. Rogabo
igitur singulatim unumquemque vestrum ut cauponis primum nomen ad quem
divertit, tum tabernae ejusdem signum, deinde primum ferculum, tum pultem,
postea elixum et assum, deinde vinum, postremo ultimum ferculum sibi
antepositum tanquam coenae epilogum narret, ita tamen ut harum omnium rerum
vocabula ab una eademque littera incipiant, et quoties quisque in litterae
immutatione labetur, toties ab eo pignus auferatur. 15. Ac ne sit liberum
cuique quam velit sibi litteram sumere, numerus et ordo sedentium litterarum
etiam ordinem numerumque conservet, ut primus sit A, secundus B, tertius C,
atque ita deinceps reliqui omnes." 16. At Gallonius, qui erat proximus a
tertio, primum sine ulla dubitatione respondit cauponi suo nomen fuisse
Ballioni, signi loco Bulbum, tum sibi pro primo ferculo Boletos, pro pulte
Brassicam, Betam, Blitum apposita, pro obsonio Bubulam carnem datam, tum elixam
tum assam, pro potione vinum Boeotum. 17. Postremo cum nullum subveniret
ultimi nomen a littera B incipiens, risus est commotus omnesque hilari voce
clamare: "Haeres; captus es; da pignus!" Ille paululum rubore suffusus, manus
dat ac detractum ex digito annulum tradit. 18. Hoc ludi genere, eo modo atque
ordine quem deformavimus, transacto, constitutum est praemium illi, qui in
referenda inepti cujuspiam in dictis factisque stoliditate atque stupore
ceteris acumine ingenioque praestiterit. 19. Ac multa quidem a multis fuere in
medium allata, sed ego pauca tantum referam, quae memini magis. 20. "Scriptor
quidam, inquit unus, cui magnum est in historicis nomen, in referendis regni
cujusdam nominibus scriptum reliquit, urbem, Lita nomine, hostili manu fuisse
deletam, atque inde quidquid erat preciosi vel pulchri ablatum. 21. Solum
flumen, quod urbem interfluebat, hostibus sanctum fuisse ac ne digito quidem a
quoquam attactum." Tanquam si possent flumina subripi, ac subrepta in bulgas
vel in vidulum condi. 22. "Scriptor alter, inquit alius, proditum memoriae ac
litteris tradidit, barbaros olim regnum Carnotis invasisse ac, pulsis
habitatoribus, occupatum per annos fere quingentos obtinuisse. Quod ubi eorum,
qui pulsi fuerant, progenies rescivit, confestim properasse amissam patriam
armis recipere et egregia aliqua pugna collapsam atque jacentem majorum suorum
gloriam famamque sarcire." 23. Hic totus ille coetus in magnum repente risum
effusus est ac: "Tanta, inquit, accepta clades nonne celerius quam post
quingentos annos potuit ad posterorum aures pervenire?" 24. "Accipite, inquit
alius, medici plane singularis non minorem in dictis scriptisque stuporem.
Scripsit hic buglossam similem peponis odorem efflare, tum pisces nostri aevi,
sive maris sive fluminum, tum salubritate tum sapore deteriores esse superiorum
temporum piscibus." 25. Sed ex omnibus quae dicta sunt ridicule stulta, illi
omnium concessu palma delata est, de quo Offuscatus academicus[19] commemoravit, qui: "Cum, inquit, proximo superiore anno
contra rem meam judicatum fuisset injuste ac propterea ex animi dolore pene
conficerer, memini me fasto quodam die in buleuterium contulisse, quo aliqua ex
parte eam mihi molestiam, si fieri posset, adimerem. 26. Neque illud mihi
consilium infeliciter cessit. Ea namque ibi voluptas objecta est, quae litis
amissae dolorem multo leviorem efficeret. Etenim illuc commodum veni, cum jam
Poliarchi juri dicundo operam dedissent ac pomariis ob eorum malitiam
vehementer infensi de tribunali descenderent. 27. Itaque iis placuit senatores
aliquot qui aderant in consilium avocare, in quo ego quoque sum coactus adesse,
quem paucis diebus ante invitum ac repugnantem in senatum adlegerant. 28.
Quibus convocatis, Poliarchus natu maximus pomariorum astutias atque malitias
exponit, consulit quid agendum, quaenam ratio ineunda qua eorum fraudibus
occurratur et simul in eos aliquid exempli gratia statuatur. 29. 'At quaenam
erit haec ratio? inquit alius. Mihi quidem non venit in mentem, quod placeat.
Nam si eorum mercibus precium statuerimus, continuo eorum plerique, potentiorum
hominum quibus serviunt, gratia vel etiam pecunia impetrabunt ne lege illa
teneantur. Itaque nullus in hac ratione fructus est, omnis in ea opera
luditur.' 30. 'Inveniendus est, inquit alius, dolus aliquis, qui dolosis contra
paretur, unde sese expediendi rationem invenire non ita facile possint.'
'Iamjam arbitror me invenisse,' ait unus, qui saepius Poliarchi functus erat
munere, quique juris scientia, rerum usu atque omni genere prudentiae ceteris
praestare existimabatur. 31. Summa erat omnium expectatio, neque minus ejus ab
ore pendebant quam si Milesius Thales aut aliquis alius ex illis septem[20] esset dicturus. Atque 'Inveni, inquit,
rationem, qua vafris illis ac veteratoribus, ad legis jugum excutiendum, nihil
sit in potentiorum gratia praesidii.' 32. Tum illi multo magis aedes aurium
vacuas efficiunt. Qui cum aliquantulum excreasset, muccis nares exonerasset,
barbam permulsisset: 'Ego, ait, quo isti condignas suis sceleribus poenas
luant, edictum secretum ferendum censeo. 33. Ita enim plures annabunt thunni[21] quam volumus. Etenim contra eam legem venire
non dubitabunt, quam non noverunt. Itaque manifestis criminibus evicti,
priusquam patronorum fidem implorandi spacium habeant, poenas Reipublicae
graves justasque persolvent.' 34. Iam paratus eram, illi pro hac[22] tam gravi prudentique sententia loco plausus cachinnos
dare, cum eos sibi praeripuit alius qui aderat in concilio, non minus quam ille
bovis corio magis circumtectus quam suo[23],
qui continuo exclamavit: 'Euge, bene, lepide, laudo commentum tuum.' 35. His
actis, quoniam id diei tempus erat, dimissum est concilium, neque quidquam
decretum." Postquam Offuscatus quievit, consecutus est omnium risus ac nemo
fuit ex numero, quem non cupiditas ingens incesserit cognoscendi quisnam ille
esset et quo nomine vocaretur, in quem tanta sapientia caderet. 36. Sed
Offuscatus parcendum hominis dignitati existimavit nomenque reticuit. Nos cum
jam caelum illucesceret, domino domus gratiis actis, domum nostram cubitum
ivimus somnoque, cujus eramus maxime indigentes, indulsimus.
V.1. Sed postquam illum omnem sepelivimus, de lecto pedem deduximus et
in alterum intulimus, ubi corporis vires ad mensam uberem esca atque potione
reficeremus. Sed tantum inde desumsimus quod esset ipsi naturae et necessitati
satis. 2. Tum aliquanto post deducti sumus in stadium seu in viam, in qua ludi
dabantur. Quae via non erat brevis curriculo, sed mille ac quingentis circiter
passibus in longitudinem patebat. 3. Licebat ibi cernere aedium fenestras
stragulis, sericis, aureisque vestibus ornatas ac formosissimas in eis
mulieres, regalis magnificentiae cultu indutas, quae magis spectaculo erant
quam ludi qui fiebant. 4. Atque tanta ibi erat copia venustatum ut, tanquam si
coena aliqua dubia esset apposita, dubitares quo te potissimum verteres. Itaque
omnes amabilitati animum adjiciebant, omnes oculis epulas dabant. 5. In has
olim mulieres aliosque licebat ovorum putamina jacere referta aquis varii
generis odoratis, sed praetor peregrinus, quoniam ipsi olim in ejusmodi ludis
oculus ovo ictus pene ex sua sede excesserat, vetuerat edicto ne quis ea
venderet, haberet, jaceret. 6. Tantum permittebat ut ovorum loco coriandra,
amygdala, nuces avellanae saccaro conditae tectaeque mitterentur. Itaque magna
horum copia ad mulieres commeabat. Omnium generis hominum, personatorum
praesertim, tantus erat numerus ut vix transeuntibus aditus pateret. 7. Et in
primis ubi quidam vetulae incurvae, tremulae, capularis habitu ac persona
vestitus aram Apollini sacram occupaverat, circum lictores aderant, expectantes
dum surgeret aramque desereret, quo abeuntem comprehenderent, vincirent et in
carcerem conderent. 8. Quin etiam minitabantur, nisi aram occupare desineret,
se jussuros ignem et sarmenta circumdari, sed nihil promovebant. Nam tanto ille
aram obsidebat magis. Inter populi clamores exibilationesque illae identidem
voces exaudiebantur: "I lictor, colliga manus." 9. Atque illa cruciatus carmina
saepius repetebantur: "Caput obnubito, arbori infelici suspendito."[24] Hic, ut dici audivimus, cum auditione vel
oculis accepisset anum quandam domi suae minas triginta in arca clausas habere,
dum illa aberat, adulterina clavi domus fores illius aperuerat, arcam
effregerat. 10. Et quo nulla vicinis suspicio oriretur, argentum surreptum una
cum aliis quibusdam rebus preciosis in scapulas conjecerat, et supra vetulae
ejusdem vestem induerat et colum lateri applicuerat orique vetulae personam
domo allatam addiderat, quo fiebat ut unus gibberae personam referret. 11.
Vicini exeuntem arbitrati sunt esse aliquem aniculae vel amicum vel cognatum
vel affinem, qui eum ab ipsa ornatum utendum accepisset, neque praeterea
quidquam exquirendum. 12. Sed vix ille e limine pedem extulerat, cum anus
revertitur ac foras apertas offendit. Statim suspicata est id quod erat, sibi
manum fuisse aditam de argento. 13. Tum muliebri supellectili non parcere, hoc
est, clamare, vociferari, deum hominumque fidem exposcere. Vicini nihil esse
loci clamoribus dicere, sed esse opus celeritate. Nam si pedibus non parceret,
se facile consecuturam personatum furem anili habitu. 14. Non moratur illa, sed
flens, ac totidem sibi liberos quot minas periisse clamans, per compita,
basilicas ac fora omnia discurrit. Sed fortuna eam adjuvit. Nam furem consecuta
est, quem ex sua ipsius veste coluque cognovit. 15. Hic licuit animadvertere,
quanta conscientiae vis sit. Nam cum posset dissimulare, se eum esse qui erat,
cum facile posset aliqua evolare ac turbae sese subducere, nihil horum fecit,
sed in aram confugit suoque se indicio tanquam sorex prodidit. 16. Eodem pene
momento lictores adfuerunt, nos a turba pene oppressi, aegre obtinuimus summa
totius corporis contentione ut inde elaberemur. Verum duobus vel tribus aliis
spaciis factis, ne cuiquam molestiam objiceremus, locum in meritorio spectaculo
mercede conducimus. 17. Sed vix suggestum illud conscenderamus, cum coepit
illac ejus diei pompa transire hoc ordine: Primum ridiculas inter effigies, ut
etiam Romae in ludis mos est, manducus efferebatur, magnis malis late dehiscens
et ingentem dentibus strepitum edens.[25] 18.
Deinde, post lictorum pedestrem turbam duces eorum ibant in equis; hos itidem
pedibus Apochichirorum primi subsequebantur, vestibus sumptuosis induti,
redimiculis aureis praecincti, ac pluribus ex suis virides olearum ramos
gestantibus stipati. 19. Tum ante praemium, de quo erat eo die certandum,
tympanotribae tredecim ac tibicines sex hilari caelum strepitu sonituque
complebant. Porro sese in conspectum dabat Pistium turba, scipionibus viridi
colore depictis innixa. 20. Deinceps, post duos ephebos in equis sedentes,
quorum alter ligneum sceptrum, districtum alter praeferebat acinacem, equitabat
praetor uterque, peregrinus et urbanus, medius inter Poliarchos. 21 Sed
peregrinus trabea candida ac niveis ad frena ministris utebatur; urbanus in
veste aurea ad talos usque demissa nitebat. Postremo varii ac multiplicis
generis judices, tabelliones, scribae pompam claudebant. 22. Eo die praeter
multitudinem personatorum, ut diximus, nihil fere quod admirationem commoveret,
aspeximus. Erant grallatores multi, qui itidem personati, grallis ita longis
impositi ut propemodum manibus aedium fenestras attingerent. 23. Vidimus etiam
aliquot, quibus tibialia ac femoralia ex purpura ita membris apta haerebant ut
crassitudinem eorum non excederent quibusque tum ante, tum retro per foramina
ad id facta subucularum orae defluebant. 24. Hi tum manibus, tum pedibus per
parietes aedium cochlearum ritu repebant, ac paulatim ad summum admirabili
dexteritate egrediebantur. Sed cum pene jam tenebrae orirentur nosque jam
expectando defessi de profectione cogitaremus, ex improviso populi clamor
exoritur, lictorum interminantium edictiones excipiuntur. 25. "Ite, decedite,
fugite; en veniunt, adsunt." Respicimus ac duos videmus, detractis omnibus
vestibus, nudos ex aequo currendi celeritate contendere ac ne digitum quidem
alterum alteri praecurrere, quamquam uterque socium supplantare manuque
depellere niteretur. 26. His alii quatuor proximi accedebant, sed longo
intervallo proximi, ita ut jam de palma desperarent. Sed qui fuit in eo
curriculo postremus, risus nobis mire commovit. 27. Etenim, cum palmam jam
primus accepisset, ita lente ocioseque suum cursum prosequebatur ut si non
celerrimus ac velocissimus quisque, sed ceteris segnior ac tardior praemio
esset afficiendus. 28. Hunc jure omnes clamoribus, sibilis dictisque
excipiebant, quibus ille victus tandem currendi sententia destitit, ac lapides
metuens in proximam amici cujusdam sui domum se recepit. 29. Itaque cum nihil
jam reliquum esset, quod praeterea aspiceremus, una cum aliis discessimus. In
redeundo accepimus ex eo, qui ipse vidisset, furem illum tam elegantem e
lictorum manibus elapsum a periculo tutum esse. 30. Quomodo id factum sit,
quaerimus. "Postquam, ait, diu arae obsessor extiterat, lictores, quorum ille
custodiis asservabatur, discesserunt, quod deberent ad ludos ejus diei
praetoribus praesto esse. 31. Tum paulatim turba dilapsa, hac illac sese
diffudit. Quamobrem ille cum paucis aniculaque relinquitur, quae Hecuba in
canem conversa latrare luctu filiorum[26]
videbatur. 32. At fur, quo illum vomitum absolveret, simulque dum sibi occasio
tempusque daretur se cruci surriperet, solvit zonam, qua erat praecinctus,
atque argento eisque, quae in scapulis gibbum simulabant, decurrendi ad terram
aditum fecit. Quae deinde sumpta vetulae in os impegit una cum colo ac veste,
ac pedibus salutem suam commisit. 33. Illa, argento recuperato, cujus heredem
nunquam post eum diem se esse futuram arbitrata erat, domum hilari solutoque
animo rediit. Fur vero, cum amissa praeda ad portam urbis proximam pergeret,
incidit in equum, quem chirurgus arbori, cuidam aegro vomicam secaturus habenis
religaverat ac mulierculis ibi stamen nentibus commendaverat. 34. Ille
interritus solvit, conscendit, mulieres quid ad se equus ille pertineat rogant.
Fur imperatum sibi a domino ait ut ad Isidis aedem proximam cum eo se conferat;
mox enim ibi eum adfuturum ut uni ex Isiacis illis crus obliget. 35. Mulieres
credunt, quiescunt, molestae non sunt. At fur aedituum, qui pro aede Isidis
stabat, orat ut, si dominus quaesitum se veniat, dicat equum ad Nympharum
portam aquatum esse perductum. Proinde vel expectaret dum rediret vel, si
nollet, eo sese conferret. 36. Verum furcifer contra quam dixerat, extra portam
Collinam, qua itur ad loca hujus insulae mediterranea maxime, fugam arripuerat.
Non ita multo post chirurgus revertitur (nam morbo inspecto, vomicam immaturam
deprehenderat ac proinde nondum ferro tentandam censuerat ne plus exhiberet
negocii) atque equum non videt. 37. Quaerit de mulieribus quid eo factum sit.
Respondent a quodam qui suum se esse servum diceret, ad Isidis aedem fuisse
perductum. Accurrit ille atque aedituum, qui etiam tum pro foribus templi
manebat, interrogat num equum vidisset. 38. "Quidni, inquit, viderim? Quin
servus etiam tuus, qui in eo sedebat, mihi mandavit ut tantisper hic te
retinerem, dum a porta Nympharum, quo aquatum eum perduxerat, reverteretur vel,
si malles, eo tu ipse contenderes. 39. Chirurgus, aliquid suspicans fraudis, ad
portam advolat ac neque equum neque equitem videt. Percontatur janitorem si
equus quisquam eo venisset. Qui venisse respondet, sed qui eum vehebat, nulla
mora interjecta, suum iter prosecutum esse; se quidem existimare extra portam
Collinam egressum. 40. Chirurgus, quod esset ventriosus et calor summus et quod
occisam hanc rem existimaret, furis insequendi pausam fecit. Summa denique huc
rediit ut, qui eques domo discesserat, pedes ac pulveris et sudoris plenus
reverteretur."
VI.1. Postridie fuit nobis auctor Gallonius ut personas indueremus et,
qua luberet, personati vagaremur. Ita enim fore, ut illam in eodem loco manendi
molestiam effugeremus et quidquid ubique oculorum aut aurium sensum
pulchritudine aut suavitate commoveret, ociose et quantum libitum esset,
hauriremus atque eadem opera equos nobis ex dynastae sui stabulis eductos ac
pulchre phaleratos attribuit. 2. Quibus conscensis, una cum eo, qui in alio
item equo personatus haerebat, passim vagari jucunde ac suaviter coepimus,
multa oculis atque auribus voluptatum genera varietatesque collegimus. 3. Sed
nulla nos voluptas ea magis affecit quam ex ludicro quodam armorum spectaculo
cepimus, quo non facile quidquam dixerim me vidisse in vita magnificentius
atque venustius. 4. Equitum enim turmae, consimili vestitu ac supra quam dici
potest sumptuoso atque amoeno, in equis eodem quo ipsi ornatu atque colore
phaleratis sedentes, primum equos scite lepideque tractare, in gyrum ducere, ad
symphoniae cantum cogere saltationes inire. 5. Quae etiam gratius ac jucundius
ad aures oculosque veniebant ex crepitaculorum sonitu, quorum ingens numerus ex
auro in laminis argenteis scite eleganterque illigatus equorum pedibus et
collis haerebat, atque ex variis plumarum generibus, tum equitum galeis, tum
equorum capitibus additis. 6. Deinde, postquam satis sunt in hac lepida equorum
tractatione versati, coepere se invicem, districtis acinacis, petendo
insectandoque simulacrum equestris praelii referre, postremo sumptis
velitaribus hastis, citatis eas in ligneam hominis effigiem equis dirigere
comminuereque. 7. Multa etiam falsa atque ridicula jacta sunt in plures a
personatis, quibus inveterata licentia passim vagantibus jus est omnia dicere.
Quidam, bajuli indutus persona atque habitu, cui scapulae paulo altius
prominebant atque exstabant, adeo ut fidium quarundam speciem efficerent,
rogatus est a quodam quanti fides illas venderet. 8. Cui ex tempore: "Vide,
inquit, primum num sonus tibi probetur." Ac tollens aliquanto altius pedem,
ingentem crepitum edidit. 9. Erat gladiarii cujusdam filius ob insignem
corporis pulchritudinem, ut fit, fama minus commoda ac secunda. Hunc cum quidam
de grege illo mimorum ab homine noto rheda sublatum circumduci vidisset: "O
pulchelle, inquit, puer, strenue, fortis, nunquam pater tibi tuus gratiam
referet. Non enim tam multos ille gladios potest efficere quam multas tu illi
vaginas concinnas ac tradis." 10. Interim praemium ea pompa, qua pridie illud
alterum delatum fuerat, circumfertur, nisi quod Apochichiri eorumque primi non
aderant; nihil enim reliqua ad eos praemia pertinebant. 11. Circumductae sunt
etiam equae equive, tum ejus regionis tum barbari, quibus mixtim ob novam
provinciam illi imperio adjunctam decurrendum erat. Quo videlicet spacium illud
atque hominum multitudinem perhorrescerent minus et ut quodammodo se ad
cursuram meditarentur, ad ludos nullum erat eis ephippium. 12. Quo
expeditiores essent ad cursum, pueri tenui vestitu nec laxitate corporis
crassitudinem excedente eos frenis regebant et calcaribus incitabant. Quidam
eorum sessoris officium nihil morabantur, quippe quibus aenei orbiculi, loris
ad utrunque latus adductis, appensi instar calcarium erant, sed multo magis
naturalis quaedam alacritas animum inflammabat ad cursum. 13. "At si ludos,
inquit Gallonius, spectare lepidissimos vultis, eo accedatis oportet, aut ubi
curriculum istud oritur aut ubi occidit; utroque enim in loco voluptas maxima
capitur." 14. Placuit consilium, ac primum eo iter tendimus, ubi cursus
inchoatur. Ibi licuit oculis aspicere quod antea fama et auditione acceperam,
videlicet inesse equis intellectum adhortationis, pugnae et gloriae. 15. Etenim
non antea se commovere quam signum tuba daretur, arduae cervicis flexu
hilaritatem significare, hinnitu laudibus ac plausibus inhiare, ingenito ardore
ac robore feroces victoriam corde concipere. 16. Signo dato, tum protinus in
pedes sese cuncti conjicere, ad cursuram dare, oculis spectantium eripere, ad
palmam contendere ea vi ac celeritate ut, si aliud nihil spectasses, non equas,
non equos, sed aves, sed ventos in cursu esse jurasses. 17. Personabant[27] omnia faustis acclamantium vocibus, ardebat
uniuscujusque cupiditas pernoscendi, cuinam ejus certaminis palma contingeret,
atque prout cujusque studium ex amicitia vel ex naturali quadam animi
propensione flagrabat, alius alii victoriam destinabat. 18. Vix e carceribus
prodierant, cum ad calces eos pervenisse cognoscimus. Nam inde nuncius manavit
Ianiculi equum ceteris superiorem in cursu fuisse. Empti qui ultro citroque
commeantes, magna voce Ianiculi nomen pronunciarent, celebrarent, efferrent,
qui vitam illi, felicitatem et fausta omnia deprecarentur. 19. Quaerimus a
propinquis quidnam hominis sit iste Ianiculus. Respondent eum esse professione
lanium, cunctis qui lanienam facerent, pecunia ac pecudum numero facile
principem; hujus equos celeritate cursuque ceteris superiores haberi ac fere
nunquam nisi victores domum reverti. 20. Itaque ille his praemiis omnes habet
arcas, omnia armaria referta, quae interdum gloriae et ostentationis causa
palam omnibus ad visendum exponit. Nec mirum. Nam antea soli qui erant genere,
splendore ac nobilitate omnium primi, suos in haec certamina equos
submittebant. 21. Nunc vero non eo animo equos alunt ut eos ad saltandum, vel
ad currendum edoceant, sed ut rhedae jungant, qua vel per urbem vel in agrum
placide vecti ferantur. Quamobrem jam tota res haec rediit ad muliones, lanios,
opiliones, vel ad unum aut alterum nosocomium, quod rem pecuariam facit. 22.
Sed laniorum in primis equi ceteris ad hunc usum praestare existimantur, quod
fere quotidie ad cursuram exerceantur, dum illi vaccam vel bovem ex bovili
fugientem equis delati sectantur ac retrahunt.
VII.1. Nos eo die spectaculis expleti saturatique discessimus. Postero
die cum nulli ejusmodi agones ederentur, magna ex parte me domi continui et
Aristidi, sicut antea discessurus promiseram, litteras dedi.[28] 2. Argumentum ex quodam sermone desumpsi, quem paulo ante
meum discessum cum illo habueram, cum meam vicem dolerem ac quererer, quod
fortunis pene omnibus amissis, patria domoque carerem, ille vero sanctissimis
suis praeceptis ac monitis mihi persuadere conaretur nihil esse mali praeter
culpam, et unicuique ibi patriam esse ubi ille modeste, temperanter ac ratione
congruenter aevum agitet. 3. Itaque, quo me ad ejus consilia vitam moresque
formasse probarem, in haec plane verba ad eum litteras scripsi.
FLAVIUS VOPISCUS NIGER ARISTIDI SALUTEM.
Non bene fortunam dixi foedamque trucemque
Semper se nostris opponere fortiter ausis,
Non bene, quod, diis iratis, in luminis auras
Me matris genitum infelix eduxerit alvus.
Culpa quisque sua Superos sibi sentit iniquos, 5
Dum pravum ingenium ac vitiis deforme recusat
Ad quas praescribit ratio componere leges.
Quod si consiliis patientem accommodet aurem,
Inveniet faciles atque experietur amicos,
Quos sibi non aequos lacrimis ploravit obortis. 10
Cui domina est ratio, sapiens censebitur idem.
Vir sapiens in se totus teres atque rotundus,
Sat propria virtute ferox se conspicit unum,
Humana intrepido contemnens omnia vultu.
Hic sibi nulla foris trepidis solatia rebus 15
Advocat invictus, cunctis praestantior ipse.
Hic, veluti scopulus, fortunae fluctibus atris
Tunditur incassum. Nam quis convellere tentet
Virtutis valido formatum robore pectus?
Quod fortunati sano si judice nomen 20
Vindicat ille sibi, pulsis qui pectore curis
Nec dulcis lucri capitur nec honoris amore,
Quid prohibet fieri me ex omni parte beatum,[29]
Si nulla accedat menti male sana cupido,
Et summa victrix ratio dominetur in arce? 25
Ipsi iter ad lepidae praecludimus ocia vitae,
Dum placet alterius nimium sors, nostraque sordet,
Nobis nec finis quaerendi poscitur ullus.
Si bene te novi, famam nomenque beati
Vel tibi, vel dederim nulli, cui sufficit omne 30
Quod Deus et ratio tribuit, nec sidera tundis,
Scilicet ut Tyrio niteas spectandus in ostro,
Vel nova possessis jungantur pascua campis,
Vel fiat voti mentis sententia compos,
Sed Iovis assiduus sacra versaris in aede, 35
Divum virtutes meditans et totus in illis. [30]
At decursa licet seclis properantibus aetas,
Multarumque simul vetus experientia rerum,
Me satis illusum studia ad meliora remittant,
Aequam perpetuo mentem mihi sedulus ora, 40
Et si quid dixi paulo commotior, auris
Vel da, vel memori fac sis decedere mente.
4. His litteris scriptis, obsignatis et tabellario traditis, cum jam ultima
diei pars recederet ac prima noctis accederet, deducti sumus a Gallonio in
aedes cujusdam, Oro nomine, ut ibi coenaremus. 5. Nam pridie ipse et amici
aliquot coierant, in eam noctem ut de symbolis essent.[31] At nos asymboli venimus, quod Gallonius, aere dato, ut
immunes ad eum numerum adscriberemur, effecerat. 6. Nunquam aedepol nobis fere
melius, quod memini, fuit. Ita nitide fuimus accepti; neque mirum, nam ut
postea dicere audivimus, ille erat architriclinus solus praeter alios. 7. Nam
ex omnibus, qui profitebantur se esse coenarum artifices, nemo erat qui minore
dispendio convivas melius nitidiusque curaret. Iam coenam illam ad umbilicum
dimidiatam in ventrem abstuleramus, cum architriclino nunciatur ut prodiret;
nam Poliarchos stare ad januam, qui eum magnopere evocarent. 8. Surrexit ille
ac prodiit. Reversus: "Scitis, inquit, quanam de causa Poliarchi tantopere me
conventum esse cuperent? Cras publice dandum est ab illis prandium duobus
praetoribus, peregrino et urbano, in buleuterio. 9. Sed quoniam his diebus
liberalius quam par erat obsonando ac plures invitando pecuniam ad menstruales
epulas datam totam effuderant, ad civium misericordiam confugerunt ac per
magistros curiarum locupletissimum quemque rogarunt ut ad prandium conferrent.
10. Sed cum tantam pecuniam conficere non potuerint, quae sufficiat ad
instruendum exornandumque pro hominum dignitate convivium, currunt ad me, quem
saepius sunt experti modico sumptu solere amplam atque magnificam in speciem
mensam extruere. Atque orant, obsecrant ut iis tam calamitoso tempore
opitulatum adveniam ac se, buleuterium ac populi istius nomen ex summa infamia
eripiam." 11. Rogavit Gallonius quotnam ad eum Poliarchi venissent; nam unius
tantum vocem se esse visum audire. Cui: "Omnes ad me, inquit architriclinus,
mihi supplicatum adierunt, sed ille tantum verba fecit, qui ceteris auctoritate
et generis splendore antecedit. 12. Nam cum ex tribus istis Poliarchis unus
sutorem, alter lapicidam patrem habuerit, solus hic est generis sui
antiquitatem usque ab avo, abavo, tritavo proferens. Quamobrem, ubi ille adest,
ceteri mutire non audent. 13. Sed superioribus annis res accidit quae totam
nobilitatis suae causam jugulavit, sed quia eam a nobis ignorari arbitratur,
pergit adhuc vana isthac nobilitatis jactatione ferocem facere ac se aliis
praeponere. 14. Quo tempore haec urbs a regis Geryonis exercitu direptione
ferroque vastabatur[32], quidam primi pili
centurio[33] a quodam lanio, qui apud Martis
aedem in foro Trullae lanienam faciebat, minas quadraginta metu mortis injecto
detraxit. 15. Vero morti jam proximus, ne is apud ejus animum scrupulus
resideret (credo, vera existimans ea, quae de improborum apud inferos
suppliciis ac de inexorabilibus judicibus Minoe ac Rhadamanto, memorantur),
imperavit suis ut lanii illius heredibus minas quadraginta numerarent. 16. Eum
autem dicebat lanium ante annos octuaginta vixisse ac recte numerum annorum
inibat. Nam postquam haec urbs a barbaris direpta est, annus ille agebatur
octuagesimus.[34] 17. Quod ubi viro huic
nobili subolevit, nulla habita ratione majorum, de quorum nobilitate tantopere
gloriabatur, quod putaret (ac vere fortasse) genus sine re vilius alga esse,
venit ad eum, unde illud numerandum erat argentum, ac tabulis publicis aliisque
probationibus planum fecit se esse illius lanii nepotem, ac per hanc rationem
quadraginta minis locupletior factus, ab eo discessit." 18. His dictis coenaque
completa, ille Poliarchis obsonatum proficiscitur, nos domum pulchre coenati et
appoti cubitum ivimus.
VIIA.1. Erat dies ille quo apparandum erat ample magnificeque in
Buleuterio praetoribus prandium, dies celebris ac venustatis plenus. Etenim
nefas erat opificibus elaborare, quibus opera vita erat, in opus ire,
mercatoribus tabernas aperire, sua mercimonia exponere. 2. Solum jus erat
cauponibus popinas, cauponas ac thermopolia commessatum introire volentibus
patefacta atque aperta omnibus horis habere. Neque illis aut illorum ministris
opus deerat. Etenim tam magnus erat adeuntium numerus ut neque possent labori
sufficere, neque edulia aut vinum poscentibus suppeditare. 3. Strata ubique
triclinia ac positae omnibus in locis mensae conspiciebantur, in impluviis, in
cubiculis, in viis, ante ostia. Nullus erat inter discumbentes sermo, nisi ut
biberetur; provocabant sese in potationem atque alii septenis, alii denis, alii
quindenis, alii etiam vicenis ludos illos cyathis committebant. 4. Erat in
medio foro labrum marmoreum, amplum, latum, ingens; in hoc pastillis
esculentis, quos ibi macherones vocitant, caseo ac butyro conditis ad summum
expleto, infimae sortis hominibus a summo quodam viro atque opulento eo die
datum est prandium. Ex altera vero parte fons vini meri manabat, unde
macheronibus farti sitim expellerent. 5. Ludi erant lepidissimi, videre hominum
aviditatem, famem , ingluviem, ut raptim, ut tumultuose, ut avide praelium
illud committerent, ut alius alium aut capite aut cubito aut pectore pelleret,
aut genu ne sibi edenti obsisteret, ut ingentes unusquisque bolos sibi in
ventrem immitteret, ut prandium illud tuburcinaretur, ut avariter in se vinum
ingurgitaret. 6. Illinc post paulo in pompam delata sunt praemia iis danda, qui
victores essent in cursu citati. Quae praemia tria erant, pro varietate ac
genere eorum, qui in illud certamen erant descensuri. 7. Tria enim, ut dictum
est supra, hominum genera ad ejus diei cursum properabant, pueri, adolescentes
ac senes. At simulac ab illa hominum faece atque quisquiliis conspectus est
magistratus, continuo exceptus est ab eisdem effusissime faustis vocibus atque
clamoribus. 8. Quid multis moror? Nemo fere fuit in tanto civium numero, qui
non eo die personam indueret, qui non tota urbe debaccharetur, qui non ludens,
cantans, saltans hilarem illum sumeret diem. 9. Postero die nihil est actum,
sed paululum omnes a superiorum dierum bacchationibus, vigiliis,
compotationibus ac concoenationibus conquieverunt. 10. Qui autem illum
consecutus est dies, deo, cui Indici nomen erat, solemnis ac sacer dedit nobis
amplam ridendi materiam. Fuere qui dicerent eo die solitam esse piperis magnam
vim inter quadruplatores delatoresque distribui, sed ex vulgi opinione magis,
quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama valebat. 11. Verum ex hac vulgi
opinione vir quidam summus cepit occasionem, familiaris cujusdam sui, famae
parum secundae, fidem vindicandi. Erat hic illi intimus a cubiculo, verum in
suspicionem venerat quod regi cuidam barbaro neque ita multum imperio illi
foedere amicitiaque conjuncto clam per litteras arcana omnia detegeret. 12.
Invitatus est igitur ab iis, qui erant consilii totius participes, ut secum ad
aedem, divo illi sacram, religionis atque animi etiam causa prodiret. Erat enim
illa edito atque amoeno in loco locata. 13. Ille qui esset ignarus quos de se
ludos praebiturus esset, non negavit ac venturum se dixit. Nec mora, rhedam
inscendit, at ubi paululum progressus est, continuo aliae complures rhedae,
quae in angiportis clam dispositae latebant callidorum ac veteratorum hominum
plenae, subsecutae sunt. 14. Quod cum ille ex strepitu rotarum animadvertisset,
rogavit quidnam eae sibi rhedae vellent. Cui unus: "Putasne solos nos deorum
esse cultores? Aliis etiam eadem quae nobis pietas inest ac religio; properant
illo quo tendimus, ut indant ignem in aram, deoque illi sacrificent." 15. Sed
simulac est ventum ad aedem, continuo qui rhedis vehebantur ejecerunt se in
terram et quemadmodum in officio novorum Poliarchorum fieri solet, coeperunt,
detecto capite, eidem honoris gratia praeire. 16. Ille consistere, mirari,
quemnam res illa habitura esset exitum expectare, cum videt in aditu
vestibuloque templi venire sibi obviam aedituum argenteo cum polubro piperis
pleno, ipsumque rogare ut tanquam delatorum omnium magister ac dominus, partem
suam piperis non recusaret accipere. 17. Ac tum demum ludum se esse factum
intellexit et tumidus ira ac prae pudore, ubi esset ignorans, tacitus
ludificatoribus suis in turba sese subduxit, in aediculas ibi proximas immersit
et, ubi primum solis discessu terris obortae sunt tenebrae, noctis beneficio
occultatus domum clam rediit ac totum triduum hominum conspectum lucemque
vitavit. 18. Proxima luce ad solitam hilaritatem ludumque tota civitas rediit
et quoniam non satis liquebat, cuinam ex senibus, qui biduo ante cucurrerant,
palma deberetur, revocati sunt rursus in cursum. 19. Biduo post, eadem pompa,
de qua dictum est, alia tria praemia deferuntur. Haec, ceteris preciosiora,
proposita erant equabus equisque, tum vernaculis tum barbaris, ut ea in suo
quisque genere sibi reciperet, qui certaminis victor pronunciaretur. 20.
Equarum praemium adepta est una ex equili nosocomii, Aesculapio dicati; equorum
palmam novo atque admirabili spectaculo occupavit unus ex Coponii, equorum
locatoris, stabulo. Nam cum sessoris imperiti culpa sibi eripi victoriam
intelligeret, eodem excusso atque aemulis equis impetu, morsu et calce rejectis
atque infra se relictis, demum victor pervenit ad calces. 21. Postremo Numida,
quem diu adversa tempestate jactatum, tertium post mensem fortuna in illud
litus ejecerat, unum ex equis, quos navi advexerat, certamini objecit. Hujus
tanta dicebatur esse celeritas ut per centena millia et quinquaginta continuo
cursu sibi insidentem nulla fere lassitudine ferret. 22. Itaque tantum
intervallum inter ipsum atque ceteros equos interjectum erat, vix ut illi in
eodem curriculo esse viderentur. 23. Noctu nobilium liberi, regio sane ornatu,
multos ad cereos Trojam luserunt. Extremo eorum ludorum die ducti sumus a
Gallonio illuc, ubi totum illud spacium, quod decurritur, occidit, ut liceret
aspicere quemadmodum victores, eo decurso, palmam attingerent. 24. Quo simul ac
praetores cum Poliarchis pervenere, praemiis in via relictis, conscenderunt
partem quandam aedium ingentium, quae ad eum locum pertinebat, unde erat
prospectus usque ad ultimam viam a cursoribus obeundam, statimque ab aedium
earum domino, qui dicebatur esse nobilis quidam orator ab amplissima Republica
atque omnium maxima legationis jure ac nomine ad dynastas missus, statim,
inquam, ab eo mittuntur illis large atque ampliter munera, nobis ante eum diem
incognita. 25. Nimirum cucurbitae fere integrae, citrea, mala cydonia, Persica,
pruna, atque alia ejusmodi saccaro, cujus nomen vix Romae auditur, mire
condita, argenteis in polubris. Quae statim illi partiti sunt cum judicibus
aliisque, qui in eo comitatu aderant. 26. Unde ad nos etiam Gallonii opera, qui
plures eorum usu amicitiaque comprehensos habebat, pars aliqua non tenuis
tanquam fonte defluxit. Nulla unquam esca palato nostro gratior atque jucundior
accessit, adeo ut quasvis alias epulas quantumvis lautas atque magnificas, prae
illa foenum esse dixerimus. 27. Inter haec exauditur clamor ingens, equo illi
barbaro plaudens, qui fuerat pridie palma donatus. Hic equabus equisque, qui
tum mixtim currebant, infra se relictis, ad calces prope devenerat. Sed inter
exultationes succlamationesque populi, lubrico quodam in loco, fallente
vestigia, una cum sessore prolapsus humi procubuit. 28. Verum ante quam
surgeret ac sessorem dorso reciperet, praeteritus est ab equo Ianiculi lanii,
quem ille rursus in certamen produxerat, ac praemio excidit. 29. Erant ibi
mimi, qui plura in praetereuntes dicta jaculabantur, sed nullum exauditum est
nisi proletarium ac frigidum. Cujusmodi illud fuit, quod jactum est in
pistorem, cui furnus et pala ex ligno, qua panis in furnum injicitur, male
processerat ac propterea decoctorum numerum auxerat: "Bono animo es; nam, quod
tibi pala detraxit, furca restituet." 30. Atque illud alterum in pomilionem
dictum, quem quidam per jocum appellabat gigantem cum ranis bella gerentem.
Atque omnia ejus fere generis ridicula erant, quae verbo duos sensus habente
continentur, ut illud quo eunuchus illac pertransiens visus est a quodam populo
commendari, cum dixit: "Subvenite huic; populares! Nam nisi vobis testibus
utatur, uxore in perpetuum prohibebitur." 31. Haec plerunque frigida sunt et a
vilissimo quoque jactantur. Sed ineptus sim, si velim omnes eorum ineptias
commemorare, quibus licitum erat ineptire. Illud vero risimus, quod gradario
cursu venientem ad nos asinum aspeximus, ut praemio potiretur. 32. Nam ex
viginti ferme asinis, qui illud curriculum inierant, unus perpetuo illud
tenuerat. Ceteri, ut transversum aliquem angiportum adspexerant, quorum multis
lata illa ac perpetua via distinguitur, statim illac, sive naturali ignavia
sive clamore perterriti, iter deflexerant spacioque excesserant, neque ulla vi
cogi poterant ut directum illud ad praemium iter prosequerentur. 33. Postremo,
bubalorum cursu tot dierum ludi completi sunt atque perfecti. Qui bubali,
inauratis cornibus ac multis aeneis crepitaculis ornati, tum stimulis agitati
atque confossi, impellebantur in cursum. 34. Sed cum placide potius viam
ingredi quam naviter cursum capessere viderentur, neque id magnopere laborarent
ii, quorum intererat, suum aliis bufalum anteire, quaesivimus quorsum illhaec
tam insignis eorum indiligentia spectaret. 35. Respondent nihil referre quisnam
sit prior quisve posterior, donec ad calces deventum sit. Ibi enim magnam rerum
commutationem fieri; nam praemio proximi, variis ignibus arte manuque factis ac
magnum ex se fragorem crepitumque edentibus, perturbati atque confusi locum
numerumque mutabant et qui erat postremus, fiebat primus et qui primus,
postremus. 36. Palmam tulit Argyrotychi, viri primarii atque opibus, divitiis,
honoribus, longe praestantis bufalus, qui nihil eo strepitu crepituque
exterritus, ausus est metam attingere. 37. Diximus quae diversorum erant
temporum spectacula, in aliquot dies continuos fuisse coacta. Quamobrem illud
etiam post hos ludos spectaculum redditum est, cujus specie ac voluptate vulgus
maxime ducitur. Id autem est, vetulae, ut ajunt, serra per ventrem obducta,
scissio atque diremtus. 38. Quae fabula inde ortum habuit, quod illi homines
esuriales quasdam summa religione ac caerimoniis ferias[35] celebrant, quas pueri ac mulierculae vetulam esse quandam
fingunt, Esuria nomine, matrem esuritionum, foedam, strigosam, atram, incurvam,
tremulam, labiis demissis, gementem. 39. Et quoniam feriae illae multos dies
auferunt, cum ad earum medium perventum est, rumor tota urbe dissipatur vetulam
sumi, ceteris capularem magis et Acherunticam, quam Esuriae loco (cui cum
immortalis senecta contigerit, nocere non possunt) divaricatis cruribus, in
publico serra secent ac dividant. 40. Et quo major ejus rei fides peregrinis
fiat, quorum magnus semper numerus ex propinquis insulis in eam insulam
confluit, biduo ante insigne in media platea multis e tabulis pulpitum extruunt
ibique ita apte serram accommodant ut vetula illi subjecta, commode dividi
bifariam posse videatur. 41. Neque est difficile homines simplices et in
moribus civitatis plane hospites ac rudes in errorem inducere. Immo iis facile
persuadetur hunc ibi esse morem ut, qui scalas in eam plateam attulisset, ubi
spectaculum illud erat edendum, easque parietibus plateae circumductis
applicuisset, singulos earum gradus senis ac septenis etiam drachmis, cupidis
spectandi locaret. 42. Unde plures ex compitis, angiportis, tabernis
conspiciebantur cum scalis bene longis emergere atque ille sibi felicior
ceteris videbatur, qui grandiorem gravioremque humeris potuisset imponere, quod
majori eam lucro sibi fore confideret. 43. At ubi longius processerant ac
propius ad forum, quo scala deferenda erat, accesserant, continuo eos lanii,
pomarii, fartores, cetarii ac praesertim piscatores, per quorum forum iter erat
habendum, multa aqua perfundere, surpiculis piscariis[36] caedere, lanea veste, polline aut atro foedoque colore
imbuta, verberare, album vel atrum ipsorum ori colorem inducere. 44. Qui demum
exterriti ac pejora metuentes, scalis abjectis, fuga salutem quaerebant. Atque
hic erat eorum ludorum finis.
VIII.1. Iam vero vocavit nos ad ingentem delectationem atque adeo ad
vehementem admirationem illa ejus virtus, illa vis, illa sapientia, illa ejus
absoluta omnibus numeris eloquentia, qui ob perfectam, ut antea diximus, omnium
rerum scientiam, ob incredibilem memoriae magnitudinem, ob paratam de singulis
rebus, quae in disputationem cadunt, ex tempore dicendi facultatem, veteri
nomine amisso, Teras appellatur.[37] 2. Ingens
nos olim cupido ejus audiendi incesserat, sed ob brevitatem temporis, quo illic
fuimus, tanta haec voluptas ab animis nostris abfuit. 3. At tunc
perop<p>ortune nobis cecidit, ut eum audiremus, cum in solemni quodam
sacrificio, caesis diis immortalibus hostiis et gratiis actis, suggestum
conscendit atque, omnibus attente audientibus, coepit ita docte, ita eleganter,
ita scienter de deorum providentia qua mundus gubernatur loqui, ita acriter,
vehementer, perditos hujus aevi mores insectari ut non dicere, sed tonare ac
fulminare[38], non orationem sed flammam et
incendium tradere videretur. 4. Genus dicendi acre, vehemens, incitatum atque
ita ejus proprium ut nemo illud imitatione posset exprimere; sententiae acutae
quidem sed graves, dulces sed utiles, venustae sed aptae quaeque in animos
influant. Denique nihil in ejus oratione desideravimus, quod in illam perfectam
eloquentiae formam ac speciem[39] includatur.
5. Aderant viri duo, omnium doctissimi, alter ejusdem quo philosophus ille
instituti atque ordinis, Crepitaculo nomine, de quo mira quaedam narrabantur ac
pene extra naturae ordinem, nimirum eum cursum suum transcurrisse atque adeo
magistrum antea quam discipulum extitisse. 6. Nam etiam tum adolescentem ac
pene puerum omnia habuisse percepta ac memoria comprehensa, quae Aristotelis
omniumque philosophorum placitis continentur. Addebant eundem adversis fortunae
fluctibus diu multumque jactatum ad varios aerumnarum scopulos miserandum in
modum afflictum, demum regis potentissimi patrocinio tanquam portu exceptum
tutam ac quietam in litterarum studiis vitam exigere.[40] 7. Alter vero, qui aderat, mathematicis disciplinis ad
miraculum excultus esse dicebatur, unde etiam sibi opes et amicitias
peperisset, verum ex oculari, quod tubum opticum vocitant, a se invento, quo
res infinito propemodum intervallo a nobis disjunctae, atque adeo ab aspectus
judicio remotae, oculis subjiciuntur vel aliquanto majores repraesentantur,
nominis sui memoriam posteris reliquisset.[41]
8. Eodem tempore emanavit a Poliarchis edictum ut, cum postridie mane ludi, qui
Kalendis Maji dari soliti sunt, essent referendi, nemo sine aliquo flore vel
saltem sine aliquo viridi ramusculo, conspiceretur in via; quod si quis contra
edictum fecisset, posset a quovis frigida impune perfundi, neque madido
injuriarum actio daretur. 9. Itaque bonum hercle factum, pro se quisque ut
meminisset quae imperata essent pro imperio poliarchico. Quamobrem dabat
unusquisque operam, ac novae in primis nuptae, ut pro anni tempore insignem
aliquem florem vel pretio vel precibus invenirent, quem capiti aut pectori
insererent. 10. Ac passim tota urbe ambulabant, qui gelsiminos[42], caryophyllos, tum vernaculos tum Indicos[43] venderent atque allatum est ad nos caryophyllum unum
vernaculum drachmis decem venisse. 11. Ardebam cupiditate incredibili
cognoscendi ex quonam genere ludorum ludi illi essent, qui tam amoeno tamque
festivo Maji nomine nuncuparentur. At Gallonius: "Postridie, inquit, animus
vobis explebitur, eorumque notitiam vestris potius oculis quam alienae linguae
referetis acceptam." 12. Postero die laeti consurgimus, totum fere oppidum
lustramus ac nullam fere domum invenimus, quae protectos lauro vel hedera
postes vel saltem recentes ante ostium cespites non haberet. Neminem
offendimus, qui florem vel ejus loco viride quidpiam non manu gestaret. 13. Nos
quoque, ne legi fraudem faceremus, neque in poenam delicti frigida
perfunderemur, flosculis manus ornamus, ac tuti ab injuria Buleuterium
ascendimus. Ubi ante illas aedes sumptuosas atque magnificas proceram arborem
suo denudatam cortice multoque perunctam sevo conspicimus. 14. E cujus vertice
pendebant farcimina, casei, ligulae Sericae, palumbi, aviculae et alia id genus
multa, quorum precium minam non excedebat. 15. Iam plenum erat forum, parata
omnia, neque aliud expectabatur nisi ut a Poliarchis praelii committendi signum
daretur. Sed eorum unus ceteris erat in mora, qui dicebatur apud tonsorem
barbam ponere et supervacuo pondere caput exonerare. 16. Huic omnes absenti
multa mala ingerebant, quod humili loco natus ita se gereret, ut si longa serie
regibus atque principibus esset annexus. Nam quia paululum ipsi pecuniae
accesserat, ita elati erat animi ut nunquam cum aliquo opifice, quamvis
praesente, nisi per internuncium loqueretur. 17. Verbi causa, cum tonsor barbam
illi capillumque tondebat, speculum manu tenebat et si quid a tonsore titubatum
animadvertisset, puerum, qui erat ipsi a cubiculo quique in proximo conclavi
ejus imperia praestolabatur, evocabat atque: "Heus tu, ajebat, dic tonsori ut
genis barbam altius resecet." 18. Quod cum fecisset, rursus eum revocabat
atque: "Heus tu, dic tonsori, prolixius mihi mento barbam effluere, proinde
paululum ferro coerceat." Eundem morem servabat in sutore, cum novi illi calcei
afferrentur. 19. Nam, eo praesente atque audiente, puerum qui semper in aliud
cubiculum secedebat, his verbis evocabat: "Heus tu!" Cui cum praesto esset,
ajebat: "Dic sutori calceum hunc dextero pedi non ita apta haerere, sed eo esse
aliquanto laxiorem; proinde videat unde error emanet atque illum corrigat." 20.
In pauca ut conferam, nunquam visus est cum opifice aliquo, quamvis praesente,
ut dixi, nisi per interpretem loqui. Qui tandem diu expectatus, lepide tonsus
eleganterque calceatus, aliis Poliarchis stomachantibus adfuit. 21. Nec mora,
Poliarchi omnes populo se in conspectum dant in moeniana tapetiis pulchre
vestita atque ornata; qui simul aspecti et excepti sunt populi clamore,
tympanorum strepitu tubarumque sono. 22. Tum, signo dato, veniunt in medium, in
veste linea, qui parati erant Majum -- id illi arbori erat nomen -- scandere,
divisi in classes quatuor ex ultima plebe conflatas. Fit pugna inter eos et
contentio, quinam primum arborem illam accedant eamque conscendant. 23. Res
agitur pugnis, colaphis, calcibus, cubito, genu, pede, itaque se invicem
urgebant, pellebant, verberabant, supplantabant, alter alteri os, caput, collum
feriebat, contundebat, commitigabat ut nullum autumno pomum sit aeque mite ut
illorum erant ora et capita pugnis mitia ac mollia. 24. Denique, unusquisque
erat alteri pro gymmasio, in quo ille verberando se exerceret. Atque haec omnia
ad populi sibilos, ad tubarum sonum, ad tympanorum strepitum fiebant. 25. At
quae pars, rejectis aliis, superior discesserat, Majum ambiebat. Tum unus,
ceteris audacior ac promtior, manibus, genibus, pedibus eidem advolutus,
conabatur sursum ascendere. Sequebantur alii ex eodem grege cum castulis ac
sacculis plenis arenae, cujus ope auxilioque tentabat ille an trunco illi nodis
vacuo, ac sevo, ut diximus, delibuto manibus posset haerere. 26. Ac saepe
fiebat ut, qui ad verticem usque se contulisset, statim deorsum omnium cum risu
relaberetur. Sed cum tandem unus prope rependo ad summum arboris egressus,
potuit ramos ibi prominentes manibus apprehendere, confestim, in signum
victoriae uni ex avibus ibidem alligatis vincula demere ac facere potestatem
avolandi quo vellet, deinde pendentia indidem praemia per vim evellere, rapere,
sociis tradere. 27. Postremo direptis rebus omnibus et in culeos ablatis, omnes
ejus gregis, ovantibus similes, discedebant seque aliquo in popinam
immergebant, neque ad vesperam usque edendi potandique finem faciebant.
IX.1. Interea magnum nos desiderium ceperat amicorum, quos domi
reliqueramus; ac me praesertim Aristidis conveniendi, videndi, amplectendique
cupido ingens incesserat, cujus amoenissimum suburbanum cum eo saepius adieram,
ibique ad omnem animi remissionem ludumque descenderam. 2. Cujus cum mihi
veniret in mentem et anni tempus lepidissimum, nimirum autumnus, miram ejus
inspiciundi perfruendique voluntatem injiceret, angebat animi, quod tantam mihi
voluptatem locorum intervalla praeriperent, sed ceteris spes reversionis
leviorem eam molestiam efficiebat. 3. Itaque, cum antea scripsissem nos illuc
brevi adfuturos, his cum eo versibus lusi:
Nunc tua, nunc tempus lepido nitidissima vultu
Rura fere totos concelebrare dies,
Mensibus autumni laetis cum vinea sulcis
Ipsa suas gremio divite jactat opes,
Nectare cum liquido vel plenis uva racemis 5
Albet, vel Tyrio murice tincta rubet,
Arboribus pendent curvi cum pondere rami,
Ac niveos ficus puniceosque ferunt,
Pomaque virgineum frontis referentia cultum,
Ac tectas pingui veste virente nuces. 10
Eja age, formosi pateant mihi ruris honores,
Neve obsit durus janitor ante fores,
Vel tecum rheda de more invectus, amoenam
Ingrediar villam, subsiliamque nemus,
Et qua subjectos prospectat collis in agros, 15
Vel Iovis aeterni regia tecta videt,
Aut ubi conspicuus liquidis fons obstrepit undis,
Plurimus et laxo piscis in orbe natat,
Vel patulae fagi, frondosae aut vitis in umbra
Dum recinunt tenui gutture carmen aves, 20
Te spectem gaudens, adsim tibi dulce loquenti,
Et cupidas aures ad tua dicta feram,
Vel si percurras speciosa volumina Tulli,
Vel relegas docti carmina culta viri,
Europae aut quinos deductum carmen in actus 25
Si resonet claro dulcius ore tuo,
Carmen, quod dudum, sic te mandante peregi,
Cui soli ingenium serviet omne meum.
Adsit Alexander (ni invisa negocia nolint)
Quodque leges, avidis auribus ipse bibat, 30
Cui tam Plautini numeri placuere jocique,
Innumeri cujus, te referente, sales
Longe majorem sunt visi habuisse leporem,
Tanta tuae, memini, gratia vocis erat.
Iratamque mea est facies imitata catellam, 35
Libera dum risus detinet ora frequens.
Intermissa igitur repetamus gaudia ruris,
Et properet risus, ludus, amorque, jocus.
4. Proximus jam dies illuxerat et, cum etiam tum in lecto essemus,
audimus evocari a janua Gallonium. Hic erat amicus quidam ejus summus atque
sodalis, qui introductus, magna vi petere a Gallonio coepit ut domum suam
veniret, equos ligneos spectatum, qui eo die liquido erant in stadio decursuri,
ubi etiam paratum erat prandium, ut assolet in his ludorum celebritatibus.
5.Etenim nullam fere esse domum, unde ludi illi spectari jucundius possent. Nam
se dedisse operam ut inde prospectus ad metam usque pateret, ad quam esset
decurrendum; proinde manum daret et sequeretur. 6. Gallonius hospitii jura
objecit, nunquam enim se commissurum dicens ut nos relinqueret, quo foras
commissatum abiret. "Immo, ait ille, duc tecum etiam hospites, atque adeo, ut
tu sis sciens, nunquam pedem hinc efferam, nisi promiseris, teque una cum illis
venturum constitueris." 7. "Placide! inquit Gallonius; abstine ab ira, nihil
opus est minis, si duobus istis hospitibus meis futurus est apud te locus. Quin
insanirem, capital facerem, si, relicta tua Cereali mensa[44], meam quotidianam inopemque persequerer. Nolo tanto me
scelere obstringere, nolo tantam ventri meo injuriam damnumque conflare. 8.
Quamobrem, si non es occupatus, si non est molestum, si lubet, tantisper mane,
dum isti se lavent, vestiant, poliant. Tum ultro dabimus ipsi nos tibi tanquam
judicatos, ut vincias, ducas, rostrisque ad mensam tuam pollucibilem alliges."
9. Tum ille, "Satis verborum est, ait. Quanto facias rectius, si agas, quod
agis[45], ac properes venire! It dies ac me
necesse est domi quamprimum adesse." Sumptoque in manus Virgilio, coepit clara
voce ludos, in Anchisae honorem editos[46],
legere. 10. Nos interim quaerimus de Gallonio quinam sint isti equi lignei et
quaenam sint viae liquidae, per quas illis decurrendum esset. Respondet omnis
generis navigia hoc ab eis nomine appellari, quod iis non minus per liquidas
caeruleasque vias vehamur quam mannis et canteriis per itinera sicca atque
terrestria. 11. "Hodie, inquit, propositis praemiis, futurum est piscatores
inter certamen, uter eorum sua vectus horia, Albam (quod est flumen intra urbis
moenia fluens)[47] excurrerit ac metam
attigerit. 12. Delectabit vos istos etiam ludos aspicere, atque apud amnem
frigidissimum molestos istos intempestivosque calores abigere, qui hoc tempore
autumni desaeviunt." "Eamus, inquit Paulus Aemilius; gestio ab hoc etiam
ludorum genere voluptatem mihi parare." 13. Tum Gallonius: "Amice, ubi vis,
ait, duc nos quo lubet; jam tibi nulla neque in me neque in istis est mora."
Itaque ille praeire, nos sequi. Sed simulac e limine pedem extulimus, fit nobis
obviam quidam pallio ad talos usque demisso obvolutus, qui quamvis se conaretur
occultare, non potuit tamen Gallonii notitiae subducere. 14. Qui: "Dii boni,
inquit, ubi sunt circumpedes, quibus iste stipatus incedebat? Quonam, obsecro,
evolarunt? Ubi est rheda, qua vehebatur; quonam gentium exulatum abivit?"
"Audi, inquit amicus, res est ridicula. Hic tum ex mercede quam locandis ad
aliena negocia operis suis exegerat, tum ex fructibus, quos ex pingui
sacerdotio collegerat, ac praesertim ex eo, quod suum defraudans genium,
comparserat annuos sibi redditus, talenta ad tria magna pepererat. 15. Sed cum
partae opes atque divitiae aliam sibi viderentur vitam, alios mores exposcere,
ut esset in quo eas posset honeste profundere, obtinuit ut pullatos inter
epistatas[48] cooptaretur. Ac statim coepit
obolis duodenis obsonare, cum quinis antea soleret, tum circumpedes, qui ipsum
sectarentur, quatuor mercede conduxit, rhedam paravit, aedes invenit,
instruxit, ornavit, quae adeptum honorem in primis decerent. 16. Sed deinde in
otio, magnitudinem sumptus cum animo suo reputans, quo lacerari rem suam
videbat et augeri alienam, coepit stulticiae ipsum suae poenitere, hominum
ambitiones execrari, veterem statum cupere revocare, si posset, ac dicere:
'Quid ego egi? In quod me conjeci malum? Perii miser.' 17. Ne multa, ex
aegritudine in morbum incidit; arcessitur medicus, adest, apprehendit aegro
brachium atque ex venis, aequalibus intervallis sese moventibus, omnem comperit
ab eo febrim abesse. 18. Sed qui probe hominem nosset, statim quo genere morbi
laboraret, invenit atque: 'Hujus, inquit, morbi causam reperisse me arbitror,
sed in manu tua est, vim ejus effugere. Nam si circumpedes duos domo, quantum
potest extrudas, si paucioribus obolis obsones, maximam tibi hujus aegritudinis
partem praecideris.' 19. 'Ita me dii ament, inquit ille, ut tu medicus es
praeter ceteros, immo bonus poteras esse ariolus. Bene, docte, prudenter! Id
mihi aegre est, id mihi dolet; perge.' 'Iam vero, subjicit medicus, si
circumpedes omnes, in malam rem jubeas abire, si sumtibus parcas, quos facis in
rheda, si veterem in reliquo victu abstinentiam revoces, omnes tibi e corpore
morbi maculas eximes. Secus enim, nego te posse sanari.' 20. 'Hui medicum
elegantem! exclamat. Nemo poterat melius medicinam facere. Iam non Hippocratis
modo sapientiam, sed ipsum etiam in te Hippocratem immigrasse, adigor ut
credam. Vah, quanta vis doctrinae! Quantus rei medicae usus! Iam me hercule
sic agamus; morbi causae removeantur. ' 21. Nec dimisit tempus; nam proscripsit
illico rhedam, equos produxit ac vendidit, domum, dimissis famulis, vacuam
fecit, mensam longius sumptu progressam ad veteris parsimoniae rationem
revocavit." 22. Dum haec maxime loquitur, venimus ad aedes in fluminis ripa
locatas, amoenas sane atque affabre factas, ubi qua parte a flumine alluuntur,
facta ab aedilibus potestate, moeniana ille temporaria sericis intenta velis,
extruxerat, unde non solum erat prospectus in flumen, verum etiam in nemora,
colles atque vineta, quae in adversa ripa virebant.[49] 23. Diu aspectus ille jucundissimus oculos nostros
detinuit ac pavit, sed nondum expletos saturatosque proximum ad se conclave
attraxit lucidum, elegans, ornatum, ubi paratum erat ample magnificeque
convivium. 24. Sed dum tabulas pictas suspicimus, dum signa ex aere ac marmore
laudamus, dum varios sermones caedimus, magna diei pars labitur, hiraeque
latrantes coeperunt nos prandii admonere. 25. Ac prior dominus domus: "Cur,
inquit, diei nocemus? Cur non imus accubitum? Iam paratum est prandium, jam
ii, quibus paratum est, adsunt." Qua ejus voce compulsi, lectos inscendimus,
prandium inimus ea ciborum turba refertum ut, quid potissimum sumeres,
ignorares. 26. At nos, ceteris praetermissis, unumquodque quod erat
bellissimum, carpsimus. Sed postquam bibendi, vescendi, fabulandique nos satias
cepit, surgimus et ad moeniana contendimus, commodum cum ad flumen juventus
natandi causa conflueret. 27. Quorum juvenum is erat numerus ut iniri vix
posset ac, detractis sibi vestibus, fere omnes saltu vel ex cymbis vel ex saxis
sese jaciebant in amnem, unde alii capite, alii pube, alii crurum tenus
extabant, alii supinabant sese ac cubantibus similes ferri secundo amne
sinebant. 28. Sed cum jam calores magna ex parte remisissent, ab omni fluminis
parte lembi, cymbae, lintres, scaphae tanquam ex abdito emerserunt,
coeperuntque ultro citroque discurrere atque aliae, protectae velis vel viridis
vel crocei vel caerulei coloris, a remigibus pellebantur varia atque eleganti
veste indutis. 29. Aliae symphoniacos, aliae musicae peritos artis suavissima
canentes voce deferebant, aliae tympanotribas, tubicines, cornicines evehebant.
30. Aliae peregrino milites habitu, gladiis Persicis succinctos, deportabant,
qui navigium identidem statuentes, ad tibiae cantum ludicrum armorum certamen
exhibebant. Aliae hilares, ludentes, vino genioque indulgentes ac permistos
foeminis viros continebant. 31. Inter haec omnia majus quoddam navigium,
onerariae par navi, adverso flumine veniens, aspicitur et, quod erat
admirabile, neque remiges neque remi patebant, quorum illud impetu pulsuque
promoveretur. 32. Quod navigium, non procul a nobis quasdam ante aedes
constitit, ubi dynasta Parthenius ludos illos spectare dicebatur. Nec mora,
pugiles ad viginti in stega apparuere, ibique pugilatum inceperunt, qui ita
strenuam, ita fortem operam dederunt ut eorum nemo, quamvis male coestibus
contusus, ingemisceret. 33. His defessis ac prope ad languorem datis,
successere totidem alii, integri atque recentes. Hi luctatores erant validi
atque robusti, quos praemii spes in pugnam attraxerat ac nudi atque peruncti,
dum initium luctae daretur, expectabant, cum tandem eorum unus, sorte ductus,
cum altero qui se obtulerat, prior sese composuit. 34. Lex certaminis erat
ejusmodi ut, qui ex aliquo pari adversarium atque alios vicissim duos ad terram
dejecisset, certum in locum secederet, tantisper dum alii de tribus itidem
victores evasissent, tum cum eorum unoquoque singulatim depugnaret ac, si eos
ad unum omnes profligasset, praemio potiretur, sin minus, illud ejus esset, qui
ceteris ad terram abjectis rectus extitisset. 35. Atqui videre erat alios,
summa totius corporis firmitate complicatos brachiis, tanquam laqueis
adversarios profligare atque prosternere, alios, suis diffisos viribus, eosdem
dolis supplantare atque subvertere. 36. At ubi quisquam alteri succubuerat,
continuo praesto erat unus cum vini cyatho, quem victus victori propinabat. Id
erat conciliatae inter ipsos gratiae significatio. 37. His ludis expletis, quo
artificio navis illa prodierat, eodem abscessit ac novum quoddam ludi genus
inchoatum est, nobis antea incognitum. Pendebat in medio funis ad utramque
fluminis partem alligati per pedes anser, futurus praemium illius, qui avulsum
a reliquo corpore ejusdem collum retulisset. 38. Quod cum natatores multi, suis
cymbis evecti, saepius conarentur, minus assequi poterant. Nam partim anseris
collum apprehendere, partim illud nequibant abrumpere, ac fiebat ut isti diu in
aere dependentes ac sua corporis mole deorsum abrepti, vel in cymbas, vel in
profluentem omnium cum risu devolverentur. 39. Duabus circiter horis in hac
hilaritate consumtis, horias ad duodecim pari fere impetu venientes aspicimus
atque ex clamore hominum, ex tubarum sono, ex lictorum edictionibus, qui cymbas
ultro citroque commeantes decedere, atque ad ripas appellere imperabant, eas
esse horias comperimus, quae inter sese de praemio certabant. 40. Erat autem
earum cursus ita incitatus ac vehemens ut avium potius volatui quam navigii
cujuspiam celeritati propius videretur accedere. Instabant remiges, urgebant
quantum vis humana poterat, remis undas pellebant, verberabant, findebant. 41.
Earum una in oculis nostris antecedentem alteram gravi ictu percussam,
subvertit ac submersit. Remiges natandi arte periti ad ripas ad unum incolumes
pervenere. Neque illis minore fuit opus artificio. Nam alioqui in rapidissimos
vortices illapsi ab iisque abrepti, facile fuissent in profundum abstracti. 42.
Alia quae ad proximum vadum impegerat, cum nemo esset qui eam conaretur
extrahere, constitit, ceterae omnes cursum tenuere. Non expectavimus dum
praeconis voce certaminis victrix citaretur, sed gratiis amico, qui nos tam
liberaliter acceperat, actis, discessimus.
X 1. Omnium postremi ludi erant plebeii, quibus dies proximus erat
allaturus initium quibusque decreveramus non interesse, sed domum abire, quod
ferebamus moleste Gallonio nos tanto esse sumtui tantaeque molestiae. 2. Sed
castigati ab eo, qui quod in nobis sumeret lucrum esse, non damnum ajebat,
profectionem in biduum distulimus. Atque ad ludos istos quod attinet, si suo
tempore fiant, mense Majo, octavo quoque die, a plebeiis hominibus celebrantur,
quo die opifices ab operis feriati totos hilaritati se tradunt. 3. Hi summo
mane una cum uxoribus ac liberis secedunt in agrum, duobus circiter millibus
passuum procul ab urbe, olim celebri cuidam familiae ab Imperatore Cophto dono
datum, et secum equos, asinos, vino, pane, caseo aliisque cibariis onustos
adducunt, quibus parvulos etiam pueros suos et infantes imponunt. 4. Ferunt
etiam citharas, fides, sistra atque alia ejusmodi instrumenta musica, ad quorum
cantum vocem exercendo itineris molestias leviores efficiunt. Tum perveniunt in
aequatam agri planiciem, arboribus fere in quincuncem dispositis consitam, in
cujus summo rudi ac rusticano opere factus fons inest, cujus aquae frigidae,
dulces, nitidae atque perennes ad irrigandum eum locum sese diffundunt. 5. Ante
hunc fontem mensa marmorea, longa, quadrilatera, varias inter ac proceras
arbores paulo supra terram extenditur, quam qui prior occupat, beatus habetur.
Hic animi curis ac solicitudinibus valere jussis, dant omnes sese variis ac
jucundis oblectationibus. 6. Nam alii seorsum a ceteris saltant, alii puellarum
choris immisti festas atque alacres ducunt choreas, alii cithara, alii voce,
alii fidibus canunt, alii olea, alii trocho, alii pila datatim ludunt, alii
ligneis orbiculis vel lamellis certant, uter propius ad lamellam vel orbem
accedat, qui signi gratia, praemittitur, ad quem ceteri dirigantur. 7. Alii
amant, alii potant, alii currunt, omnes denique paulo ante meridiem una cum
uxoribus ac liberis in herba sese projiciunt et ad arboris cujuspiam umbram
edunt, potant, animo obsequuntur atque onerant sese hilaritudine. 8. Veniunt eo
citharoedi, fidicines et ad citharae fidiumque cantum extemporario carmine de
discumbentium virtutibus canunt, a quibus deinde, grati scilicet animi causa,
auferunt vel vini cyathum, vel carnis porcinae vel vitulinae frustum, vel pulli
gallinacei alam, vel placentae vel casei partem. 9. Accurrunt eodem omnis fere
generis meritrices, sive mercatorum amicae, sive servulorum scorta diobolaria.
Verum esca atque potione expleti, sanctaeque Saturitati gratiis actis, surgunt
omnes ac largius etiam quam antea saltationes, cantus, choreas aliosque ludos,
quos intermiserant, repetunt et usque ad occidentem solem fere producunt. 10.
Multae inter aequales, horum ludorum causa, affinitates, multae inter inimicos
pactiones et foedera conciliantur. Is denique horum ludorum est finis ut, cum
advesperascit, omnes eadem qua venerant alacritate domum revertantur.
XI.1. Ludis omnibus transactis, cum jam nihil esset quod detinere nos
posset, nullis Gallonii precibus nullaque ejusdem vi retineri potuimus ne ad
Penates nostros, unde nos ille deduxerat, reverteremur. 2. Atque adeo fortuna
nostris optatis ac votis occurrit ut eadem, quae nos advexerat, navis e portu
jam solveret. Quamobrem, multis Gallonio gratiis actis ac Laribus vialibus, ut
nos bene juvarent, invocatis, in eam conscendimus ac diis, ventis atque
hominibus operam dantibus, salvi et incolumes domum revenimus. 3. Sed civitatem
sane commotam ac perturbatam offendimus graphici cujusdam sycophantae
lepidissimo furto, atque eo perturbatiore erant omnes animo, quo videbantur ab
omni spe prorsus exclusi ejus sycophantiae vindicandae. 4. Nam celeriter ille
surripuerat sese de urbe ac jam longius abierat quam ut eum quisquam omnibus,
ut ajunt, velis remisque consequi posset. Est ibi caupo non sui solum ordinis,
sed multo etiam superioris longe locupletissimus. 5. Hic nobilem cauponiam
facit, neque cujusvis sortis homines excipit, sed viros tantum nobiles ac, si
usus veniat, ipsos etiam reges atque dynastas. Etenim ea est illi supellex ut
non ad unius privati hominis usum, sed ad regalis magnificentiae cultum
comparata esse videatur. 6. In ea sunt peripetasmata, aulaea, toreumata, vasa
Corinthia, argentea tum pura, tum sigillis emblematibusque perfecta. Haec in
adventu virorum principum solitus est palam exponere. Praeterea magnam vim
pecuniae in arcis armariisque semper habet inclusam, solutam ab iis, quos
exceptos hospitio lepide nitideque suis sumtibus alit. 7. Hujus bonis
sycophanta quidam callidus ac doctus inhiabat, atque id unum praeter cetera
studebat, quemadmodum cauponi manum adiret ejusque ad se habentiam averreret.[50] 8. Verum die quodam, cum in regionem suarum
astutiarum ingressus omnes perlustraret, ea maxime illi placuit, quae monebat
ut, si vellet ea quae cogitaverat sibi feliciter cedere, ad cauponis amicitiam
aditum aliquem viamque muniret. 9. Itaque venit ad eum ac simulat se summum
quendam virum esse ex remotissima nescio qua insula, illucque navigio advectum
ut regionis amoenitate a curis animum relaxaret. Propterea velle apud ipsum
divertere, ubi sciret hospitibus bene esse solere ac laute, sibi autem esse in
animo pecuniae non parcere, quo mollius nitidiusque curetur. 10. Caupo gratias
agit, neque alium esse locum affirmat, ubi sibi lepidius esse possit quam ibi.
Admissus igitur cauponis in domum, nihil sibi esse faciendum prius existimavit
quam ut sese penitus in ejus familiaritatem immergeret. Neque res fuit magni
laboris ac temporis; nam brevi totum hominem possedit. 11. At ubi videt satis
sese ad illum insinuasse, segregat eum solum ac: "Tuis, inquit, in me
benefactis facile superas, ut sis mihi superior quam quisquam alius atque
aliquid propter me tibi eveniat boni. Verum id, cujus nunc occasio datur, non
illud est quod pueri clamitant in faba se reperisse[51], sed Croesi divitiae, sed montes auri. 12. Quamobrem si
fidem das te taciturum, veram tibi causam, quae me huc adegit, exponam." Caupo,
pecuniae studiosus in primis, hac oratione erectus, affirmat, jurat quod apud
ejus aures deposuisset, salvum indidem eum esse sumturum, immo non tutius fidei
quidquam quam sibi committi. 13. Ille igitur, non solum se, inquit, esse cum
primis domi suae nobilem, verum etiam astrologum summum, ariolum, divinum ac
magicae artis longe peritum, ejusque artis beneficio perspectum habere in
quadam parte publici agri, cujus loci signa ac notas probe teneret, ingentem
latere thesaurum. 14. Hunc se velle defodere, cum eoque partiri, sed opus esse
silentio. Nam si id cuipiam suboleret, utrumque paenas legibus esse daturum,
quae vetant glebam unam in publico agro commoveri, nisi prius facta a
magistratibus potestate. 15. Sed nondum tempus idoneum ad eam rem esse, quod
essent expectandi siderum quorundam ortus compositionesque, sine quibus,
quidquid ipsi tentassent, teterrime caderet, verum ut ex caeli conversione
perspectum haberet, tempus illud propius abesse: idque malus ea causa faciebat
ut posset hominem diutius exedere. 16. Nam postquam piscis hamum voraverat,
perinde tum in prandiis coenisque, tum in ceteris rebus honorifice eum habebat,
ac si rex aliquis esset vel imperator eximius, ac ne verbum quidem de mercede
faciebat, quod crederet omnia sibi largius quam vellet ex thesauri massa
proventura. 17. Interea novus ille magus, quo ejus spes aleret, quotidie,
obortis tenebris, ducebat eum in apertam atque patentem agri planiciem, ibique
sumto in manus astrolabio, siderum motus se notare assimulabat. 18. Sed cum
quatuor jam menses abiissent, neque amplius prolatando ac diem ex die ducendo
sine fraudis suspicione posset hominem ludere, die quodam fit illi obviam ac
laetus venit, exclamat: "Venit nox illa tam expectata, tam amoena, tam hilaris,
quae te ex cauponibus, hominum mendicabulis, eximat atque ob divitias regibus
ipsis exaequet. 19. Quamobrem concubia nocte illuc quo duceris cum ligonibus
istis, quos asservandos curabis, mecum eas oportet, defossoque terrae gremio
illum ex ea foetum extrahamus, qui jam diu luci deripitur. 20. Sed quia magicis
cantionibus sunt prius Manes evocandi ac vinculis constringendi, atque ii
praesertim Lemures, quibus thesauri custodia commissa est (nam secus omnis
noster labor esset inanis ac vacuus), ideo quotquot tibi domi sunt claves, in
medium afferas. Nam iis, cum mortuorum ossibus ac certis herbis ad minorem
lunam resectis, brevem illos in gyrum, quem radio descripsero, compellam in
eoque concludam et tanquam obserabo, ne commovere se audeant." 21. Ille qui
nihil etiam tum mali suspicaretur, quidquid habeat clavium in medium attulit.
Quarum simulac ille potitus est, ad tresviros recta contendit ac: "Si mihi,
inquit, fides publica datur, thesaurarium vobis furem manifestarium dabo." 22.
Iussus fide publica dicere, indicat cauponem illum divitem convenisse secum ut
proxima concubia nocte cum ferramentis ad agrum publicum accedant, ac thesaurum
ibidem abstrusum effodiant. 23. Ac si sibi minus credant, conquisitores illius
in domum immittant; nam invenient, inquit, in culina in angulo ad laevam manum
ferramenta ad fodiendum necessaria. 24. Illi, lictoribus missis, hominem statim
cum tota familia comprehendunt et in carcerem condunt. At sycophanta,
occasionem tam lepidam nactus, clavibus quibus inferna monstra decreverant in
gyrum concludenda, angulos omnes aedium et conclavium miseri illius cauponis
sibi pervios facit. 25. Capsas et armaria omnia aperit atque inde thesaurum
eruit, magnam videlicet vim argenti ac preciosa alia multa, quae omnia
convasata, in navigium quod pridie conduxerat, attulit ac, nemine persequente,
in alias regiones longe ab iis disjunctas remotasque se contulit. 26. Sed
paucis diebus post, caupone e vinculis exempto ac pecunia multato, hujus doli
detecti sunt. Quos cum non possent magistratus vindicare, omnes cives animo
erant anxio atque suspenso.
XII.1. Nos, publicis curis in eos ad quos pertinebant rejectis, ab omni
solicitudinis moerore animos nostros curamque laxare nitebamur. Ac frequenter
domi Charopini cujusdam eramus, locupletis hominis ac nobilis. 2. Qui cum esset
omnium rerum imperitus ac rudis, inter litteratos haberi volebat, et cum vix
posset librorum indices legere, insignem bibliothecam, omnium librorum
varietate refertam, extruxerat, in quem invenimus scriptos hos versus:
Scriptorum totis famosa volumina terris
Colligis et pluteis das, Charopine, tuis.
Quid tibi cum libris, quorum nec nomina saltem
Nec titulos promta voce referre queas,
Quosque sinis, multo conspersos pulvere, blattis 5
Et gratas avidis muribus esse dapes?
Nam nullum tangis, sed tanquam sacra prophanus,
Non digna metuis collutulare[52] manu.
Numne times fias, tractandis forte libellis,
Doctior, aut stolidus sis stupidusque minus? 10
Hoc cave te moveat, sic est tibi crassa Minerva,
Proficere ut valeant plus, mihi crede, sues.
3. Sed erat plane vir bonus, ac nobis in primis amicus. Sed citius, ut dicitur,
flammam in ore ardentem contineas, quam vir acutus ingeniosusque bona dicta
teneat, bona scilicet dicta, quae ut quidam interpretantur, falsa sint atque
ridicula.
*
IN EUDEMIAM
IANI NICII ERYTHRAEI.
Iane, pluis : multus lepidi ruit imber aceti.
Tempus erat : pellant, hoc Iove, secla sitim.
GREGORIUS AYALA.
FINIS.
Annotationes
[1] 'impertimur' ed. 1645. Deponens
infinitivus praesentis legitur apud Ter., Ad. 320. At vide SS 8:
'imperti'.
[2] Cic., Or. 18: "M. Antonius (...) in
eo libro quem unum reliquit disertos ait se vidisse multos, eloquentem omnino
neminem." 19: "Quodsi ille nec se nec L. Crassum eloquentem putavit..."
[3] Cf. Cic., De Or. III 154: "... verba
novantur, ut ille 'senius desertus'...", qui locus nunc multis corruptus esse
videtur.
[4] Cf. iudicium de Hortensio apud Cic.,
Brut. 325-327, cuius quaedam paene verbatim Nicius refert.
[5] Cf. Cic., De Or. III 129: "...
Leontinus Gorgias (...) ausus est in conventu poscere, qua de re quisque vellet
audire; cui tantus honos habitus est a Graecia, soli ut ex omnibus Delphis non
inaurata statua, sed aurea statueretur."
[6] Corn. Nepos, Milt. 6.3: "Namque hic
Miltiadi, qui Athenas totamque Graeciam liberarat, talis honos tributus est, in
porticu, quae Poicile vocatur, cum pugna depingeretur Marathonia, ut in decem
praetorum numero prima eius imago poneretur isque hortaretur milites
proeliumque committeret."
[7] Cf. Plin., N. H. xxxiv 19: "Notatum
ab auctoribus et L. Accium poetam in Camenarum aede maxima forma statuam sibi
posuisse, cum brevis admodum esset."
[8] 'Aerumna': cf. ThLL, s. v. 'aerumnula'.
Paul. e Festo, p. 24.1: "Aerumnulas Plautus refert furcillas, quibus religatas
sarcinas viatores gerebant."
[9] Cf. Plaut., Most. 1115: "Nam elixus
esse quam assus soleo suavior."
[10] Vide librum V iii.6.
[11] Significantur Iudaei.
[12] Cf. Verg., Georg. IV 392-393:
"Novit namque omnia vates, / quae sint, quae fuerint, quae mox ventura
trahantur."
[13] Cf. Plaut., Men. 212: "...adposita
in mensam milvinam suggerant."
[14] Cf. Plaut., Truc. 562: "Mihi
detraxi partem - Herculaneam." Cf. et supra libr. VII iv.5.
[15] Cf. Hor., Sat. I 2.3: "...
cantoris morte Tigelli"; I 3.129: "...ut quamvis tacet Hermogenes cantor"; I
4.71-72: "...libellos,/ quis manus insudet vulgi Hermogenisque Tigelli"; I
9.25:" Invideat quod et Hermogenes ego canto"; I 10.80: "Fannius Hermogenis
laedat conviva Tigelli."
[16] Cantores mythici Graeci. Cf. Verg.,
Buc. 4.55-56: "Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus / nec
Linus..."; Hor., Ars 392-395: "...Orpheus, / dictus ob hoc lenire tigres
rabidosque leones; / dictus et Amphion.../ saxa movere sono testudinis..."
[17] Verg. Aen. IV 305-306.
[18] Cf. Cic., Tusc. I 19:
"Aristoxenus, musicus idemque philosophus."
[19] Cr. supra libr. VII i.15.
[20] Id est, septem sapientes Graeciae.
[21] Cf. Hor., Sat. II 5.44: "Plures
adnabunt thynni..."
[22] 'hac' scripsi: 'hoc' ed.
vetus.
[23] Cf. Plaut., Miles 235-36: "Eru'
meus elephanti corio circumtentust [var.: circumtectus], non suo / neque
habet plus sapientiai quam lapis."
[24] Cic., Pro Rab. perduell. 13: "I
lictor, colliga manus! (...) ista sunt cruciatus carmina (...): Caput obnubito,
arbori infelici suspendito."
[25] Paulus ex Festo, p. 128 Müll.:
"Manduci effigies in pompa antiquorum inter ceteras ridiculas formidolosasque
ire solebat, magnis malis ac late dehiscens et ingentem dentibus sonitum
faciens."
[26] De Hecuba in canem conversa vide Ov.,
Met. XIII 549-570; Cic., Tusc. III 63: "Hecubam autem putant
propter animi acerbitatem quandam et rabiem fingi in canem esse conversam."
[27] 'Pesonabant' ed. vetus
[28] Cf. libr. IX viii.52.
[29] Cf. Hor., C. II 16.27-28: "Nihil
est ab omni / parte beatum."
[30] Cf. Hor., Sat. I 9.2: "Nescio quid
meditans nugarum, totus in illis."
[31] "Essent" = Ederent. Cf. Ter., Eun.
539-40: "Heri aliquot adulescentuli coiimus in Piraeo / in hunc diem, ut de
symbolis essemus."
[32] Agitur de direptione Urbis ("Sacco di
Roma") anno 1527 a militibus Caroli V imperatoris et regis Hispaniarum
perpetrata. Geryon rex est Hispaniae mythicus ab Hercule trucidatus.
[33] Cf. Liv. VII 41.5: "Primus centurio erat,
quem nunc primi pili appellant."
[34] Id est annus 1607. Centurio igitur tum
erat senex fere centenarius!
[35] Id est, ieiunium quadragesimale. Cf.
Plaut., Capt. 468: "Venter gutturque resident esuriales ferias."
[36] 'Surpiculus' = scirpiculus. Cf. Plaut.,
Capt. 816: "Eis ego ora verberabo surpiculis piscariis."
[37] Cf. supra libr. VII 2.1.
[38] Cf. Cic., Or. 29: "Pericles (...)
fulgere, tonare (...) dictus."
[39] Cf. Cic., Or. 18; 43: "excellentis
eloquentiae speciem et formam", etc.
[40] Significatur Thomas Campanella O. P., qui
ab anno 1624 Romae iterum agebat, diu multumque ab Inquisitione vexatus, anno
1629 absolutus. Anno 1634 cum denuo accusabatur, primum ad oratorem regis
Francogallici fugit, demum in Francogalliam abivit.
[41] Est Galilaeus Galilaei, mathematices
professor Pisanus, dein Patavinus, demum mathematicus aulicus archiducis
Etruriae.
[42] "Gelsiminus" est italianismus et
anachronismus: 'gelsomino' ('Jasminum' Linnaei).
[43] Caryophyllus: 'garofano'. Cf. Plin.,
Nat. Hist. XII 30: "Est etiamnum in India piperis granis simile quod
vocatur caryophyllon."
[44] Cf. Plaut., Men. 24-25: "... ipsus
escae maxumae / Cerealis cenas dat, ita mensas exstruit..."
[45] Cf. Plaut., Epid. 284: "...
quidquid acturu's age!"; Cic., Off. I 94: "Agere quod agas."
[46] Verg., Aen. V 104-603.
[47] Confer 'Albulam', id est priscum Tiberis
nomen. 'Horia' est navicula piscatoria (Nonius 533, 20). Cf. Plaut., Rud.
910-11: "...horiae, quae in mari fluctuoso / piscatu novo me uberi compotivit."
[48] 'Pullati' sunt qui omnia perperam faciunt.
Cf. Sid. Apoll., Epist. V 7.4: "Hi sunt, qui novis opibus ebrii (...)
per utendi intemperantiam produnt imperitiam possidendi: nam libenter incedunt
(...) albati ad exequias, (...) pullati ad nuptias..."
[49] Significatur ecclesia Sancti Iohannis
Florentinorum (S. Giovanni dei Fiorentini), in capite Viae Iuliae ad Tiberim,
und Ianiculus collis prospicitur. Absoluta est annis 1610-14.
[50] Cf. Plaut., Truc. 19: "Quo citius
rem ab eo averrat" (var.: auferat).
[51] Cf. Plaut., Aul. 818-819: "Quid
repperisti? -- Non quod pueri clamitant / in faba se repperisse."
[52] Cf. Plaut., Trin. 693: "me
conlutulentet", cuius variam lectionem tradit Nonius 84: "me conlutulet et..."
Haec pagina proxime mutatast
February 02, 1999
Retro