LIBER IX.2.
VI.1. "Praetorem, inquit Paulus Aemilius, elegantem narras. Profecto si
sic essent praetores omnes, non tot locis ut nunc est, fides esset angustior et
creditae pecuniae, si non amore virtutis, saltem poenae metu solverentur." 2.
His dictis, simul una omnes imus in forum, sed alius alia de re, nos animi
tantum causa, ut amicos conveniremus ac de iis quidnam esset novi,
sciscitaremur. 3. Ac primo juvenem aspicimus, quem multi ambiunt, circumstant,
advenisse gaudent. Nos quoque accedimus ac de fortunato homine ac nobili,
Megalobulo nomine, aratorum locupletissimo, sermonem haberi comperimus, cui
ille navaverat operam diligenter. 4. Quaerebant enim ut valeret, quid rerum
ageret, cur ipse ab eo discedere constituisset, apud quem tanto esset in honore
et gratia. "Ut omnes, inquit, illum dii deaeque perdant, jactatorem, nebulonem,
ingratum! 5. Non hercle verbis dici potest tantum quantum revera meam illi
operam, diligentiam, industriam, studium suis in rebus omnibus praestiti. Ut
malus mihi verba dedit ! Ut me vana spes ductum illusit ! 6. Etenim, non semel,
sed millies, cum mihi gratias ageret, cum me ne quiescerem neve defatigarer
oraret, locutus est ita : 'Eja age, impiger, strenue, jam prope est ut egregio
ac singulari aliquo munere amori fideique tuae gratiam referam. Iam ostendam
qui vir sim, jam tibi perspectum erit quantum meritis tuis tribuam. 7. Verum
die quodam, cum preciosum illi munus attulissem, quod sperarem saltem fertiles
eum agros imitaturum, qui multo plus reddunt quam acceperunt, ille quasi se
meorum in se beneficiorum mole premi opprimique sentiret, quasi desiderium
referendae mihi gratiae diutius ferre non posset, ad armarium accurrit atque
inde veterem, cariosum ac putridum mustaceum[1]
extrahens, ingentis cujusdam muneris loco mihi detulit ac: 'Vide, inquit, si
promissi mei sim memor, si facta dictis respondeant. 8. Mori malim quam
desiderari a te fidem meam. Cape hunc igitur et quotidie mane, dum surgis,
frustulum ejus sume, ac mei memor vive.' 9. Nec mora, sese e conspectu
proripuit, modestiae scilicet causa et quo pudori suo consuleret. Non enim
potuisset non erubescere, cum me pro tanto munere ingentes, immortales sibi
gratias agentem audisset." 10. Tum omnes: "O liberalem hominem, exclamant, o
magnanimum ! O munus egregium ac principe viro dignum ! Fuit illud quidem
levidense, ut dicitur, et crasso filo[2]." 11.
Interea rumor tota urbe percrebuit, Icosippum[3]
a prandio orationem esse habiturum, commotum, ut ajebant, tetricorum quorundam
simulata atque ridicula religione, qui cum ipsi sint flagitiis omnibus
cooperti, offensi erant in eo, quod in quodam opere, quod ediderat[4], flagitiosi cujusdam hominis factum sane
ridiculum lepida atque jucunda narratione exposuisset, vel potius ante oculos
posuisset. Itaque dicebatur jocis facetiisque magis quam aliqua majore vi eos
male verberaturus. 12. Nos ejus audiendi in primis cupidi, rogamus ubinam haec
esset habenda oratio. Respondent: "In theatro, sed illuc mature accedatis
oportet, si est in animo sedere nec placet omnia obsessa invenire. Nam huic
oratori contingit ut, cum auditum sit eum esse dicturum, concursus audiendi
causa tota urbe fiant, loci in ordinibus occupentur, compleatur theatrum." 13.
Nos gratias agimus et postquam ociose res novas perquirendo, sermonibus
multorum operam dando voluptatis abunde percepimus, cujus causa in forum
processeramus, cumque jam meridies videretur accedere, nos domum inde recipimus
et Gallonium invenimus, qui arcubus et sagittis, quae domino suo coëmerat,
aliisque rebus convasatis, profectionem in posterum diem ornabat. 14. Itaque,
quo attemperate ad Icosippum audiendum veniremus, jubemus lectos statui,
sterni, cibis instrui, aquam manibus dari. Itaque nos lectis commendamus,
accumbimus, prandemus. 15. Cum autem a prandio satis quievisse visi sumus,
surgimus ac rogamus Gallonium ut, quod commodo suo fiat, ne gravetur nobiscum
ad theatrum accedere, cumque ille se non nolle dixisset, eo comitati multo
illuc maturius quam fuerat necesse venimus; nam vix pauci sessum accesserant.
16. Itaque jam nos coeperat celeritatis nostrae poenitere. Quid enim ibi tam
diu ociosi sederemus ? Num ut somno, qui jam sensim obrepebat, indulgeremus ?
At id non erat neque salutare neque honestum. 17. At Gallonius, qui nos ab
eodem vindicaret, coepit variis ac jucundis sermonibus oblectare et in primis
solemnem illam ludorum celebritatem in coelum efferre, qua tota illa civitas ob
regem Nicephorum interfectum exultabat atque: "Ex omnibus, inquit, ludis,
quibus interfui, placuit mihi vehementer lepidum poetae cujusdam commentum. 18.
Qui ut Regem sacrorum Humanum (id est illi nomen) atque apes, familiae ejus
insigne, laudaret[5], induxit in scaenam
Aristaeum. Qui, ut est apud Virgilium[6],
devinctum catenis Proteum adducebat ut causam ex eo apum defunctorum exprimeret
atque, inde occasione accepta, fecit ut Proteus multa de Humano, multa de
Mellito, fratris ejusdem filio[7], multa de agro
Sabello, in quo praedia atque oppida sane non pauca possidet, multa de futura
apum gloria fausto vaticinio divinitus caneret. 19. Hanc eandem fabulam idem
poeta, qui in actus deduxerat, in breve carmen heroicis versibus comprehensum
transtulit (cujus exemplum apud me residet), prolatumque mihi legendum ac
describendum tradidit." 20 Sed ejus legendi partes eidemmet Gallonio, qui illud
saepius percucurrerat, in praesentia tradidimus, qui clara atque suavi voce,
sic orsus est legere :
Stringebat validis religatum Protea nodis
Pastor Aristaeus, matris praecepta secutus,
Dulcibus, heu, apibus morboque fameque solutis,
Sciret uti cujus premeretur numinis ira,
Vel quis apes celeri raperet sua munera morte. 5
Namque illum voluit Neptunus singula vatem
Nosse, nihilque catum, quod sit fueritque, latere,
Quidve ferat properans venturi temporis aetas.
At Proteus, nequidquam expertus caetera, tandem
Multa fremens iris, tumido sic litigat ore: 10
'Quae te agitant Furiae ? vel quis deus, improbe, nostros
Iussit adire focos, artusque onerare catenis ?
Dic, tibi quid nostris debetur sedibus, hospes,
Aut hostis potius, nectis qui vincula capto ?
Dic, age, et innocuum laqueis simul exue collum.' 15
'Ut tibi nempe loquar, quid vestris me applicet oris ?
Inquit Aristaeus, vinclis ut membra resolvam ?
Deciperis, non praecepit mihi talia mater.
Desine velle, tuus labor est mihi dicere, tu scis,
Tu scis, o Proteu, scopulos quid jussit ad istos 20
Tendere me, lapsis quaesitum oracula rebus.'
At tum Carpathius Neptuni munere vates
Sic ait, irarum fluctus sub pectore condens :
'Vera quidem narras, non est me fallere cuiquam.
Tristis apum jactura acri cor incoquit igni, 25
Quas tibi praeripiunt offensi numinis irae,
Et dolor extinctae Eurydices; miserabilis Orpheus
Cladibus his lenit miserandae fata puellae.
Quae tua praeteriens volucri conamina cursu,
Connubio intactum stabili quo servet amorem. 30
Occidit, in talum serpentis dente recepto,
Et nova sub Stygios penetravit nympha recessus.'
Talia caeruleus dum vates ordine pandit,
Sparsit Aristaeus leviter vaga fletibus ora:
'Et vidi et memini, dixit, nec concidit ulli 35
Quam mihi flebilior. Sed cur nunc sola vocatur
Infelix in crimen Apis ? cur plectitur insons ?'
'Mox, ait, expediam', vastum qui piscibus aequor
Metitur Proteus, 'dictisque petita resolvam.
Sentit Apis funesta tuae contagia culpae, 40
Quod tibi sit nimium cordi, quod summa voluptas,
Quodque tuae culmen supremaque praemia laudis.
Sed lacrimis, sed parce metu, desiste querelis,
Non erit, ut semper fatis agitetur iniquis :
Aetas praepetibus properat felicior alis, 45
Qua modo quae genus ingemuit sobolemque ruentem
Regnet Apis veneranda, ipsis seque inserat astris,
Tergemina fulgens radianti fronte corona.
Hac rerum domina inter cuncta superbiet orbis
Oppida cultus ager, dulcis sua cura, Sabellus. 50
Nam simul ac rutilas auro radiisque superbas
Felici regione volans expanderit alas,
Continuo viridi viduatae gramine valles,
Pingentur vario, bruma fugiente, colore,
Aëriaeque suis excussae frondibus ulmi 55
Se in nitidas vertent facies ac mella remittent.
Tum ripis fulvos inter viridesque lapillos
Adnabunt nivei numeroso gutture cycni.
Luce nova aetheriis fulgebunt sidera campis.'
'Si Pomona tibi mites ostendat ocellos, 60
Subdit Aristaeus, nec tristes explicet unquam,
Dic, quando tacitis coelo labentibus annis,
Aeternis tantum continget munus ab astris ?
Quoque magis libeat properantia promere fata,
En tibi quae strinxi fortissima vincula solvo.
Exple animum verax mihi nunc, lepidissime Proteu, 65
Eia age, quid differs cupidae sua gaudia menti ?'
Vincula sed postquam collo pedibusque superbis
Demta videt, placido vates Neptunius ore
Sic ait : 'O juvenum confidentissime, quamquam 70
Non ita sis meritus de me ut tibi debita morem
Nunc mea vox gerat, at dicam quo clausa voluptas,
Pectoris exigui quae frangere limina gestit,
Libera communes abiens se fundat in auras.
Tempore, quo fulgens latis Urbs regia terris 75
Excipiet solio HUMANUM, populisque jubebit
Iura dare et placidis Saturnia regna referre,
Ille, inquam, HUMANUS, quo sospite rideat orbis,
Inter qui triplicem ex auro gemmisque coronam
Vincta geret viridi regalia tempora lauro, 80
Fiet ut emensis totis Apis aurea terris
Aera per liquidum fulgentes explicet alas,
Nec per floriferos saltus et amoena salicta
Iam thyma, jam cythisos carpat casiasque virentes
Impigra, sed subiens animoso pectore coeli 85
Ardua sidereis redolentia floribus arva,
Inde sinum referat divino nectare plenum.
Quod si progenies fratris Mellitus adire
Oppida dignetur prisca de voce Sabella,
Quos regere imperio populos[8]
properabit Amoris, 90
Quovis deflectit geminos, vaga lumina, soles,
Arva licet canis rigeant viduata pruinis,
Protinus egelidos pellent tepefacta vapores,
Ac varios tellus educet verna colores,
Lilia, narcissos, violas atque alba ligustra, 95
Magnanimi HUMANI cernes tantum instar in illo.'
Talia facundo Proteus cum funderet ore,
Tristia Aristaeus curarum et amara levabat,
Dulcibus alloquiis, neglectae taedia vitae,
Abstersisque notis animi moerentis amoena 100
Fronte ait : 'O Proteu, fugiunt ut pectore curae !
Grandia festivae redeunt ut gaudia menti !
Perge ergo atque alacris fatorum arcana reclude.'
'Si curas animi vis haec pulcherrima lucis
Nondum nata tibi tempestatesque serenat[9]', 105
Excepit Proteus, 'quas tunc exorta, nitentes
Cum late effundens radios illuxerit orbi,
Ejiciet mentis tenebras ! quae nubila pellet !
Fronte renidenti quot fulmina mittet amoris !
Musarum jam docta choris comitatus Apollo 110
Carmina disponit, jam laetos linquere saltus
Praeparat Aonios fontesque ac frigida Tempe,
Et celeri properare gradu, quo culta vocabunt
Tum juga, tum valles arvum caelumque Sabellum.
Quas canere in gyrum laetasque agitare choreas 115
Incipient, sparsis post candida colla capillis,
Rusticae Hamadryades facilesque ad furta Napaeae,
Aut ubi nigra comas hirsutaque vertice pinus,
Delphica vel laurus frondosaque myrtus opacam
Nexilibus texant ramis subeuntibus umbram, 120
Aut ubi distinguant vernantia floribus arva
Tum rosa, tum violae, tum purpurei hyacinthi !'
Talia non tulit Arcipotentis gaudia natus[10],
Sed duplices inquit tendens ad sidera palmas[11] :
'O utinam nentes fatalia pensa Sorores 125
Ante meae celeres non rumpant stamina vitae,
Nec prius eveniat me divûm in templa vocari,
Quam Superûm cura ac divis dignissima tellus
Illa decens fuerit promissa sorte beata!
Tum me non Helicon teneat, non Thessala Tempe, 130
Non fons, quem volitans excussit Pegasus ungui!
Corripiam cursum, nectam talaria plantis,
Quo mortalis adhuc terrestria limina circum
Ante diem capiam caelestis pabula vitae,
Quamque prius liceat mensis accumbere divûm, 135
Aetherios ducam divini nectaris haustus.'
Acrior at Proteus juvenilia pectora dictis
Talibus exacuit : 'Quae tum, inquit, pocula blandae
Laetitiae haurires jam ex omni parte beatus,
Cum quae nunc tenuis fuscoque infecta colore 140
Florida Apis leni circumvolat arva susurro,
Daedalea exceptum referens infecta liquorem,
Tum formosa, ingens, auroque nitentibus alis
Dulce canens caeli feliciter astra pererret,
Unde orbem complexa, suos ad laeta vocabit, 145
Expulsis late bellis, simul ocia cives.'
'Sic intus superat cupidi mihi pectoris ardor',
Cyrene genitus dixit, 'sic gaudia crescunt,
Ut plane immitis jam sit mihi funeris instar,
Non tenuem fidibus vocem sociare canoris, 150
Atque Apis eximias ad sidera tollere laudes.
Da mihi te facilem, Proteu, junctique canamus,
Sirius arentes supra dum fulgurat agros,
Sitque operis merces operi tribuisse laborem.
Audiat haec Doris viridi de rupe canentes, 155
Audiat et pelago Nereus, regnator aquarum,
Mulcentes vacuas laetis concentibus auras.'
Accipit haec hilari Proteus data munia vultu,
Atque Apis imperium venturaque regna nitenti
Iunctus Aristaeo cecinit sic aurea cantu: 160
'Supremo dilecta Iovi, quem grata sub antro
Pavisti Idalio[12], Curetum sacra
secuta,
Orbis in auxilium venies pro munere tanto,
Teque Fides, Decus ac Virtus et amoena Voluptas
Et, quae se eripuit terris, Astraea sequetur. 165
Te duce, dira fames foedaque examina tabe
Atra lues fugiet, plenas ac nectare cellas
Grata Iovi quercus, implexaque nubibus[13] ilex
Nectareos fundet succos atque aurea poma,
Nec jam praeteriens sitienti fessus ab amne 170
Ore bibet latices, dulci sed pocula lacte.
Pieridum Phoebique decus, lux, maxima cura,
Quae revoces cantu veterum miracula rerum,
Ut sua silvestres currant ad carmina quercus,
Eumenides stupeant, teneat tria Cerberus ora.' 175
His dictis, Proteus saltu se jecit in aequor.
Pastor Aristaeus materna in tecta recessit.
VII.1. Delectavit nos mirabiliter illud carmen et, quod caput est, a
somno atque ab expectandi molestia liberos reddidit. 2. Sed vix Gallonius ad
ejus carminis calcem decurrerat, cum ita ruere hominum multitudo coepit ut
minore vi impetuque torrentes ire dixisses. Ac dicto citius impleti sunt omnes
e marmore sedilium ordines. 3. Atque inter eos qui serius venerant ac frustra
sessum properabant, incedere eum aspicimus, qui mane illo patroni sui
liberalitatem enarraverat. Et quia aliquanto laxius sedebamus, in angustius nos
ipsi spacium, alter alterum impellendo, contraximus tantumque spacii
reliquimus, quantum esset uni satis; tum vocatum eum ad nos recepimus. 4. De
quo Paulus Aemilius quaesivit num senex ille Megalobulus, qui erat ita ridicule
parcus in remunerando, pecuniae inopia laboraret aut in magno aliquo aere
alieno versaretur. 5. Qui: "Immo est, ait, longe ditissimus atque in suis
nummis neque teruncium cuiquam mortalium debet. Nam ex fructibus praediorum
quae possidet, talenta magna auri tricena statim capit, quorum vix bina ad
vitae necessitatem ac ad usum domesticum erogat." 6. "Aedepol, inquam, mortale
parce parcum praedicas." "Sexcenta, ait ille, sunt quae memorem, at illud
memorabile de sua liberalitate exemplum, antequam huc me reciperem, dedit. 7.
Ingens eum cupiditas ceperat symphoniacos quosdam audiendi, qui hodie laudantur
in primis. Haec ejus cupiditas eorum coryphaeo renunciatur, qui pro eo quod
iste ob munus quod sustinet magno est in honore ac nomine una cum symphoniacis
statim accurrit. At illi jussi ad miraculum canunt. 8. Sed postquam tres horas
atque eo amplius misere illos exercitos habuit, pollucibili eos merenda accipi
imperat. Nec mora; mustacei aeque cariosi atque ille quem mercedem esse
voluerat laborum, quos pro ipso sumsissem, afferuntur. 9. His spirae[14] ac pauca quaedam bellaria accedunt, quae
annum integrum in sua supellectile clausa atque constructa tum primum ad
aspiciendam lucem excesserant. Vinum etiam illis suppeditatur, quod aberat
propius ab aceto quam a vino, atque ita saturatos et expletos domum dimisit.
10. Coryphaeus, qui eos adduxerat, nunquam majoribus sese tricis implicatum
invenit. Nam tumultuosissime pene ab illis oppressus est domi et compulsus
navatae ab ipsis viro nobili operae mercedem efferre; quam si tantulum
moraretur, se ab eo repetituros minitabantur. 11. Itaque quo se a
flagitatoribus illis molestis atque etiam litium periculis vindicaret, senas in
singulos drachmas de suo distribuit. At videte, si ille ariditate pumicem
vincat, si sterilitate arenam exuperet. 12. Postquam symphoniacos a se dimisit,
vocat oeconomum, queritur, lamentatur sibi rem periisse, se esse eradicatum
atque: 'Undecim, inquit, dii[15] plusquam est
in coelo deorum immortalium, illum perdant qui artem musicam invenit, quique
per eam victitant. 13. Nam si non esset hoc genus hominum, qui aërem
venditant, quique pro aëre rem dare sibi solidam expetunt, non haec mihi
cupiditas in animum incidisset! Vanitas mera, persolae[16] nugae! O me fatuum, fungum, bardum ! 14. Dum me
inanitatibus impleo, illi rebus sese opiparis farciunt. Dii boni, quantum in se
vini ingurgitarunt ! Quantum rerum preciosissimarum in ventrem abstulerunt !
Profecto hic illis dies luculentus illuxit, mihi niger emersit, illis utilis,
mihi damnosus evenit. Illis amicus, mihi malignus ex Orco erupit. Ut ego
libenter huic diei male facerem, si possem! Ut illi oculos eruerem! Ut
mordicus nasum evellerem! Ilicet musicae arti, in maximam malem crucem!' 15.
Ac finem querendi nunquam fecisset, nisi oeconomus, qui pulchre illum nosset,
alios de rebus domesticis sermones intulisset."
VIII.1. Dum haec loquitur, Icosippus adest, suggestum ascendit, surgit
praeco, facit populo audientiam, ille hujuscemodi orationem habet.
2. Credo ego, auditores, expectari a me longam atque omnibus verborum
sententiarumque luminibus splendidam et ornatam orationem. Sed vos spes ista
deficiet, atque si ea huc gratia venistis, surgatis moneo et, qua venistis
semita, revertatis. 3. Eorum enim in quos dicimus temeritas ac stultitia
non altae exaggerataeque orationis quasi telis feriri, sed salibus facetiisque
elevari desiderat. Quamobrem pro ratione temporis, quod totum hilaritati
tribuitur, brevi, jucunda ac familiari oratione, vos delectare conabor ac, ne
mihi sim in mora, ad rem ipsam aggredior. 4. Ex omnibus hujus vitae
rebus, nulla minus firma ad consistendum res est quam generis humani
fragilitas, neque ullus unquam sapiens tanto cum plausu vitae cursum tenere
potuit, quin aliquando vel ad dexteram vel ad sinistram de regione deflexerit.
5. Ad haec, si cui tempus, aetas, occasio ad fallenda vestigia tanquam
limus subsederit, vel tanquam impetus ad deflectendum vim prope attulerit, quid
mirum, si hunc errare vel labi contingat ? 6. Satis officio, satis sibi
ipse fecerit, si vel in luto totis vestigiis haerere vel tota via errare
jucundum non duxerit, sed reducenti se ab errore vel retrahenti a sordibus
manus dare non recusaverit. 7. Verum ex omnibus casibus et erroribus
periculosiores gravioresque sunt multo errores et prolapsiones cordis quam
linguae, animi quam sermonis. Hae enim culpae sunt temeritatis, illae consilii;
hae levitatis, illae cujusdam quasi immanitatis. 8. Linguae extrinsecus
sordes illinuntur, animo turpitudo intrinsecus additur; lingua dum aliis
voluptatem, nobis hilaritatem quaerit, saepe nolentes quo minime cogitamus
abstrahit. Animus dum quod incidit in mentem vult, sese sciens volensque ad
nefaria vitia tanquam ad infames aliquos scopulos impellit ac frangit. 9.
At petulans, inquies, lingua non tenue corrupti est animi argumentum? Ut
enim lyra vel fides concordibus inter se nervis dulce et jucundum quid recinit,
iisdemque discordibus absonum et inconditum aliquid reddit, ita bene cordatus
animus nullam nisi ex virtute, nullam nisi ex optimis moribus vocem emittit,
contra intemperans ac pravus turpibus ex verbis tanquam ex discordi quodam sono
praesertim agnoscitur. 10. Vide quam nihil agas. Ita fidium et animi in
voce cantuque reddendo dissimilis est ratio ut nunquam res duae minus apte in
comparatione jungantur. Non potest lyra vel fides recte canendo male
convenientium inter se chordarum discordiam dissimulare, sed est necesse ut ex
earum ratione modoque pulsatae sonum emittant. Sola impuro animo, ut cantus
discordibus nervis in fidibus, non respondet oratio. 11. Non petam
aliunde hujus rei argumenta, non abibo longius; in his temporibus, in his
moribus versabor miseris ac perditis. Quid est tam commune quam fidem fallere,
promissa non facere, alterum blandiciis in fraudem illicere ? 12. Quae
omnia quid aliud nisi ab improbo animo probam orationem proficisci posse
declarant ? Quoties, cum lingua juratur, mens tamen injurata retinetur !
Quoties casta oratio ad insidiandum pudicitiae virginum matronarumque castitati
suscipitur ! Quoties ad evertendos fama, vita, fortunis homines officii species
induitur ! 13. Vidi ego praesidia longe munita pudoris et pudicitiae,
quae nulla vis ceperat, fictae probitatis insidiis expugnari vincique. Quid
multa ? Nullus ad captandos homines certior laqueus immittitur, quam qui pudico
proboque sermone contegitur. 14. Hic quia joci causa in ambiguum aliquod
verbum delabitur, cum reliqua vita sit continens, timetur, fugitur. Alter, qui
non linguam ad unum verbum, sed manus ad quodcunque facinus tendit, qui non
sermonem ad lepidum aliquod factum, quamvis dignum supplicio, explicandum
inflectit, sed mentem corpusque in omne genus libidinis tanquam in lutum
demergit, quod castior ejus videtur oratio, amatur, accipitur. 15. At
nullum a faceto illo periculum imminet; at contra magnus a probo isto, si diis
placet, metus ostenditur. Nemo in libera illius oratione rei suae vel
pudicitiae naufragium fecit; contra in istius pudico sermone multorum
innocentium fortunae, multarum ingenuarum castitas haesit. 16. Mirum
quantum hunc locum illustrat apologus ille de musculo, qui nunquam lare
familiari suo, hoc est, domestici parietis rimis egressus, lucem aspexerat; cui
simul ac exiit, gallus et felis ocurrerunt. 17. Felis, mansueta ac
dormienti similis, quasi non vidisset, dissimulare, oculos interdum alio
convertere, locum non relinquere, nullam vocem dare. Contra gallus summa cum
festivitate et maxima voce accurrere, obviam eidem tendere, maximos ludos
inire. 18. Musculus ea voce ac forma perterritus, fugam arripere, in
penitissimam sui parietis partem se conferre. Forte domi aderat mater, cum sic
fugientem eum aspexit et: "Quo te agis, inquit, fili ? Quid est quod te
exanimatum video ?" 19. Cui musculus: "Mater mea, perii!" Mater: "Quid
tibi est ? ait, quid periisti ?" Cui tandem misellus ille: "Egredienti mihi,
inquit, domo fit obviam nescio quod animal bipes, cristatum, plumis tectum,
ejecta lingua, fluentibus buccis, ardentibus oculis, quod statim in me impetum
fecit, credo ut integrum devoraret. 20. Sedebat ex adverso aliud animal
pellitum, placidissimum; videre velles, mater, vultu adeo mansueto, adeo
venusto, ut nihil supra. Id non se loco movebat, sed oculos, modo graves somno
paululum dabat, modo instar siderum lucidissimos alio detorquebat." 21.
Cui mater: "Quid audio ? inquit. Hoc est illud animal adeo generi nostro
infestum, de quo tibi saepe narravi, neque aliud quidquam illa mansuetudinis
simulatione spectabat nisi ut te incautum opprimeret; contra illud alterum,
festivum ac petulans, effusissima illa laetitia ludos tantum jocosque tibi
parabat." 22. Felis similitudine religiosus ille designatur, qui linguam
quidem continentem habet, sed manus promtas ad quodcunque facinus gerit. In
galli vero protervia ejus libertas agnoscitur, qui linguam patitur interdum
longius excurrere, mores autem facile semper tuetur. 23. At istuc,
inquies, cordis linguaeque dissidium nunquam sani hominis reprehensionem
effugiet, cujus aures ab oratione cum moribus dissentiente immane quantum
abhorrent. 24. Bene agis, novi locum ubi te jactes. Nam istuc cordis
linguaeque dissidium omnibus sapientibus merito semper fuit invisum. 25.
Sed duplici ratione sermonem a corde discrepare contingit. Primum, cum
probam orationem vita scelesta atque omnibus vitiis contaminata subvertit,
deinde cum lascivum sermonem ratione modoque adhibitum vita integra interdum
joci causa ac delectationis assumit. 26. Primum acerrime viri boni
insectantur, at prope silentio alterum obruunt. Primum flagitiose ac turpe,
alterum humanum risuque excipiendum putatur. Primum poena supplicioque
constringendum, alterum impunitum ac liberum dimittendum esse censetur. Primum
execrandum, alterum in his etiam moribus expetendum videtur. 27.
Postremo, in uno omnia insunt vitia simulationis, mendacii, improbitatis,
proditionis, nequitiae, in altero vix tenuis quaedam nota imprudentiae ac
levitatis agnoscitur. 28. Quid si homines gravissimi atque ab omnibus
vitiis remotissimi in hac sunt sermonis levitate versati ? Mitto Horatium,
Ovidium, quorum uterque obscoenis versibus libros suos refersit, et tamen alter
pudicum se, ait, servatum
ab omni,
Non solum furto, verum opprobrio quoque turpi,17
Alter vero, Augusto Caesari suam probare innocentiam cupiens, sic ait :
Crede mihi, distant mores a carmine nostro,
Vita verecunda est, Musa jocosa mea est.[18]
29. Mitto, inquam, hos omnes. M. T. Cicero, qui sibi homini in
republica novo, nulla commendatione majorum instructo, sed tantum probitatis
innocentiaeque praesidiis munito, summos ad honores aditus patuisse
confirmat[19], qui hoc praesertim
argumento innocentiam suam omnibus probatam esse vult, quod se honoresque suos
tanquam in aliquo orbis terrae theatro omnium oculis expositos habuisse
putaverit, qui usque eo se probum fuisse gloriatur ut semper omnia, quae
jucunda videntur esse, non modo his extraordinariis cupiditatibus, sed etiam
ipsi naturae ac necessitate denegarit[20], hic, inquam, vir, tam suo judicio probus, tum alias
saepe in orationibus suis de obscoenissimis vitiis summa cum libertate
disseruit, tum praesertim in secunda Philippica improbissimis Antonii moribus
exagitandis ita repagula omnia modestiae perfringit[21], ut interdum me partem illam orationis pudeat
aspicere. 30. Quis integrior, quis castior, quis melior in republica
civis Q. Catulo patre fuit ? Verum si ex quibusdam epigrammatibus judicare de
ejus moribus liceat, quod nefariae libidinis genus ab ejus vita abfuisse
credendum est ?[22] 31. Quid multa ?
Pisonem illum, qui ex incredibili in omnibus rebus temperantia Frugi cognomen
invenit, nonne iis usum esse verbis in Annalibus suis veterum memoria testatur,
quae a paulo verecundo homine sine rubore legi vix queant?[23] 32. At istorum omnium obscoena oratio non est
paucorum commissa auribus, sed omnibus seculis tradita, non sparsa in breve
nescio quod tempus, sed proseminata in orbis terrae memoriam sempiternam.
33. Sed jam procedat in medium non unus aliquis vir probus, sed ingens eorum
numerus, non unius aetatis ejusmodi hominum conventus, sed multorum seculorum
jam inde usque a Zenone magistro proseminata Stoicorum familia. 34. Cum
istis non modo non esset concessum corpus suum voluptatibus tradere, sed ne
mentem quidem vel brevissimae earum cogitationi permittere, nullis tamen
legibus obstringebantur quo minus obscoenum quodcunque verbum, ubicunque opus
esset, evomerent. 35. Et quia infinitum esset de singulis dicere, unum
eligam Catonem, in quem quidquid ubique severitatis Stoicae fuit tanquam unum
in locum convenisse multorum litterae tradunt. 36. Hic vir egregius ac
magnus consentiens cum ea disciplina quam profitebatur esse voluit, nullum
obscoenum verbum a se rejicere debuit, cum apud senatum, apud populum, perditos
suae civitatis mores execraretur. 37. Quod si est ita, quid erat eum
aspicere, qui cum strenuo virtute, cum abstinente innocentia certabat, ab
ignavissimo quoque turpissimoque sermonis verecundia vinci ? Quid erat tam
admirandum, tam incredibile quam videre Catonem, quo nullum habebat in terris
Iupiter spectaculum pulchrius, in conventu hominum honestissimorum aeque
liberos habere ructus ac crepitus ? 38. Quid tam reprehendendum quam
eum, qui partibus suis non semel fractis, nihilominus stetit inter ruinas
publicas rectus, in rebus flagiotissimis, suis nominibus appellandis, turpiter
labi ? 39. Sed esse quam videri bonus malebat.[24] Iam vero, si omnem de rebus obscoenis sermonem, qui
tamen habeat admistum aliquid leporis et salis, a quocunque hominum coetu
repellimus, licet comoediam e theatris ejiciamus, fabellas proscribamus,
satyram e mundo tollamus, quae erubescendis cujusque amoribus et cupiditatibus,
sublatis nominibus, evulgandis, salutem animis, voluptatem auribus quaerit.
40. Nempe, inquies, tuus hic sermo huc redit denique ut nullis
coercendam frenis exultantem verborum licentia esse linguam existimes. Non est
ita. Nimis interdum effusae hilaritati veniam, non liberam impudentiae
licentiam efflagito. 41. Facetos homines interdum temporis causa prope
cum ratione insanientes a calumnia, non impuros nulla de causa semper obscoenos
a flagitio vindico. 42. Minus honestam orationem, honestis tamen verbis
explicatam auribus accepisti ? Non illico frontem contrahas, mentum intorqueas,
objurgationes arripias, sed mores dicentis, aetatem, consilia, studium,
praeterea temporis rationem exquire. 43. Si probo quidpiam homini,
tempore permittente ac ceteris rebus non reclamantibus, excidisse comperies,
exporrige frontem; da te illi hilarem lubentemque te praebe. 44. At hic
progressus est longius. At tu naturam, quae illi praesidio deberet esse, in
crimen et invidiam vocas. Omnino sic se res habet ut, quem natura non
aptissimum finxit ad jocandum, is, si conetur, ad intolerantiam insaniat, cui
idem contingit, quod asello illi contigisse narratur. 45. Qui ut suis
sibi blandiciis domini voluntatem alliceret, ita ut catellum facere viderat,
anterioribus pedibus in sublime elatis, iisdemque in dominum demissis, totum os
illi contudit. Neque hic tamen, ut asellus qui sic fecerat, fuste accipiendus
est, sed propter tempestive delectandi voluntatem quam habuit dignus est
potius, cui severiorum supercilia et nixa bacillo senectus ignoscat.
46. Dum haec maxime loqueretur, assensiones multae, admirationes crebrae
consequebantur, ita multae acclamantium voces: "Pulchre, bene, recte"
exaudiebantur, ut nulla orationis pars silentio praeteriretur. 47. Ac nemo erat
in eo concione, qui religiosis illis male non precaretur, qui non eos extinctos
cuperet. Sed postquam dicendi finem fecit, a turba gratulantium pene est
obrutus. 48. Nos quoque quantum loci ac temporis patiebantur angustiae,
officium eidem nostrum benevolentiamque praestitimus. Atque inde domum
revertimur moesti, quod desiderio nostro celerius a nobis Gallonius discederet.
49. Is enim erat noster in eum amor ut pars viscerum a nobis abrumpi ejus abitu
videretur. Neque ullus erat relictus hominis retinendi locus. Nam ille qui ejus
operas conduxerat et a quo missus ad arcus coëmendos fuerat, litteris
vehementibus revocabat eum[25], quod diceret
innumeram fere vim avium toto coelo pennas extendere, quae certissima ejus
praeda essent, si ille cum arcubus et sagittis adesset. 50. Gallonius, ad quem
non minor quam ad nos ex ea re aegritudo recidebat: "Inveni, inquit, rationem,
qua non ita celeriter a me distrahamini. Quo mihi iter est, in publica totius
civitatis laetitia ob regis Nicephori mortem, paucis post diebus referendi sunt
omnes illi ludi, qui variis anni temporibus a Poliarchis populo dantur. Illuc
mecum veniatis censeo, capietis enim ab iis spectaculis voluptatem non
minimam." 51. Non tam ludorum amoenitas, quae dicebatur, eosque spectandi
cupiditas quam noster in Gallonium amor et jucundissima ejusdem consuetudo
fecit ut nos cum eo ituros diceremus et constitueremus. 52. Itaque, sine ulla
mora, amicis salvere jussis et in primis Aristide, cui etiam pollicitus sum me
litteras daturum, nos ad profectionem comparavimus.
Aditus in proximum librum
Annotationes
[1] Cf. Mart., XIII 120: "De Spoletinis quae
sunt cariosa lagoenis / malueris quam si musta Falerna bibas."
[2] cf. Cic., Fam. IX 12.2: "amico
munusculum mittere volui levidense crasso filo."
[3] Est ipse Nicius Erythraeus.
[4] Id est, in prima editione Eudemiae
(1637).
[5] Humanus significat Urbanum VIII P.M., cuius
familiae insigne 'apes' (Barberinae) erant.
[6] Cf. Verg., Georg. IV 315sqq.,
imprimis 415sqq., quem Nicius multis in locis carminis, quod mox sequitur,
paene ad verbum exscripsit.
[7] Mellitus est Franciscus Caroli filius
Barberinus, Cardinalis et Vice-Cancellarius.
[8] Cf. Verg., Aen. VI 851: "Tu regere
imperio populos..."
[9] Cf. Verg., Aen. I 255: "....
tempestatesque serenat."
[10] Arcipotentis natus, id est, Apollinis et
Cyrenes cf. v. 148) filius sive Aristaeus.
[11] Cf. Verg., Aen. I 93: "Ingemit et
duplices tendens ad sidera palmas."
[12] Amalthea nutrix. Cf. Ov., Fasti V
115-128.
[13] 'nubibus' scripsi: 'nubilus'
ed. vetus.
[14] Cfr. Cato, Agr. 77.
[15] Dii Olympii duodecim esse solebant, at
Pluto plerumque absens apud Inferos sedebat.
[16] Vox 'persolus' pro 'per solus' olim
legebatur in Plauto, Men. 156: "Oculum ecfodito per solum mihi..."
[17] Hor., Sat. I 6.83-84 (ubi legitur 'facto' pro 'furto').
[18] Ov., Tr. II 353-354.
[19] Cf. Cic., Planc. 67:
"Laterensi...idem virtuti cursus ad gloriam, hoc facilior fortasse quod ego huc
a me ortus..., istius egregia virtus adiuvabitur commendatione maiorum".
[20] Cic., Verr. II 5.35: "Sic obtinui
quaesturam in Sicilia provincia ut omnium oculos in me unum coniectos esse
arbitrarer, ut me quaesturamque meam quasi in aliquo terrarum orbis theatro
versari existimarem, ut semper omnia quae iucunda videntur esse, ea non modo
his extraordinariis cupiditatibus, sed etiam ipsi naturae ac necessitati
denegarem."
[21] Cf. Cic., Phil. 2. 44-45.
[22] Q. Lutatius Catulus (ca. 150 - 87),
consul anno 102 a. C. n. Eius epigrammata homoërotica tradunt Cicero,
Nat. Deor. I 79, et Aulus Gellius XIX 9.14.
[23] L. Calpurnius Piso Frugi, consul anno 133
a. C. n. Cf. Cic., Fam. IX 22.2: "At vero Piso ille Frugi in Annalibus
suis queritur adulescentes peni deditos esse."
[24] Cf. Sallust., Cat. 54, 5-6: "At
Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat; non divitiis
cum divite neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto
pudore, cum innocente abstinentia certabat. Esse quam videri bonus malebat."
[25] 'revocabat eum' scripsi:
'revocabatur' ed. vetus
Haec pagina proxime mutatast
February 02, 1999
Retro