mundulus.gif Retiarius: Commentarii Periodici Latini
Moderator: Terentius Tunberg (clatot@pop.uky.edu)

Catalogus operum recens editorum
quae ad sermonis Neolatini proprietates spectant

Terentius Tunberg

Permulta adhuc sunt discenda de sermone Neolatino et de scribendi generibus quibus utebantur scriptores Neolatini. Quam quidem provinciam vix primoribus labris attigerunt litterarum Neolatinarum studiosi. Attamen his duobus decenniis non paucae sunt divulgatae commentationes et libri quibus sermo Neolatinus linguaeque Neolatinae proprietates aliquo modo tractantur. Catalogum igitur bibliographicum componere visum est, ubi talium operum titulos (qui quidem mihi sint noti) in promptu habere possint lectores. Vix scilicet ullum dubium esse potest quin aliquot opera omiserim. Magnum ergo in me beneficium contulerint lectores qui hunc indicem quolibet modo supplere possint.

Opera omnia quae hoc indice memorantur post annum 1977um sunt edita. Alia id genus opera, quae ante annum 1977um in lucem prodierunt, et in libro recensentur utilissimo, quem composuit Iosephus IJsewijn, cui titulus Companion to Neo Latin Studies (editio prima, Amstelodami, 1977), pp. 237-61, et aliis in operibus aliquot, quorum tituli hoc in catalogo nostro reperiuntur. Operum ipsorum, quae infra memoravimus, pleraque ad prosam orationem spectant, quamvis catalogo nostro sint hic illic additi commentationum tituli, quae ad sermonem poeticum vel ad rationem metricam pertinent. Quidam humanistae, id quod notissimum est, de scribendi generibus, de imitandi rationibus, de linguae Latinae `aetatibus' permulta scripserunt. Quidam praeterea quod esset inter linguam Latinam et linguas vernaculas discrimen exponere sunt conati. Eiusmodi theoriae, controversiae, disputationes humanisticae non paucis in commentationibus modernis excutiuntur explicanturque; quae commentationes, quamvis aliquot sint utiles, lectuque dignae, catalogo tamen nostro maxima ex parte desunt. Nostra enim maximopere refert commentationes librosque tantummodo enumerare, unde ipsae sermonis Neolatini proprietates eluceant.



H. Alastair / C. L. Heesakkers, "Bernardus Sellius Noviomagus (c. 1551-93), Proof-reader and Poet," in periodico quod inscribitur Quaerendo 19 (1989), 163-224. Praecipue pp 180-82 de huius scriptoris Latinitate agitur.

S. Bamforth / J. Dupèbe (edd.), "Francisci Francorum regis et Henrici Anglorum colloquium," in periodico quod inscribitur RenaissanceStudies, 5 (1991), numm. 1-2. Editorum annotationibus nonnulla continentur quae ad auctoris sermonem spectant.

F. Bausi, Nec rhetor neque philosophus. Fonti, lingua e stile nelle prime opere latine di Giovanni Pico della Mirandola (1484-87) (Florentiae 1996).

M. Benner / E. Tengström, On the Interpretation of Learned Neo-Latin, Studia Graeca et Latina Gothoburgensia 39 (Gothoburgi 1977).

M. Berggren (ed.), Andreas Stobaeus, Two Panegyrics in Verse, Studia Latina Upsaliensia 22 (Upsalae 1994). Vide sis pp. 34-55, ubi huius scriptoris sermo tractatur.

M. Campanelli, "Lingua et stile dell'oratio," in opere quod inscribitur Lorenzo Valla, Orazione per l'inaugurazione dell'anno accademico 1455-1456. Atti di un seminario di filologia umanistica , ed. S. Rizzo (Romae 1994), pp 87-107.

R. Capelletto, La "lectura Plauti" del Pontano, con edizione delle postille del cod. Vindob. lat. 3168 e osservazioni sull' "Itala recensio" (Urbini 1988). Agitur praecipue pp 80-98 de Pontani sermone.

P. Castro Gasalla Maria, "El ritmo en los finales de los Iacobi I regis Aragonum cognomento expugnatoris libri XX de Bernardo Gómez Miedes," in opere, quod inscribitur Humanismo y Pervivencia del Mundo Clásico. Actas de I Simposio...(Alcaniz 1990) (Gadibus 1993), pp 315-22.

D. Cecchetti, L'evoluzione del latino umanistico in Francia (Lutetiae Parisiorum 1986).

S. Charrier, Recherches sur l'oeuvre latine en prose de Robert Gaguin (1433-1501) (Lutetiae Parisiorum 1996). Quaedam hoc in libro hic illic traduntur quae ad ipsum Roberti G. sermonem spectant.

J. Chomarat, "L'emploi de num et nonne dans les Orationes duae in Tholosam'd'Étienne Dolet," in periodico quod inscribitur Humanistica Lovaniensia, 44 (1995), 202-206.

- "La langue de Bovelles," in opere, quod inscribitur Études de Linguistique générale et de Linguistique Latine offertes en Hommage à Guy Serbat, Bibliothèque de l'Information grammaticale (Lutetiae Parisiorum 1987), p. 139. Hoc opusculum reimpressum est in libro qui inscribitur J. Chomarat, Mots et Croyances. Présences du latin II, Travaux d'Humanisme et Renaissance 289 (Genavae 1995), pp. 169-184. Nonnulla quae hoc in opusculo asseverat hic auctor retractantur in commentatione quam composuerunt G. Tournoy / T. O. Tunberg, quae infra memorata est.

J. Closa Farres, Latín medieval y latín universitario reflejados en el tratado `Ars et doctrina studendi et docendi' de Juan Alfonso de Benavente," in periodico quod est Durius 5 (1977), 197-210.

J. Costas Rodriguez, "El latín renacentista de Ambrosio de Morales," in periodico quod est Helmantica 32 (1981), 201-13.

M. Feo, "In margine alla latinità del Petrarca (A proposito di un num `anomalo')," in opere, quod inscribitur Miscellanea A. Campana (Patavii 1981), pp. 287-312.

N. Golvers, "The Latin Treatises of F. Verbiest, S. J., on European Astronomy in China: Some Linguistic Considerations," in periodico quod inscribitur Humanistica Lovaniensia, 44 (1995), 305-69.

N. Gross, "Vocabula Civitatis Solis a Thoma Campanella Scriptae," in periodico quod est Retiarius, 1 (1998).

- "Baconiana vocabula neolatina," in periodico quod inscribitur Vox Latina 82 (1985), 531-35.

- "Vocabula neolatina Utopiae Morianae," in periodico quod inscribitur Vox Latina 79 (1985), 80-84.

F. R. Hausmann, "Francesco Petrarcas Briefe an Kaiser Karl IV. als `Kunstprosa'," in opere, quod inscribitur Der Brief im Zeitalter der Renaissance (1983), pp 60-80.

W. S. Heckscher, The Princeton Alciati Companion: A Glossary of Neo-Latin Words and Phrases used by Andrea Alciati and the Emblem Book Writers of His Time (Novi Eboraci 1989).

H. Helander (ed.), Emanuel Swedenborg, Ludus Heliconius and other Latin poems, Studia Latina Upsaliensia 23 (Upsalae 1995). Vide sis pp. 20-41, ubi huius scriptoris sermo tractatur.

- Emanuel Swedenborg, Camena Borea, Studia Latina Upsaliensia 20 (Upsalae 1988). Vide sis pp. 23-31, ubi huius scriptoris sermo tractatur.

C. Helfer, ed., Symposium Latinitatis posthumanisticae (Saraviponti 1988). Continet hic liber aliquot opuscula quae ad Latinitatem recentissimam spectant.

R. Hoven, Lexique de la Prose Latine de la Renaissance (Lugduni Batavorum 1994). Hoc lexicon quamquam perutile multisque vocabulis refertum caute tamen adhibendum est: vide sis huius libri existimationem, quam composuit edendamque curavit T. Tunberg in periodico, quod est Renaissance Quarterly, 48.4 (1995), 889-93.

J. IJsewijn, "John Barclay and his Argenis. A Scottish Neo-Latin Novellist," in periodico quod inscribitur Humanistica Lovaniensia, 32 (1983), 1-27.

- "Mittelalterliches Latein und Humanistenlatein," in opere quod inscribitur Die Rezeption der Antike. Zum Problem der Kontinuität zwischen Mittelalter und Renaissance, edd. A. Buck, Wolfenbütteler Abhandlungen zur Renaissanceforschung, 1 (Ambergae 1981), pp. 71-84.

K. Isacson, "A Study of Non-Classical Features in Book XV of Olaus Magnus' Historia de Gentibus Septentrionalibus," in periodico quod inscribitur Humanistica Lovaniensia, 38 (1989), 176-99.

A. Jolidon, "Thomas More et Erasme traducteurs du `Tyrrancide' (1506)," in opere quod inscribitur Thomas More 1477-1977. Colloque international tenu en novembre 1977. Travaux de l'Institut Interuniversitaire pour l'étude de la Renaissance et de l'Humanisme VI (Bruxellis 1980), 39-89.

- L'évolution psychologique et littéraire d'Érasme d'après les variantes du "De conscribendis epistolis'," in opere quod inscribitur Acta conventus neo-latini Amstelodamensis. Proceedings of the Second International Congress of Neo-Latin Studies. Amsterdam 19-24 August 1973, edd. P. Tuynman / G. C. Kuiper / E. Kessler (Monaci 1979), pp. 566-87.

I. Kajanto, The Tragic Mission of Bishop Paul Juusten to Tsar Ivan the Terrible, Annales Academiae Scientiarum Fennicae, ser. B; tom. 276 (Helsinkii 1995). Exponitur in huius libri prooemio quali sermone Latino usus sit Paulus Episcopus.

- "Aspects of Spinoza's Latinity," in periodico quod est Arctos, 13 (1979), 49-8.

- "Notes on the Language in the Latin Epitaphs of Renaissance Rome," in periodico quod inscribitur Humanistica Lovaniensia, 28 (1979), 167-86.

G. Korzeniowski, "De Simonis Simonidae Antilabon usu," in periodico quod inscribitur Humanistica Lovaniensia, 40 (1991), 282-311.

B. Larsson (ed.), Johannes Magnus' Latin Letters. A Critical Edition with Introduction and Commentary, Studia Graeca et Latina Lundensia 3 (Londini Gothorum 1992). Vide sis pp. 31-48, ubi huius scriptoris sermo tractatur.

J. Leonhardt, Dimensio syllabarum: Studien zur lateinischen Prosodie und Verslehre von der Spätantike bis zur frühen Renaissance. Mit einem ausführlichen Quellenverzeichnis bis zum Jahr 1600 (Gottingae 1989).

K. Lloyd-Jones / M. van der Poel (edd.), Les `Orationes duae in Tholosam' d'Étienne Dolet (1534), Travaux d'Humanisme et Renaissance 257 (Genavae 1992). Vide sis huius libri appendicem, quae inscribitur "Le langage des orationes"(pp. 228-31). Etiam memoratu digna est huius libri existimatio, quam composuit edendamque curavit J. Chomarat in periodico, quod est Vivarium, 32.1 (1994), 125-29.

B. Löfstedt, "Weitere Notizen zu Justus Lipsius' Briefen," in periodico quod est Arctos, 27 (1993), 73-7.

- "Zum Latein des Humanisten Otto Melander," in periodico quod est Arctos, 24 (1990), 97-105. Nonnulla quae et hoc in opusculo et aliis in commentationibus quibusdam asseverat hic auctor retractantur in commentatione quam composuerunt G. Tournoy / T. O. Tunberg, quae infra memorata est.

- "Notizen eines Latinisten zum Leviathan von Thomas Hobbes," in periodico quod est Arctos, 23 (1989), 133-43.

- "Notizen eines Latinisten zu Albert Kranz," in opere quod inscribitur Tradition und Wertung. Festschrift für Franz Brunhölzl zum 65. Geburtstag, edd. G. Bernt / F. Rädle / G. Silagi (Sigmaringen 1989), pp. 295-305.

- "Zu Justus Lispius' Briefen," in periodico quod est Studii clasice, 25 (1987), 71-8.

- "Zu Pirckheimers Briefwechsel," in periodico quod est Rivista di cultura classica e medioevale, 1-2 (1985), 61-66.

- "Zur Latinität von T. Mores Utopia," in periodico quod est Arctos, 17 (1983), 23-30.

- "Notizen eines Latinisten zu Luthers Briefen und Tischreden," in periodico quod est Arsbok, Vetenskapssocieteten I Lund (1983), 19-40.

- "Zur Sprache der `Epistolae obscurorum virorum," in periodico quod est Mittellateinisches Jahrbuch, 18 (1983), 271-89.

- "Zum Latein des Olaus Magnus," in periodico quod est Maia, n.s.33 (1981), 45-9.

J. Luque, "¿Cláusulas rítmicas en la prosa de Ginés de Sepúlveda, in periodico quod est Habis, 14 (1983), 85-105.

F. Martin Acera, "Las preposiciones latinas en tres escritores hispanos del s. XVI," in periodico quod est Durius 5 (1977), 55-92.

A. I. Martín Ferreira, El humanismo médico en la Universidad de Alcalá (Siglo XVI) (Compluti 1995). Praecipue pp 163-231 agitur de Latinitate medica.

- "Literatura y técnica en el léxico quirúrgico del s. XVI," in periodico quod inscribitur Voces, 5 (1994), 91-109.

L. C. Martinelli (ed.), "Leon Battista Alberti, Philodoxeos fabula. Edizione critica," in periodico quod est Rinascimento, 17 2a serie (1977), 111-234. Editricis annotationibus continentur permulta quae ad auctoris sermonem spectant.

O. Merisalo, "Le latin de Poggio Bracciolini à la lumière de la tradition manuscrite du `De varietate fortunae'," in opere quod inscribitur Latin vulgaire - latin tardif II, Actes du IIème Colloque international sur le latin vulgaire et tardif (Bologne, 29 Aout - 2 Septembre 1988), ed. G. Calboli (Tubingae 1990), pp 201-07.

- "Platina et le Liber Pontificalis. Un humaniste devant un texte médiéval," in periodico quod est Arctos, 16 (1982), 73-97.

C. M. Miller, Styles and Mixed Genres in Erasmus' Praise of Folly," in opere quod inscribitur Acta Conventus Neo-Latini Guelpherbytani. Proceedings of the Six International congress of Neo-Latin Studies Wolfenbüttel 12 August to 16 August 1985, edd. M. Di Cesare / S. Revard / F. Rädle (Binghantoniae 1988 ), pp 277-87.

J. M. Nunez González," Las clausulas metricas latinas en el Renacimento," in periodico quod inscribitur Latomus, 53 (1994), 80-94.

R. Pitkäranta, "Zur wissenschaftlichen Terminologie einer mathemematischen Dissertation in Turku 1645," in opere quod inscribitur Artos: Suppl. II, Studia I Kajanto (Helsinkii 1985), pp 215-227.

C. H. Rawski, "Vocabularium Petrarchicum Minus: A Handlist of Late Antique and Medieval Latin Words in the Works of Petrarch," in periodico quod est The Journal of Medieval Latin, 5 (1995), 119-57.

C. de la Red Avelina, "La latinidad de Fray Luis de Leòn," in periodico quod inscribitur Helmantica 39 (1988), 311-31.

L. Rivero García, "Rasgos no clásicos en la sintaxis de De orbe novo de Juan Ginés de Sepúlveda," in periodico quod inscribitur Rinascimento, 2a serie 34 (1994), Permulta utilia scituque digna hoc opusculo continentur, at quaedam hoc in opusculo proposita retractantur in commentatione quam composuerunt G. Tournoy / T. O. Tunberg, quae infra memorata est.

- "Notas al latín del De Orbe Novo de Juan Ginés de Sepúlveda," in periodico quod inscribitur Humanistica Lovaniensia, 43 (1994), 220-30.

- El latín del "De orbe novo" de Juan Ginés de Sepúlveda (Hispali 1993) Liber optimus, et perutilis.

S. Rizzo, "Sulla terminologia dell'insegnamento grammaticale nelle scuole umanistiche," in opere quod inscribitur Vocabulary of Teaching and Research between Middle Ages and Renaissance, Proceedings of the Colloquium London, Warburg Institute, 11-12 March 1994,(CIVICIMA, Études sur le vocabulaire intellectuel du Moyen Age 8) (Turnholti 1995), pp 29-44.

- "Il latino del Petrarca nelle `Familiari'," in opere quod inscribitur The Uses of Greek and Latin. Historical Essays, edd. A. C. Dionisotti / A. Grafton / J. Kraye (Londinii 1988), pp. 41-56.

- "Il latino nell'Umanesimo," in opere quod inscribitur Letteratura italiana. V. Le questioni, ed. A. Asor Rosa (Augustae Taurinorum 1986), pp. 379-408.

D. Sacré, "Neologismen in de Neolatijnse poëzie," in periodico quod inscribitur Handelingen Koninklijke Zuidnederlandse Maatschappij voor Taal- en Letterkunde en Geschiedenis, 41 (1987), 159-79.

D. Shaw, "`Ars formularia': Neo-Latin Synonyms for Printing," in periodico quod inscribitur The Library, 6th cer. 11 (1989), 220-30.

R. J. Schoeck (iuvantibus M. Rütt et H. W. Bartz), "A Step towards a Neo-Latin Lexicon: a first word-list drawn from Humanistica Lovaniensia 1973-1984," in periodico quod inscribitur Humanistica Lovaniensia, 39 (1990), 340-65, et 40 (1991), 423-445.

J. Solana Pujalte, "Las clausulas metricas en la prosa historiográfica de Juan Ginés de Sepúlveda: un intento de sistematización," in opere quod inscribitur Actas del congreso internacional, V centenario de nacimento del dr.Juan Ginés de Sepúlveda celebrato en Pozoblanco, del 13 al 16 de febrero de 1991 (Cordubae 1993), pp 131-50.

- "¿Cláusulas métricas en la prosa Hispano-Latina del s.XVI?" in opere, quod inscribitur Humanismo y Pervivencia del Mundo Clásico. Actas de I Simposio...(Alcaniz 1990) (Gadibus 1993), pp 1033-45.

M. Steiner, "De Comenii Latinitate - Specimen Latinitatis humanioris [-humanistici] aevi -," in periodico quod est Vox Latina, 31 (1995), 384-92.

D. F. S. Thomson, "On the Latin Style of some French Humanists," in opere quod inscribitur Crossroads and perspectives. French Literature of the Renaissance. Studies in Honor of Victor E. Graham (Genavae 1986), pp 77-100. Nonnulla quae hoc in opusculo asseverat hic auctor retractantur in commentatione quam composuerunt G. Tournoy / T. O. Tunberg, quae infra memorata est.

- "The Latin Style of Julius Pflug," in opere quod inscribitur Pflugiana, Studien über Julius Pflug (1499-1564). Ein internationales Symposium, 1985, edd. E. Neuss / J. V. Pollet, (Monasterii 1990), pp 117-38.

G. Tournoy / T. O. Tunberg, "On the Margins of Latinity? Neo-Latin and the Vernacular Languages," in periodico quod inscribitur Humanistica Lovaniensia, 45 (1996), 135-175.

J. Trapman, "Solet instead of solebat in Erasmus and Other Neo-Latin Authors," in periodico quod inscribitur Humanistica Lovaniensia, 44 (1995), 197-201.

T. O. Tunberg, "Observations on the Style and Language of Lipsius' Prose," in opere quod inscribitur Justus Lipsius, Europae Lumen et Columen, Supplementa Humanistica Lovaniensia (Lovanii, 1998?). Quod opus mox prodibit.

- "Quae Latinitas sit moderna," in periodico quod est Retiarius, 1 (1998).

- "Ciceronian Latin: Longolius and Others," in periodico quod inscribitur Humanistica Lovaniensia, 46 (1997), 13 - 61.

- Humanistic Latin," in opere quod inscribitur Medieval Latin. An Introduction and Bibliographical Guide (Vasintoniae 1996), pp 130-36.

- "A Study of Clausulae in Selected Works by Lorenzo Valla," in periodico quod inscribitur Humanistica Lovaniensia, 41 (1992), 104-33.

- "The Latinity of Lorenzo Valla's Letters," in periodico quod est Mittellateinisches Jahrbuch, 26 (1991), 150-85.

- Further Remarks on the Language of Lorenzo Valla's Gesta Ferdinandi regis Aragonum and on De reciprocatione `sui' et `suus', "in periodico quod inscribitur Humanistica Lovaniensia, 39 (1990), 48-53.

- "De locutionibus nonnullis humanisticis quae pro vestigiis linguarum nationalium habentur," in periodico quod est Vox Latina, 26 (1990), 415-30.

- "The Latinity of Lorenzo Valla's Gesta Ferdinandi regis Aragonum," in periodico quod inscribitur Humanistica Lovaniensia, 37 (1988), 30-78.

O. Weijers, ed. Vocabulaire des collèges universitaires (XIIIe-XVIe siècles), Actes du colloque Leuven 9-11 avril 1992 (Turnholti 1993).

E. Wolff, "Mots rares et mots nouveaux dans les Colloques d'Érasme," in periodico quod inscribitur Revue des études latines, 69 (1991), 166-86. Commentatio diligenter composita et perutilis.

 

Haec pagina proxime mutatast mense 02 die 03 anno 1999

Retro