De laudibus Caroli principis theologia circumscriptis narrat Patricius O'CLEIRIGH
Annis abhinc duobus de laudibus principum tempore Caroli Calvi in carminibus Sedulii Scotti nugas quasdam conscripsi.[i] Si qua tunc temporis in re laudatoria mendose omisi, ea retractando iam adhibere velim. Nam carmina Ioannis Scotti nunc ventilo, coaevi concivisque Sedulii eadem patria nati eodem saeculo nono et apud eundem patronum regium versantis, rursusque quaero de regis laudibus. Simillimae laudes in amborum carminibus leguntur similiter circumscriptae et coartatae.
Mirabili enim paradoxo mysterii Christiani reges apud poetas ambos ponderis minoris fiunt: per dei descensum omnes ascendunt homines. Hoc ipso omnium ascensu altiora priora resident; nova aequalitas hominum ordinum differentias exsuperat. Patet autem Sedulium iure gentium facinora regum coercere velle, Iohannem idem temptare boni intuitu.[ii] Ubi Sedulius aut versus aut ratiocinationem agit, Iohannes et carmina et omnium unitatem meditatur. Iohannes vero - dicendum denique est - panegyricos deo magis quam regi conscripsit.
Quales laudes temperatae Carolo regi pio indubitanter valde placuerunt; patris enim Ludovici Pii filius erat fidelis. Carolus, enim, secundum sententiam quorundam doctorum, se pium et Christianum eo consilio praebuisse ut Christifideles sibi in certamine de summo imperio alligaret.[iii] Quod propositum nullo modo nego; de re maiore tamen tracto, de fide in Deum, quae quasi fidei in regem fundamentum ab ipso Carolo accepta est.
I. De principis laudibus. Ad laudes ipsas tandem veniamus. Laudandus sane a poeta est laudandus. Quibus in rebus? In iis rebus quibus inter omnes eminet. Quali autem modo? Modo decoro. Patronum scilicet suum laudare poetam decet. Quodsi patronus non homo est quilibet communi e grege sed rex summus, nonne summis laudibus est ornandus? Sic videatur; nihilominus laus nimia vitanda est - aut arte oratoria est celanda - ne auditoris incredulitatem excitet ironiaque auctoris suspiciatur.[iv] Si poeta praeterea non solum versificator sit sed etiam philosophus theologusque, si rex ipse plurimi sapientiam habeat, laus regis religione ratione veritate varianda sit vel extenuanda.
Iamdudum sane principes laudibus egregiis a poetis Latinis affecti sunt. Ne altius recurram, auctoribus Vergilioque Horatioque Caesar Octavianus deus novus in terris habebatur. Quod nimis laudationis et nobis qui nunc sumus videtur et priscis Romanis videbatur. Postquam autem sequentis saeculi poetae laudibus principem exaggeraverunt - ut Lucanus Neronem in initio Pharsaliae suae, ut Statius Domitianum passim in suis Silvis - modicae admodum priorum laudes visae sunt. Sunt tamen immodicae si quidem homines a diis valde seiunguntur. Quod a principio inter Romanos factum est, sed gradatim, sensim sine sensu, hierophantibus, poetis, philosophis quibusdam impulsoribus, homines summi deorum vicini agniti sunt.
Quae similitudo hominum summorum cum diis non placuit Christianis; et ideo reges Christiani non dii ipsi sed potius servi vel famuli Dei dici solebant. Gratia tamen dei Christiani ipsi in deos exaltati esse a nonnullis - inter quos Eriugena qui sic adoptionem filiorum per Christum effectam intellegebat - credebantur. Ut deus ipse laudandus esse videtur, ita homo deus factus laudandus - sed non iam rex homine quopiam alio magis est laudandus.
De tali consilio Dei aptissime versuto in mundo homineque creandis hoc loco tractat Iohannes:
Angelicum numerum superorum castra tenentem
Constituit mundo, cetera quaeque uides,
Quorum primatu hominem paradisus habebat
Assimilem factum mente uidere deum.
Hanc homo praeclaram speciem complectere nolens,
Corruit et prolem traxit ad ima suam.
Sed ne tanta dei penitus transiret imago,
Hanc speciem hominis coepit habere deus.
Hinc natus mundo, passus sub lege malorum,
Morte sua mortem perdidit ipse meam.
Quo sunt, quo uiuunt, quo stant, quo cuncta mouentur,
Ille deus moritur, uiuat ut ipse homo. 5.11-23.
De homine generatim atque universe hic tractat Iohannes, de individuo homine, nullo autem modo de hominum rege.
Quae laudum mutatio scilicet neque statim neque ab omnibus fiebat. Quamquam Constantinus, verbii gratia, Dei servus ab Eusebio historiographo dicitur, primus hominum eadem de causa effusissime laudatur.[v] Licet duces Christianos Sidonius laudet Apollinaris, inter ceteros homines valde eminere videntur. Aequalitatem christianam vario in modo ab aliis esse acceptam patet.
Carolum egregiis laudibus cumulatum a rescripto papali illius temporis accepimus. Iohannes enim huius nominis Octavus papa Romanus Ravennae anno DCCCLXXVII nostrae salutis rescribens Carolum omne avitum (i.e. Caroli Magni) studium vicisse affirmat et devotionem patris Ludovici Pii superasse "in causa religionis et iustitiae ecclesias domini ditantem, sacerdotes honorantem, hos ad utramque philosophiam informantem, illos ad virtutes sectandas adhortantem, viros peritos amplectentem... religiosos venerantem, inopes recreantem." [vi]
Quae laudes etiam roborari videntur in Ordine regum Francorum coronandorum antiquissima ubi orationem pro Carolo rege hanc legimus: "Coronet te dominus corona gloriae / in misericordia et miserationibus suis / et ungat te in regni regimine / oleo gratiae spiritus sancti sui / unde unxit sacerdotes, reges, prophetas et martyres, / qui per fidem vicerunt regna / et operati sunt iustitiam / atque adepti sunt promissiones....".[vii] Quo loco, ut patet, Carolus cum sanctos et sacerdotes aequiperare tum laicos superare omnes dicitur.
II. De laudibus ab Iohanne oblatis. Iohannes quidem in carmine suo vicesimo tertio modum in artem laudatoriam adhibendum esse plane sibi conscium se praebet, dum sapientiam rationalem hisce verbis cum arte rhetorica confert:
Quisquis rhetorico uerborum syrmate gaudet
Quaerat grandiloquos Tullia castra petens;
Ast mihi sat fuerit, si planos carpere sensus
Possem tardilocus pragmata sola sequens.
Interior uirtus sermonum rite tenenda:
uerborum bombi fallere saepe solent.
Si quis in ambobus diuino munere pollet,
Hic primi debet iure tenere modum.
Sed si perspicuos sensus uix uoce loquaris,
Sis quoque contentus; nam meliora tenes.
Si meliora tenes, quaenam tibi cura tenere
Quae sunt inferius? semper in alta pete. 23.1-12[viii]
Locis tamen communibus in Carolo laudando interdum utitur Iohannes. Quocirca altitudinem Caroli inter homines et potentiam eius praestantem collaudat:
Kyrrie, caeligenae cui pollet gratia formae,
Astrea Caesareos cui cingunt stemmata uultus,
Regum progenies, quos auxit Francia felix,
Orbis terrarum quos alta uoce salutat,
Laudibus amplificat ueneratur ditat honorat,
Vndique concurrens pontum secat, emetit arua. 22.1-6.[ix]
Numquam sane laudatur potentia Caroli mera in exercitu militibusque constans, numquam potestas eius virtutibus moralibus secernitur.[x] Quae virtutes et artibus liberalibus et virtute contemplativa denique theologia ipsa coniunguntur. Sic in carmine vicesimo quarto potentia quae virtutibus humanis inest enucleatur. Ita vir optimus artibus liberalibus quae dicuntur virtutumque - practicae, physices, theologiae - scientia praeditus secundum Maximum Graiugenum describitur:
Artibus imbutus, quas nouit mentis acumen,
Fidus procedat: nam sua stat patria.
Practica hic lucet morum praeclara magistra,
Custos uirtutum pervigil, idonea.
Hic Physice causas rerum uestigat opacas
Inuentasque simul segregat, unificat.
Hic theo . fert palmam cunctis perpulchra . logia:
ON quod, quod non ON, denegat omne simul. 24.13-20
Et sic Carolo ipsi et artes et scientia vel tribuitur[xi] vel a poeta exoratur:
Summe pater nati, largitor muneris almi,
Festa tui semper celebrantem protege plebem,
Cui tua disponens sapientia regna per orbem
Praefecit Karolum regemque piumque ministrum,
Cui lux interior donauit mentis acumen,
Quo diuina simul tractans humana gubernet,
Vere subsistens rex atque theologus idem. 10.5-11
Carolus sapiens dicitur qui donante interiore luce omnia mentis acumine tractat. Tractat autem omnia, ut ipse quidem sentio, per illas iam memoratas scientias. Quae omnia non solum res et visibiles et invisibiles continent sed etiam scripturas Christianas quae symbola verissimarum rerum legenti praestant. Ideoque nos in caelum per philosophiam ab Eriugena intrare dicimur. Philosophia enim aequiperat religionis revelationem neque ullo modo illi opponitur.
Si quis corde pio mentis leuauerit alas
Ac sensim tranet tenero theoremata lapsu
Intrans armoniam rerum, ducente sophia,
Omnia perspiciet rationis acumine claro
Intus farta deo uerbo loca tempora, totum
Mundum gestantem nascentis symbola Christi. 25.16-21[xii]
Laudes eximias hisce carminibus deo non regi plerumque offerri fatendum est. Praeterea etiam cum rex ipse laudatur, causae laudationis in deum recurrunt.[xiii] Regnum regi esse dicitur non tantum ex avis quantum e dono Christi. Nihilominus analogia quaedam inter dominationem dei et regis nobis proponitur. Hac autem analogia rex raro hominum primus ut omnium primus deus saepissime dicitur, etiamsi Carolo se verticem Christicolum praestari placuit.[xiv]
Omnia haec haud multum ad eminentiam regis unicam attinent. Regi verum nova regna praebentur agendi et intelligendi. Quae regna autem libero labore omnibus ingeniis humanis patent. Ita fit Carolus aut civis inter cives aut inter reges rex in hac totius universitatis re publica. Cum hac de totius creaturae re publica Johannes conscribit, iure dubitari potest utrum magni regnum Johannes aestimet. Homo magis quam rex ab Eriugena laudibus exaggeratur. Altus quidem est rex, sed homo etiam altior. Deus enim fit homo per sanguinem Christi neque rex deo altior fieri potest. Et hocce est mirabile omnium maximum, superbia humillima, victissimi (ut ita dicam) victoria
Econtra pro rege ipso, fideli pio omni gloria praedito, homine adhuc imperfecto gratia egente divina ita orare decet:
Christe, dei uerbum, uirtus, sapientia patris
Sanguinis unda tui, qua madet ara crucis,
Nos purgat, redimit, soluit, uitamque reducit,
Electisque tuis praestitit esse deos.
Da nostro Karolo pacem, qui sceptra dedisti
Atque suus pereat hostis ubique ferox.
Vtque tibi placeat cunctis, quis uixerit, annis
Semina uirtutum sparge tuo famulo.
Quarum perspicue uis surgat, crescat in actus,
Vt merito tecum semper ubique regat:[xv]
ORTHODOXOS ANAX, EUSEBES, ENKLUTOS (ARCHOS)
SOPHRON, CHRISTOPOROS, KIRRIOS O KAROLOS. 2, 57-68.
Iohannes Scottus Carolum Calvum, regem et patronum suum validissime laudat. Eum autem ut hominem laudat, etiamsi interdum ut hominum primum. Quamquam regnum eius analogiam quandam cum Dei regno habet, absque omni confusione utrumque manet regnum. Magnus dici potest Carolus quia regnat, neque maior ideo nobis omnibus, qui dei per Christum deum efficimur, esse videtur. Omnes iisdem viis peractis dei regnum tenebimus.[xvi]
III. Carolus sapiens laudandus. Etiamsi humilis rex ipse in carminibus praestatur, poeta se cum omnibus suis iudicio regis sapientis humiliorem praebet:
Hanc libam sacro Graecorum nectare farta
Aduena lohannes spondo meo Karolo. 20, 1-2.
At si mendosus declinat tramite recto,
Mellifluo uestro famine corrigite....
Vt uero stabilis maneat fundamine firmo,
Regali stathmo figere sufficiet. 20.13-18
Etsi rex deficit, sapiens deficientiam supplet. Licet sapiant multi, Caesar solus, qui poetam laudantem corrigere et sustinere potest, fit sapientissimus.[xvii] "Sublimi feriam sidera vertice."(carm.1,1,35-6). Qua sapientia Carolus eminere asseveratur. Virtute autem eminet cum aliis communicanda.[xviii]
Haec oratiuncula Munciae habita est in conventu varias disciplinas profitentium, qui ‘Novus et Antiquus’ appellatur, die decimo sexto Octobris anno MIM vergente millennio auctore Patricius O'Cleirigh.
ANNOTATIONES
[i]Oratiunculam in huiusmodi rem apud conventum Academiae Latinitati Fovendae anno MDCCCCXCVII n.s. Granivici Fennorum habitum protuli. Quae mox in lucem inter acta conventus illius cura Thomae Pekkanen prodibit.
[ii]Confer, sis, Sedulii tractatum de rectoribus christianis, 13 ubi de Theodosio carnifice narrat cum doctrina Ioannis carminum.
[iii]Item sunt qui sacerdotes strenuissime magnoque cum fructu ut rex clero cederet incubuisse asseverent.
[iv]Opusculum legas Eduardi Jeauneau. "Jean Scot et l'ironie" in codice cui titulus est Jean Scot. Ecrivain, (cura G-H. Allard) Monte Regali / Lutetiae Parisiorum 1986.
[v]Orationem praesertim lege de vita Constantini Eusebio adscriptam.
[vi]Locum hunc legi apud Rudolphum Schieffer, "Regno e Chiesa sotto Carlo il Calvo" in codice cui titulus Giovanni Scoto Nel Suo Tempo. L'Organizzazione Del Sapere In Eta Carolingia (Spoleto 1989), p.15. In Codice qui dicitur Aureo, anno 870 confecto, Carolus in throno gemmato sedens depingitur versibus his adscriptis:
Hic residet Karolus divino munere fultus,
ornat quem pietas et bonitatis amor.
[vii]Ibidem, p.14; ubi MGH Capitularia 2, p.457, lin. 4-7 memoratur
[viii]Ex editione Iohannis Scotti carminum quam Dublini anno 1993 Michael Herren curavit versus Eriugenae semper adhibeo.
[ix]Eadem fere Graece dictitat:
THESPESIOS KAI AGATHOS, PISTOS KAI AKROS TE MONARCHOS
ELPIS TES PATRIDOS, TES AXIOS ATHANASIAS,
ON DE PHORON STEPHANON CHRISION TA DE STEMMATA PATRON,
ENKEUROS SKEPTRON, RABDOS GAR TES BASILIAS... 17, 2-6.
(quae Latine versa haec significant: Mirandus optimusque, altissimus rex et fidelis,/ Spes patriae nostrae, dignissimus ne moriatur./ Stemmata gestans aurea avitasque coronas, / Sceptrum manu occupans, quale virga est regni....)
[x]Cunctae Caroli laudes quas Eriugena conscripsit a Paulo Eduardo Dutton collectae sunt. Opusculum eius videas, "Eriugena, the Royal Poet" in codice cui titulus Jean Scot. Ecrivain (curante G.-H Allard), Monte Regali / Lutetiae Parisiorum 1986, p. 72-80. Adfirmare autem nolim laudes omnes ad litteram quasi sponte sua e corde et animo poetae manantes magis quam ex arte verborum versuta intellegendas esse.
[xi]Nec solum haec laus a poeta laudante audiebatur; in Libello de imperatoria potestate in urbe Roma, qui paulo post imperatoris mortem conscriptus est, causa Caroli coronandi ita adhibetur: "quia erat in litteris quasi philosophus". Apud Heiricum rex, ut Salomon, philosophus dicitur. Qua in re plura invenies apud Petrum Riché, "Charles le Chauve et la Culture de son Temps" in codice qui inscribitur Jean Scot Erigène et l'histoire de la philosophie (cura R. Roques) Lutetiae Parisiorum 1977, p.44-5.
[xii]Mundus salutis Christi plenus est. "Omne est in omnibus", ut aiebat Proclus, modo suo.
[xiii]Verba sagacia Michaelis Herren in hac re, ubi de unitate mysterii salutis et veritatis metaphysicae tractat, laudare velim. Vide opusculum eius sub titulo "Johannes Scottus Poeta" in codice cui nomen From Augustine to Eriugena (curantibus F.X.Martin et J.A.Richmond), Vasintoniae 1991, p. 104-6.
[xiv]In Codice Aureo Sancti Emmerami (circa anno 870 n.s. confecto) ut in aliis eius temporis imaginibus Carolus praeeminens omnibus coram Deo, ab angelis circumdatus, sedens in throno multis asseclis ad pedes eius prostratis depictus est. Narratur etiam in Annalibus Fuldensibus qui dicuntur (hostili nempe animo conscriptis in regno orientali fraterno) ad annum 876 n.s. quali luxuria Francis insueta die Dominica Carolus in ecclesiam sit progressus. In hac re fere Graecos sequens dum regum mores spernit Francigenum, ut altitudinem suam auctam omnibus praestaret, nomine "rege" posito "Caesar" et "Augustus" appellari maluit omnes reges exsuperans. Vide opus R. Schieffer iam memoratum, p.16. Ipse Eriugena talem sententiam loco unico profert: "Salue, Christicolum uertex, gratissime regum." 22,7.
[xv] Carolus ipse, ut planissime patet, rex erat religiosus in deum, in Christum, denique in Mariam dei matrem deditissimus. Nec recusabat quin deum adorando humilem se praestaret. Ab omni sordido se purgatum volebat.
Inclite, qui regum te rex conseruet in aeuum,
Prospera concedat, hinc super astra uehat,
Qui sub honore sui humili cum corde canoros
Alternos statuis, psallis et ipse choros. 5,41-44.
Vice repetita defectus regis memorantur:
0 rex, praeclaro qui lustras lumine mundum,
Largito Karolo prospera cuncta tuo.
Indulge famulo fragilis contamina uitae,
Vt ualeat purus cernere regna tua. 7.17-24.Christe, tuos pauidos digneris uisere seruos,
Qui tua festa colunt venerantes dona salutis.
Parce tuo famulo, cui regia sceptra dedisti:
Diuino radio perfusum perfice, purga. 8.83-86.
[xvi]Cum Carolus inter pocula Iohannem rogavisset - ut omnes iam novimus - "Quid inter Scottum et sottum", illi Iohannes "mensa tantum" respondit. Pauci tamen de alia altercatione audiverunt: rege interrogante quid inter regem esset et gregem, protinus sapiens respondit Iohannes illi "dei donum - minus".
[xvii] Simili modo Horatius in Maecenatem patronum innititur:
"Quodsi me lyricis vatibus inseres..."
[xviii]Tantum autem poetae Iohanni e regali patrono sapientiam suam trahenti (vel potius se trahere dicenti) credendum est quantum e Maecenate Horatio.
Haec pagina proxime mutatast