mundulus.gif Retiarius: Commentarii Periodici Latini
Moderator: Terentius Tunberg (clatot@pop.uky.edu)

 

Hic illic quaedam sunt Graece scripta. Qui litteras graecas videre voluerit, oportebit utatur typis litterarum, qui 'SPionic' vocantur. Tales litterarum formulae sunt in 'scapum typorum' (qui aliquando 'font directory' nominatur) condendae. Hi typi hoc loco gratuito inveniuntur.    

DE VESPIS ET VESPILLONIBUS

narrat Nicolaus GROSS

 

Vespillonis vocem tractaturi proficiscamur a testimoniis. Cum Thesaurus linguae Latinae (Thll), Latinitatis antiquae lexicon omnium copiosissimum et subtilissimum, nondum complectatur voces a littera 'u' incipientes, oportet aquiescamus in lexicis Georgesiano et Oxoniensi (OLD) adhibendis.(1) Ibi autem inveniuntur vocis vespillonis loci testes et significationes hae quae sequuntur:

1. i.q. sandapilarius: is, qui funerandis corporibus pauperum officium gerit.

SUET.Dom.17,3 cadaver eius per vespillones exportatum. MART.1,47,1 Nuper erat medicus, nunc est vispillo Diaulus: /quod vispillo facit, fecerat et medicus. id. 2,61,3. APUL.flor.19. FIRM.math.2,10. NOT.TIR.58,81. SIDON.epist.2,8,2 vespillonum sandapiliariorumque ministeria. PAUL.ex Festo p.368M. vespae et vespillones dicuntur qui funerandis corporibus officium gerunt, non a minutis illis volucribus, sed quia vespertino tempore eos efferunt, qui funebri pompa duci propter inopiam nequeunt. Hi etiam vespulae vocantur.

2. cognomen Romanum.

AUR.VICT.de vir.ill.648(2). Traditum est cognomen Vespillonis iam aetate Gracchorum in usu fuisse(3). Praeterea notus est Q. Lucretius Vespillo (cos. 19 a.Chr.n.): APPIANUS civ.4,189-192. VAL.MAX.6,72. MON.ANCYR.12; DIO 54,10,1-2(4)

3. i.q. violator sepulchrorum (tumbwru/xoj)

MAECIAN.dig.36,1,7 vespillonem aut alias turpem ... hominem. MARCELL.dig.46,3. 72,5 si ita quis stipulanti spondeat 'sanum esse, furem non esse, vespillonem non esse'. ULP.dig.21,2,31. FULG.serm.ant.2.p.111,14 H. cfr GLOSS.IV,191,39 vespillo, sepulchrorum violator.

Secundum Georgesium inveniuntur hae formae secundariae quae sequuntur:

a) vispillo (MART.1,30,1; 1,47,2. APUL.flor.19. GLOSS.III 77,63).
b) vispellio (ULP.dig.21,2,13 M. MARCELL.dig.46,3,72 ¤5 M.)
c) bispellio et bispello (GLOSS.II,30,24 et 25).
d) vespero (SERV.Verg.Aen.11,143).
e) bisbillus (GLOSS.IV,314,17 et V,443,13).

In lexico Latinitatis etymologico a Walde et Hofmann composito afferuntur haec etyma verbi vespillonis:

1.PAULUS ex Festo p.368 M. (vide supra): a vespere, "quia vespertino tempore eos ferunt..."
2. ZEYSS(5): a vespa (BENVENISTE)(6): -ill- est deminutivum, -o est suffixum vulgare.
Tertium comparationis: a) ZEYSS (?): comesio carnis(7)
b) GOLDMANN: transportatio cadaverum(8)
3. RIBEZZO: *vest(i)-pilo, *-pillo i.e. is, qui vesti(menta cadaveris) pilat.(9)
4. MULLER: *ve- + spel, e verbo Gotico filhan(10)
5. ERNOUT: verbum Etruscum(11)
6. O_TIR: *v-i-spillo, a sepeliendo, verbum labiali praefixo "alarodiano" instructum(12).
7. POTT et PAUL: "male sepeliens", e *ve- + sepelio. Imitatio verbi vespae(13)

Etymon primum, i.e. antiquum, non convenit cum forma verbi (quod, si a vesper duceretur, potius esset formae, qualis est *vesper-ill-on-es aut *vesper-uncul-arii); forma vesperones (SERV.Verg.Aen.11,143) est "propter verbum a vespere derivatum falso constructa"(14). Ceterum explicatio semantica Pauli grammatici (ex Festo sumpta) non est plausibilis.

Item Hofmann sentit etymon illius Ostir, qui duxit vocem vespillonis a sepeliendo, addito labiali praefixo alarodiano, esse "inutile"(15) Pottianum illud etymon (ve + sepelio) Hofmannio videtur esse "non verisimile"(16) Contra etymon a Ribezzo allatum arguit verbum vespillonis non originaliter valere 'violatorem sepulchrorum'; hanc vim verbi esse secundariam, ergo non posse referri ad etymon(17). De etymis a Muller et Ernout indicatis nihil dicit. Praeferre videtur etymon a Zeyss et Benveniste propositum, quod secundo loco affert: vespillonem duci a vespa, -ill- esse deminutivum, -o- esse suffixum vulgare. Haec derivatio verbi prima specie nobis quoque arridet: Nam ipse Paulus grammaticus antiquus tradit vespillones dictos esse etiam vespas et vespulas(18) nec verisimile est eas formas esse tales restitutiones falsas, qualis sit forma vesperonum(19).

Sed quid de "tertio comparationis"? Quae ratio intercessit inter vespillones, illos ministros funerales corpora pauperum ad funus gestantes, et vespas, i.e. minutas volucres, ut aiunt Paulus et Festus grammatici, aut potius insecta volatilia? Hofmann putat vespillonibus nomen impositum esse "propter vesparum indolem carnis vorandae". Ex altera parte vir quidam doctus nomine Goldmann(20) in epistula Hofmannio scripta opinatur vespillones secundum vespas appellatos esse, quia "vespa muralis" larvas suas eo nutriret, quod insecta ictu sopita volando afferret ad larvas, ergo quadamtenus cadavera gereret, i.e. vice vespillonis fungeretur" (v. supra 2a et b et adnotationes).

Ergo consideremus quaestionem tertii comparationis: primo de "indole vesparum carnivora". Revera Plinius maior in Historia naturali sua verbis effert vespas - contra ac apes - carnem comedere: PLIN.nat.XI 72: ... Praeterea omnes carne vescuntur contra quam apes, quae nullum corpus attingunt.(21) Tamen non clare intellegitur, quo sensu aut qua metaphora comesio carnis sit specialitas vespillonum. Idem cadaverum gestatores (sensu verbi secundario) dicuntur sepulchra violare, i.e. res e sepulchris surripere, sed nullo loco dicuntur esse "necrophagi", i.e. ipsis cadaveribus vesci. Itaque difficile mihi esse videtur explicare comesionem carnis ut tertium comparationis.

Secundo loco ad obrussam exigamus tertium comparationis a Goldmannio propositum: Suntne testimonia antiqua, in quibus vespae considerantur esse gestatrices cadaverum, i.e. munere fungi vespillonum? Ecce verba Plinii maioris:

PLIN.nat.XI 71sq. Vespae quae ichneumones vocantur - sunt autem minores quam aliae -unum genus ex araneis peremunt, phalangium appellatum, et in nidos suos ferunt, deinde inlinunt et ex iis incubando suum genus procreant.

Persimilia verba inveniuntur apud Aristotelem:

ARISTOT.Hist.an.V20, 552b 108 (ed. Aubert/Wimmer t.I, p.516):

(oi( de\ sfh=kej oi( i)xneu/monej kalou/menoi - ei)si\ d'ela/ttouj tw=n e(te/rwn - ta\ falla/via a)poktei/nantej fe/rousi pro\j teixi/on h)/ ti toiou=ton trw/glhn e)/xon, kai\ phlw=| proskatalei/yantej e)nti/ktousin e)ntau=qa, kai\ gi/nontai e)c au)tw=n oi( sfh=kej oi( i)xneu/monej:)

i.e. Latine: Vespae, quae ichneumones vocantur - sunt autem minores quam aliae - araneas, cum necaverint, portant ad murum, qui habet cavernam. Quam luto oblinunt ibique fetum procreant, e quo gignuntur vespae ichneumones.

Nomen ichneumonum quare his vespis impositum sit, facile intellegitur: Quia venantur araneas venenosas, comparantur cum ichneumonibus, quae sunt animalia mammalia quadamtenus mustelis vel ictidibus similia, in Aegypto et Africa septentrionali et India viventia, tam agilia et fortia, ut superent magnas serpentes venenosas.(22) In quod genus zoologicum vespae ichneumones Aristotelis et Plinii referendae sint, accurate dici non potest: aut ad pepsidarum aut ad tripoxylidarum aut ad sphegidarum familiam possunt spectare.(23)

Ecce photographema: Vespa, quae est generis Pepsidis, aggreditur magnam araneam(24)

In lineamentis sequentibus(25) agnoscitur, quatenus Ammophila sabulosa ( e familia Sphegidarum) videatur fungi munere vespillonis. Sed haec vespa certe non est vespa 'ichneumon' Plinii et Aristotelis. Nam eadem non solet praedari araneas, sed erucas(26).

In fine huius relationis etymologicae legamus, quid referant entomologi moderni de vespis Pepsidis et Sphegidis, quae quadamtenus similes sunt vespillonibus(27):

"... Familia (vesparum) magni momenti fere ubique terrarum versans sunt Pepsidae vel Psammocharidae vel Pompilidae, quae araneas venantur. Hae vespae sunt colore nigro aut chalybeio(28), longis pedibus, alis pellucidis, quae saepe sunt fulgore salmoneo(29) aut colore caeruleo. Nonnullae Pepsidae sunt valde magnae, saepe octo fere centimetra longae, aliae autem vix longiores sunt dimidio centimetro. Pepsidae nullas bestias nisi araneas praedantur adhibentque ad larvas nutriendas; et minores araneas et maiores, etiam maximas, i.e. avicularias(30). Nonnullae species pepsidarum praedam infigunt alicui rimulae terrestri aut cavernulae forte inventae. E contrario aliae e terra struunt receptacula formae vasorum aut urnarum, quae apponunt lapidibus aut muris. Nonnullae bestias captas ita pungunt, ut eaedae moriantur. Sed plerique tam accurate pungunt araneae tractum nervosum, ut eadem diutius uno mense superstes maneat recens nutrimentum larvarum."

Klots, op.mem., p.225 sq.: "Ammophila et Sphex, cum fere ubique terrarum nascantur, sunt genera familiae Sphegidarum notissima. Hae vespae sunt insigniter graciles, longis pedibus, abdomine tereti, quod ad pectus est angustissimum et paulatim dilatatur in partem finalem clavae similem. Nonnullae harum specierum sunt prorsus nigrae aut plus minusve aquilae(31), aliae sunt nigri coloris maculis argenteis interspersis, aliae nigri corporis anterioris, abdominis rubri. Species maximae magnitudinem habent quinque centimetrorum. Ammophilae loco apto cavernulam fodientes terram aut harenam ecfossam diligenter distribuunt in locis circumiectis, ne quae vestigia operae aut ipsius cavernulae inveniantur. Vespa, cum operatur, interdum recreatur floribus visendis, in quibus nectar sugit. Antequam proficiscitur ad venandum, in propinquo et supra nidum compluries circumvolat, procul dubio, ut situm nidi et obiecta conspicua memoriae sibi mandet, quibus postea nidum recognoscat. Postea incipit venari. Genus Ammophilae praedatur erucas papilionum, quae saepe multo maiores et ponderosiores sunt quam vespa ipsa. Ammophila,si invenerit erucam aptam, statim aggreditur corporique erucae compluries aculeum impingit. Hoc modo accuratissime icit nonnulla ganglia, nodos nervosos, qui in parte erucae inferiore eodem ordine sunt positi. Praeterea mandibulis suis fortissime immordet cervici bestiae captae. Hoc morsu, quae dicitur malaxatio, videntur interrumpi nervi ibi siti. Praeterea vespam simul etiam aliquantum suci corporalis erucae sugere verisimile est. Tum articulis buccalibus comprehendit praedam vividam, sed ad movendum non iam habilem, miro more equitantis se erucae superponit eandemque arripit et attrectat ad nidum. Interdum iter ad nidum faciendum tam longum et difficile est, ut vespa per breve tempus praedam relinquat et brevi volatu facto quaerat aptam viam ad nidum. Denique cavernulam praeparatam assecuta erucam subtractat ad cellam ei destinatam. Ibi ovo iuxta praedam parto incipit aperturam nidi occludere. Quod opus a vespa perficitur magna cum diligentia et industria. Primo mandibulis suis aggerit maiores grumos, ut occludat aperturam et terram capite paviat. Denique terram introitui impositam diligenter levigat, ne quo modo situs nidi patefiat."

Quid Ammophila mater faciat post primum ovum partum et nidum occlusum, refert Hasenkamp (op.mem., p.224,226): "Dum larva exclusa devorat primam erucam, vespa iam incit fodere alteram cavernulam alteramque erucam venari eandemque ovo addito cavernulae imponere. Mirum est, quod vespa etiam recordatur nidum primum die praeterito fossum, nam eundem iterum advolat, aperit, aspicit res quae insunt. Pro stadio larvae ingerit aptas erucas devorandas. Compluribus diebus post - interea quattuor iam nidi sunt curandi -vespa, cum iterum probaverit nidum larvae maximae natu, decem erucas unam post alteram ingerit in eundem, quem postea iterum occludit. Hoc spatio temporis tertio cura prolis finitur. Larva, si stadium nutriendi est finitum, capsula obvolvitur, e qua proximo mense Maio excluditur nova vespa.

Ammophila iuvenilis, cum numquam conveniat matrem suam, nullo modo potest discere eius modos agendi. Variae actiones, fodere, venari, pungere, ova parere, quae catenae ratione inter se coniunguntur, sunt innatae, i.e. instinctu quodam efficiuntur. Nullum membrum catenae actionum efficitur nisi vespa est parata ad agendum et accipit stimulum; e.g. vespa erucas non capit nisi est parata ad venandum et aspectu aut odore erucae accipit stimulum."

Haec hactenus de vesparum familiis, quae appellantur Pepsidae et Sphegidae.

Ad quaestionem nostram etymologicam reversi concludamus:

1. Vox vespillonis, quae valet sepultorem pauperum aut violatorem sepulchrorum, derivata est a voce vespae, quia quaedam vesparum genera bestiolas sopitas cavernulis infigentes Romanis videbantur cadavera bestiolarum sepelire. Goldmann recte opinatus est tertium comparationis inter vespas et vespillones factae esse actionem vesparum, quae sepulturae quadamtenus similis esset.

2. Apud Aristotelem et Plinium referuntur vespae ichneumones araneas mortuas nidis suis includere ad prolem nutriendam. Quod nomen his vespis impositum est, quia simili fortitudine aggrediuntur magnas araneas venenosas ac ichneumones quadrupedes (Herpestes spec.) aggrediuntur magnas serpentes venenosas.

3. Vespae ichneumones Aristotelis et Plinii videntur referendae esse in familiam zoologicam Pepsidarum aut Tripoxylidarum aut in familiae Sphegidarum genus Sceliphron. Sed nomen vespillonis potuit etiam confingi observatis vespis familiae Sphegidarum, qualis est Ammophila sabulosa, quae erucas papilionum praedatur et sepelire videtur.

NICOLAUS GROSS

Germanus Coreanensis

 

Annotationes:

 

1. 1 Karl Ernst GEORGES, Ausführliches Lateinisch-Deutsches Handwörterbuch, 14.Auflage, Hannover 1976, t.2, col.3450. GLARE, P.G.W.(ed.): Oxford Latin Dictionary, Oxford 1982, p.2077, s.v. vispellio et vispillo.

2. Cfr. Tusculum Lexikon griechischer und lateinischer Autoren des Altertums und des Mittelalters, 3.Auflage, München/Zürich (Artemis Verlag) 1982, p.93, s.v. Aurelius Victor: "4.Jh. n.Chr., aus Nordafrika, hoher römischer Staatsbeamter; Verfasser einer Geschichte der Kaiser (Caesares) von Augustus bis Constantius II. (360). ...Die Ergänzungen seines Werkes nach rückwärts (Origo gentis Romanae und De viris illustribus)... sind nicht von ihm..."

3. Cfr. WALDE / HOFMANN, Lateinisches Etymologisches Wörterbuch, 5.Aufl., 2.Bd. M-Z, Heidelberg (Carl Winter, Universitätsverlag) 1972, s.v. vespillo: "...(seit Martial, als Eigenname schon aus der Zeit der Gracchen belegt)..."

4. Appianus et Valerius Maximus narrant, quomodo hic vir a triumviris Marco Antonio, Lepido, Octaviano proscriptus ab uxore servatus sit: VAL.MAX.6,72 Q. Lucretium a triumviris uxor Turia inter cameram et tectum cubiculi abditum ("in dem Hohlraum zwischen Decke und Täfelung ihres Schlafgemachs", cfr Dieter Flach, Die sogenannte Laudatio Turiae (Wissenschaftliche Buchgesellschaft), 1991, p.1: Una conscia ancillula, ab imminente exitio non sine magno periculo suo tutum praestitit. Num Laudatio Turiae, pulcherrima illa inscriptio memorialis a marito uxori mortuae dedicata, ab eodem Vespillone confecta sit, incertum esse demonstrat Flach in libello supra commemorato, p.8.

5. Walde/Hofmann, l.l.: "Zeyss, KZ (= Zeitschrift für vergleichende Sprachforschung, hg. V. A. Kuhn usw., Berlin u. Gütersloh 1852 ff.) 19,178 ff. mit Literatur über frühere Deutungsversuche."

6. ibid.: "Benveniste BSL (= Bulletin de la Societ‚ de linguistique) 24,124: -ill- deminut., -o- vulgär)."

7. ibid.: "aufgrund des fleischfressenden Charakters dieses Insektes."

8. ibid.: "Goldmann (briefl.) sieht das tertium comparationis darin, dass die Mauerwespe ihre Larven dadurch ernährt, da§ sie durch ihren Stich betäubte Insekten zu den Larven im Fluge schleppt, also gewisserma§en als Leichenträger funktioniert."

9. ibid.: "Ribezzo, RIGI (= Rivista indo-greco-italica. Napoli 1917sqq.) 5,167 (*vest(i)-pilo,*-pillo "Leichenplünderer")."

10. ibid.: "Muller Ait. Wb. (= Altitalisches Wörterbuch, Göttingen 1926), 541."

11. ibid.: "Ernout BSL. (= Bulletin de la Societé de linguistique, Paris) 30,111 (aus dem Etruskischen entlehnt...".

12. ibid.: "...Ostir (Drei vorslavisch-etruskische Vogeln(amen, Lublin 1930) 26: *v-i-spillo mit alarodischem Labialpräfix zu sepelio)."

13. ibid.: "Pott E(tymologische) F(orschungen auf dem Gebiet der Indogermanischen Sprachen, Lemgo 1833-36, 2.Auflage 1859-61), I 198 et Pauli Ait.Fo. (= Altitalische Forschungen) I 71: aus *ve + sepelio "übel bestattend" (vespillo durch Anlehnung an vespa und daher suffixal an das Deminutivsuffix -illus angeschlossen). -Walde-Pokorny, Vergleichendes Wörterbuch der indogermanischen Sprachen, Berlin 1928 ff. (3 Bde.), I 311."

14. ibid.: "ist falsche Konstruktion der Ableitung von vesper zuliebe...".

15. ibid.: "unbrauchbar". Ceterum notio 'alarodisch' iam pridem est obsoleta, cfr Der Grosse Brockhaus, t.1 (A-Beo), s.a. (ca.1958) p.216 f.: "Altkleinasiatische Sprachen... Zweifelhaft ist auch die Zusammenfassung aller nicht-indogermanischen Sprachen Europas und Vorderasiens, vom Baskischen und Etruskischen bis zum Sumerischen und Elamischen, als alarodische, japhetitische oder mittelmeerische Sprachgruppe. P. Kretschmer: Einleitung in die Geschichte der griechischen Sprache (1896); K.Ostir, Beiträge zur alarodischen Sprachwissenschaft I (1921); Japhetitische Studien, hg. V. Fr. Braun und N. Marr (1922 ff.)."

16.ibid.: "unwahrscheinlich".

17.ibid.: "doch ist diese Bedeutung sekundär."

18. PAULUS Diaconus ex Fest. (8.sc. p.Chr.n.), Epitoma Festi, ed. Lindsay 1913, p.368: vespae et vespillones dicuntur, qui... Hi enim vespulae vocantur.

19. Cfr Walde/Hofmann, ibid.: "... kaum als falsche Rekonstruktionen aus vispillo, vespillo zu verdächtigen..."

20. Qui scripsit indogermanistica et etruscologica, cfr Walde-Hofmann, op.mem., t.I, Abkürzungen I.Bei Literaturangaben, p.XVIII: "E. GOLDMANN, Beiträge zur Lehre vom indogermanischen Charakter der etruskischen Sprache, Heidelberg I 1929.II 1930. - Die Duenosinschrift, Heidelberg 1926. - Neue Beiträge zur Lehre vom indogermanischen Charakter der etruskischen Sprache, Wien 1936." - Ceterum inter homines doctos iam pridem constat linguam Etruscam non esse indogermanicam vel indoeuropaeam. Errare humanum est.

21. Sed varii auctores antiqui hariolantur de bugonia, i.e. de apibus ex cadaveribus boum ortis, e.g. Varro, De re rustica 2,5,5. VERG.georg.4,281-314. 548-58. Cfr R.A.B. Mynors, Virgil - Georgics. Edited with a Commentary. Oxford (Clarendon Press) 1990, p.293: "281-314. The last Resort. One chapter of the art of beekeeping remains as yet intouched: the production of fresh stock of bees from the putrefying carcass of an ox or bullock; references are collected by F. Olck in RE 3.434. The origin of this error is unknown. Bees might hive in the dried and hollow remnants (skin and bone) of a dead animal, as they do in the exposed skull of a malefactor in Herod.5,114 and in Judges 14,8 in a dead lion; but a putrifying corpse they would not touch. A.E. SHIPLEY in Journal of Philology 34 (1915-18) 97-105, following C.R.Osten Sacken On the oxen-born bees of the Ancients (Heidelberg 1894, with additional notes 1895), suggests that drone-flies (Eristalis tenax), which breed commonly in carrion, were mistaken for the bees which they closely resemble..."

22. cfr ARISTOT.Hist.an.VI 35,580 a 24 et IX 6,612 a 16: PLIN.nat.8,88. Cfr Pañcatantra, Liber fabellarum Sanscrite scriptus, cui inest fabella ichneumonis (sanscrite: nakula). Quae bestia eo servat infantulum, quod in pugna heroica necat serpentem imminentem. Mater infantis ichneumonem, cuius os cruore oblitum sit, occidit, cum opinetur ab eo infantulum necatum esse. Quae fabella exemplo fuit multis fabellis Europaeis, velut fabellae Cymricae fidelis canis Bethgellaert. Argumento simili est CULEX, carmen Appendicis Vergilianae. Cfr etiam Rudyard Kipling, "Jungle books", (1894/95), ubi agitur de ichneumone nominis proprii 'Ricki-Ticki-Tavi'. Nomen generis Indicum (linguae Telugu, quae spectat ad familiam Dravidicam) est mangisu aut mungisa, inde nomina Anglo-indica 'mungoos et mungo' (cfr Henry YULE/ A.C. BURNELL: Hobson-Jobson, A Glossary of Colloquial Anglo-Indian Words and Phrases..., 2.ed., New Delhi 1968, p.596 s.v. Mungoose. Nomina zoologica sunt Herpestes ichneumon (i.e. ichneumon Africanus et Aegyptius) et Herpestes edwardsi (i.e. ichneumon Indicus, cfr Ivar SANDERSON, Knaurs Tierreich in Farben, Säugetiere, Deutsche Bearbeitung Georg Steinbacher, München/Zürich 1970, p.133.

23. Helmut LEITNER, Zoologische Terminologie beim Älteren Plinius, Hildesheim (Verlag Dr. H.A. Gerstenberg) 1972, p.144 sq.: "Ichneumon 2... Es handelt sich vielleicht um Grabwespen, Sphegidae; ... 'a vespis capi araneas' .... Dies trifft vor allem auf die Töpferwespe zu.: Fam. Tripoxylida: z.B. die Gemeine Töpferwespe, Tripoxylon figulus; auch Arten der Gattung Sceliphron (Fam. Sphegidae), wie der in Südeuropa häufige Mauerspinnentöter, Sceliphron destillatorius, kommen in Frage. Diese Wespen bevorzugen Spinnen zur Versorgung ihrer Brut. Die Wegwespen, Fam. Psammocharidae = Pompilidae = Pepsidae, jagen als Beute und Nahrung für die Larven fast ausschliesslich Spinnen..."

24. Hoc photographema excerptum est e libro c.t.: Alexander B. Klots/ Elsie B. Klots, Knaurs Tierreich in Farben, Insekten. Deutsche Bearbeitung Wolfgang Dierl. München/ Zürich 1969, Neuauflage 1978/79, p.219.

25.Haec lineamenta inveni in libro c.t.: Klaus-Rainer HASENKAMP, Biologie - Eine Einführung. Basiswissen Aktuell. München (Orbis Verlag), p.225.

26.cfr Leitner, ibid.: "...die von manchen Lexika angegebene Deutung als Gemeine Sandwespe, Sphex sabulosa, halte ich für falsch, da diese fast nur Raupen in ihre Bruthöhle schleppt, während Plinius ausdrücklich von Spinnen redet..."

27. v. Klots, op.mem., p.219. Anglici textus originalis (qui mihi praesto non est) versionem Theodiscam a Wolfgango Dierl confectam in Latinum converti.

28. chalybeius cfr Coloman (i.e. forma nominis Clementis Hungarica) Váczy, Diçtionar Botanic Poliglot, Latina, Romana, Engleza, Germana, Franceza, Maghiara, Rusa. Bucuresti 1980, Deutscher Index, p.804 stahlblau: C 257 (= chalybeius).  

29.salmoneus: Váczy, op.mem., p.455: "24 salmoneus, salmonicolor, salmonicus, palid roscat, galbui rozeu,, salmon-coloured, yellowish-pink; lachsfarbig, gelblichrosenrot; couleur saumonée, jaunâtre-rose; lazac-színú, halványvörös, sárgás-rózsaszín; ..."

30. araneae aviculariae: familia earum zoologica appellatur Aviculariidae, angl. bird spider, hairy megalomorph; theod. Vogelspinne.

31. Dierl: "dunkelbraun". cfr Váczy, op.mem., p.81, n.963: "aquilus, brun închis [dark-brown; dunkelbraun; brun-foncé; sötétbarna... ]"

 

Haec pagina proxime mutatast mense 06 die 2 anno 2000

Retro