DE LINGUA LATINA BENE ENUNTIANDA
Scripsit Robertus WILLIAMS.
Per paginas electronicas horum commentariorum
aliosque locos Latinos et Interretiales atque per societates, greges,
conuentus, multos doctos—immo uero—doctissimos cognouimus qui Latine non solum
prorsus sciunt, sed qui etiam uolubiliter loquuntur. Ex his autem quotus
quisque linguam accurate enuntiat? Vbi in conuentibus aut gregibus congredimur,
quot homines haud intellegere possumus quod et elementa linguae recte sonandae
negligunt? Etsi uitia popularium nostrorum nos saepe fugiunt, exterorum ita
sentimus ut nonnumquam uideantur non Latine, sed sua propria lingua loqui. Cum
omnes qui Latine sciunt, et praecipue qui Latine loquuntur, intellegentes et
eruditissimi sint, cur tot homines linguam quam ita diligunt tam male
enuntiant? Multae, mea sententia, sunt causae, sed maxima et grauissima est
neglegentia ipsorum loquentium. Discipuli consuetudines malas acquirimus quas
professores et magistri—qui ipsi saepe eadem uitia aut similia
committunt—perraro corrigunt, aut quod eas non animaduertunt aut quod nullius
momenti aestimant; paucorum enim refert utrum lingua recte sonetur necne,
quoniam Latina scilicet lingua sit mortua, nec cuiquam sermo patrius. Eum qui
quamlibet linguam nostrae aetatis discit, praecepta pronuntiatus non solum
prorsus perdiscere oportet, sed et eis accuratissime uti, his enim omissis ab
indigenis haud intellegetur nec ludibrium eorum—etsi tacitorum—euitare poterit.
Hi ipsi autem exempla prodent ad quae discipulus pronuntiatum suum conformare
potest. Nemo Romanus est qui uitia nostra inrideat neque exemplum edat. Et
plerique, cum linguam Latinam discere incipiant, tantum legere aut fortasse
legere et scribere discunt, atque ideo pauci professores (etiamsi ipsi
praecepta sonandi sciunt) curant ut discipuli Latine bene enuntient. Qua de
causa, postea, cum Latine loqui incipiamus, praeceptorum, quae aut numquam
didicimus aut semper negleximus, haud meminisse possumus et Latinum paene eodem
modo ac sermonem patrium nostrum enuntiamus: mensuram et naturam uocalium
ignoramus, accentum negligenter ponimus, consonantes duplices quasi consonantem
simplicem exprimimus.
Sunt fortasse qui dicent causam praecipuam horum
omnium uitiorum esse rationes sonandi uarias quae nostris temporibus
adhibentur, sed haec, mea sententia, impedimenta minora sunt; sunt enim non
amplius tres quae adhiberi solent, nec tantum inter se discrepunt ut qui una
utitur aliis utentes intellegere non possit. Prima est ratio scholastica siue
translaticia quae in Britannia et America diu adhibita est, et quae nunc, quod
sciam, in Europa plerumque adhibetur. Altera est ratio ecclesiastica siue
Vaticana quae nempe in urbe Vaticana et apud sacerdotes atque ab aliquot Italis
adhibetur. Tertius, et is perrarus, est pronuntiatus restitutus siue
restauratus. Cum ratio translaticia a pronuntiatu restituto parum differat, qui
aut hoc aut illa utantur alius alium haud difficile intelligunt. Difficilius
est eis qui his rationibus utantur ratione Vaticana loquentes intellegere, sed
si diligentius auscultant etiam eos nullo negotio intellegere possunt. Licet
has rationes pro dialectis linguae Latinae habere. Paene omnes linguae et
modernae et antiquae paulatim in uarias dialectos dissoluuntur. Agrestes aliter
atque urbani loquuntur; qui in prouinciis habitant aliter ac capitis ciues; et
ipsi prouinciales inter se differunt. Sed nisi hae dialecti inter se magnopere
differunt—id quod interdum uere accidit—mutuo intellegi possunt. Eodem modo hae
rationes, dummodo earum praeceptis accurate utamur, ab omnibus facile intellegi
possunt. Impedimentum non est praecepta ipsa, sed paene uniuersa neglegentia
omnium praeceptorum.
Paene omnes qui Latine loquimur—nihil enim refert ubi
nati simus aut qua ratione utamur—duo praecepta maximi momenti Latine loquendi
neglegimus. Primo quantitates uocalium proprias non obseruamus. Nescio quotiens
in conuentibus audiuerim loquentes—et eos doctissimos—uocales breues praue
producere ut dicant “nûm”, “ût”, “machîna”, “aquîla”, “dûx”, “îta”, “iûuenis”,
aut similia, et quotus quisque litteram “a” casus ablatiui primae declensionis
recte producit? Quamquam difficillimum scilicet est quantitates omnium uocalium
omnium uocabulorum scire, saepe tamen et uerborum cottidianorum, sicut eorum quae
supra notaui, aut neglegimus aut ignoramus. Id facimus, mea sententia, non quod
nescimus harum uocalium quantitates, sed quod non animaduertimus nos eas praue
producere aut corripere. Cum linguam peregrinam primum discimus, etiamsi
praecepta legimus et fortasse scimus, ea in animo non continuo tenemus; qua de
causa uerba incognita saepe uitiose enuntiamus. Si linguam nostrae aetatis
discimus, magistri errores nostros statim corrigent; sed pro dolor, ut supra
dixi, cum plerique professorum magistrorumque linguarum classicarum, qui
Latinam linguam mortuam ducunt, talia uitia haud curent, sinimur eos errores
iterum et iterum repetere: quo fit ut tandem putemus nos illas uocales recte
pronuntiare.
Deinde eadem ex causa (id est, quod a principio
errores nostros non corrigebantur) aut quod quantitates uocalium proprias
neglegimus, accentus aliena in syllaba saepe ponimus; quare “tamén”, “eránt”,
“itáque” (significatione “igitur”, non “et ita”), “machína”, “aquíla”,
“amphóra”, aut similia nonnumquam audiui. Immo et saepe ignoramus illa uerba ad
quae accentu ultima in syllaba accepto praecepta usitata non spectant, sicut
“perît” (e uerbo “periit”), “illîc”, “isthîc”, “huíc”, et similia.
Praeter ea uitia grauissima plerique, nisi Italice
aut alia lingua in qua clare exprimuntur consonantes duplices loquimur, pro
duabus consonantibus unam solam enuntiamus. Et qui Anglice Germaniceue
loquuntur solent litteras c, p, aut t, cum hae primae
uerbi litterae sint, et nonnumquam, cum uerbum finiant, aspirare, ut eas uelut
sonos Latinos ch, ph, aut th inscii exprimant; qua de
causa pro “portant” “phortanth” dicunt; pro “carus”, “charus”, pro “timeo”,
“thimeo”, et similia. Germani et Russi et alii qui linguis loquuntur, in quibus
consonans uerbi ultima semper sine uoce exprimitur, idem Latine loquentes
faciunt: id est, pro “sed” uel “ad” uel “ab” saepe “set”, “at”, et “ap” dicunt.
Itali saepe litteram e leuem ad fines omnium uerborum adiungunt;
Francogalli sua propria et inusitata littera r utuntur. Ad hunc indicem
plura facile addere possim; quod autem nolo, qui spero ex his exemplis satis
manifestum esse omnes qui Latine loquuntur et uitia communia committere et alia
quae solum e suo proprio sermone patrio oriuntur.
Perpauci scilicet quamlibet linguam peregrinam omnino
sine uestigiis suae linguae enuntiare possunt, sed nihilominus ad id ipsum, cum
linguis uernaculis loquimur, nitimur. Eos esse non nego qui Latine quam recte
enuntiare conentur, sed perrari sunt. Plerique, etiamsi putant se praeceptis
uti, linguam plus minusue eodem modo ac sermonem suum patrium pronuntiant. Si
quidam Anglus linguam Francogallicam, verbi gratia, eodem modo ac Anglicam
enuntiet, inrideatur nec ullo modo intellegatur; et scilicet si Francogallus
sermonem Anglicum ita laceret, eandem sortem patiatur. Quidnam igitur Latinam
ita laniari permittimus? Nos id facere reor primum quod nobis desunt illae
normae quas instituerent illi, si essent, qui Latino sermone patrio uterentur
ac quas habent ei qui linguis nostrae aetatis loquuntur, deinde quod etsi nunc
temporis non pauci sunt qui Latine uere loquuntur, lingua ipsa utique tamquam
lingua mortua docetur. Quid igitur faciamus? Primo pronuntiatus nobis
diligentissime animaduertendus est ut saltem uocalibus quantitates iustas
tribuamus et accentus in syllabas rectas ponamus; deinde exempla siue normae
nobis inueniendae sunt quibus ad imitandum uti possimus; denique, si
professores aut magistri sumus, nos Latinam tamquam linguam uiuam, non mortuam,
docere oportet atque aliis acerrime suadere ut idem faciant. Sed quomodo ea
conficere possimus fortasse rogas. Quid facere possimus ut ipsi Latine melius
enuntiemus? Vbi inueniamus exempla ad imitandum? Quomodo professores aut
magistri possimus discipulos pronuntiatum melius docere? Omnia, inquam, si non
facile, fieri tamen possunt.
Primum, ut linguam Latinam accuratius enuntiemus,
quantitati et naturae uocalium et accentibus nos diligentissime operam dare
oportet. Nos ipsos attentissime audire debemus, et, cum uitia sentimus—quae
fortasse multos annos inscii facimus—ea adsidue corrigenda sunt. Ne putes te,
etiamsi praecepta prorsus perdidicisti, omnia recte exprimere. Te
diligentissime audi. Eademne quantitate uteris atque ea quae in lexico
definitur? Si non, quod dicis corrige! Egomet, exempli causa, cum nuper
animaduerterem me non “ducem” et “iuuenem”, sed “dûcem” et “iûuenem” dicere,
nunc in his duobus uocabulis litteram u accuratius exprimere nitor.
Neque neglegendae sunt consonantes duplices; quas,
nisi Itali sumus, plerumque ignorare solemus, quia nostri sermones patrii eo
sono carent; in lingua enim Anglica et Germanica, etiamsi duas consonantes
scribimus, unam solam exprimimus; et idem Latine loquentes facimus. Illud
uitium autem nobis defugiendum est, non solum quod cum id facimus, Latinam
uitiose sonamus, sed quod interdum uerbum a nobis uitiose enuntiatum aliud in
uocabulum conuertimus. Si, exempli causa, sententiam “Illum uirum inueni
callidissimum esse,” litteris simplicibus enuntiamus, re uera dicimus illum
uirum non “sollertissimum” esse, sed “alacerrimum.”
Haec autem si penitus et perfecte efficere uolumus,
nobis opus est normis quas imitari possimus. Cum nostris temporibus Latinus
sermo nullius hominis sit patrius, ubinam talia exempla inueniamus? Aliae
linguae nobis quaerendae sunt adhuc adhibitae, quarum soni, cum sonis Latinis
similes sint, usurpari possunt. Exempli causa, soni uocalium Germanicarum et
natura et quantitate prope idem ac Latinarum ad imitandum aptissimi sunt; quod
propositum, si alphabetum, quod phoneticum dicitur, hac in symbola adhiberi
posset, nullo negotio planum facere possem. Quod cum fieri non possit, plura
non dicam quam uocales Germanicas pro Latinis horum uerborum commodissime
substitui posse: “Romanus” et “Vater”; “ad” et “matt”;
“seuerus” et “zählen”; “dicere” et “Etage” (aut
uerbum Anglicum “egg”); “uita” et “Ziel”; “dicit”
et “Kiste” (aut Anglicum “pit”); “quo” et “oben”;
“bonus” et “Oase”; “ducere” et “Mut”; “dux”
et “Mutter” (aut Anglicum “put”). Si sonos consonantium duplicium
ad imitandum audire uolumus, Italica norma commodissima erit, quae lingua, quod
sciam, una omnium sermonum qui e Latina orti sunt adhuc illum sonum
retinet.
Sed sermo Italicus etiam utilior est. Qui pronuntiatu
utuntur ecclesiastico iam sciunt hanc linguam non modo consonantes duplices sed
et multos alios sonos Latinitatis classicae adhuc retinere. Qua de causa soni
huius linguae ad linguam Latinam accuratius enuntiandam egregie accommodari
possunt. Qui verba Latina ratione ecclesiastica enuntiant hoc iam faciunt; sed
et ei qui aliis rationibus utuntur exempla ad imitandum hac ex lingua petere
possunt. Si sonos harum rationum percensuerimus, paucos inueniemus qui sonis
linguae Italicae differunt, sicut litteram u consonantem, c, g, ng, sc, ti, z.
Si his litteris secundum praecepta rationis translaticiae expressis alias
consonantes eodem ac Italicas enuntiabimus uocalesque Germanicas usurpabimus,
mea sententia, non solum ad sonos linguae Latinae antiquos propius accedemus,
sed accuratius et clarius loquemur. Eis scilicet qui has linguas iam sciant
facilius erit sonos earum imitari, praecipue si sermo patrius est, sed ipsis
uitia ex eodem sermone patrio orta defugienda erunt.
Certus sum, si uitia qualitatis et naturae uulgaria
accurate corrigemus et sonos linguarum Italicae et Germanicae aptos imitabimur,
linguam Latinam maiore puritate et candore enuntiabimus, sed magni momenti
quoque est discipulos pronuntiatum accurate docere. Primum, scilicet, debent
qui professores aut magistri sunt praecepta et perdiscere et adhibere; quos
exemplis boni et accurati pronuntiatus discipulis semper esse oportet, ac uitia
horum continuo corrigere, ne consuetudines malas acquirant quae postea
interrumpere difficillimum erit. Melius est, scilicet, Latinam quasi linguam
uiuam docere, sed etiamsi hoc fieri non potest, pronuntiatui tamen opera
magnopere danda est quo discipuli linguam uocabilius saltem legere possint ac,
si postea linguam loqui uelint, clarius et candidius enuntiare possint. Sed qui
Latine loquuntur et quasi linguam uiuam docent ceteris magistris, illis qui
Latinam pro mortua habent, suadere debent ut praeceptis pronuntiatus et
accurate utantur et diligenter doceant. Hoc quamuis difficile sit, quia
plerique magistri linguarum classicarum pronuntiatum accuratum parui faciunt,
nobis strenue nitendum est, ne discipuli—qui saepe professores et magistri
fiunt—eadem uitia acquirant, quibus et suis discipulis transmissis pronuntiatum
prauum in futurum tradent.
Si omnia quae supra disserui faciemus—id est,
pronuntiatum nostrum accurate auditum continuo corrigere, normas ex aliis
linguis imitari, et discipulos pronuntiatum diligenter docere—censeo nos omnes
Latine loquentes lingua candidius enuntianda non solum eis qui nos audiant plus
placituros, sed et a peregrinis facilius intellectum iri; nos enim eosdem sonos
expressuros atque illi. Certe non facile erit, sed nobis iam sunt apparatus
necessarii, qui sunt aures et linguae nostrae ac soni sermonum exterorum ad
imitandum apti. Diligentia sola nobis opus est ut ad metam perueniamus.